From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #243

Study this Passage

  
/ 1232  
  

243. "Et vestimenta alba ut induaris." - Quod significet et genuina vera et inde intelligentiam, constat ex significatione "vestimentorum alborum", quod sint genuina vera; ("vestimenta" enim significant vera, videatur supra, n. 1 195(b), et "album" significat genuinum, et praedicatur de veris, etiam supra, n. 196); et ex significatione "induere", quod sit inde intelligentiam sibi comparare, nam per genuina vera comparatur omnis intelligentia; intellectus enim humanus est formatus ad recipiendum vera; ideo talis fit qualia sunt vera ex quibus formatur. Creditur quod intellectus sit etiam posse ex cogitatione ratiocinari et loqui ex falsis, et ea multis confirmare; sed usque id non intellectus est; est modo facultas homini data cum memoria, cui adjuncta est, et cujus activum est: at per illam nascitur et formatur intellectus, quantum homo ex affectione recipit vera; at recipere genuina vera ex affectione non datur ulli homini quam a solo Domino, quoniam ab Ipso sunt; proinde recipere intellectum seu intelligens fieri non datur ulli homini quam a solo Domino, et datur cuivis qui applicat se ad recipiendum (secundum illa quae supra, n. 239(a), dicta sunt): hoc itaque est quod significatur per "Suadeo tibi emere a Me vestimenta alba ut induaris."

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #196

Study this Passage

  
/ 1232  
  

196. "Et ambulabunt Mecum in albis, quia digni sunt." - Quod significet vitam eorum spiritualem quae illis per cognitiones veri et boni ex Verbo, constat ex significatione "ambulare", quod sit vivere (de qua supra, n. 97); ex significatione "in albis", quod sit in veris, nam "album" et "candidum" in Verbo dicitur de veris (de qua sequitur); ideo per "ambulare Mecum in albis" significatur vita spiritualis, nam vita spiritualis est vita veri, hoc est, vita secundum vera, seu secundum praecepta Domini in Verbo; et ex significatione "quia digni sunt", quod sit quia illis vita spiritualis est a Domino: quantum quis a Domino accipit, tantum dignus est; at quantum ex se, hoc est, ex suo aut proprio, tantum non dignus est. Nihil aliud apud hominem facit vitam spiritualem quam cognitiones veri et boni ex Verbo applicatae vitae; et tunc applicantur vitae cum homo illas pro legibus suae vitae habet, sic enim Dominum spectat in singulis, ac Dominus praesens est apud illos et dat intelligentiam et sapientiam, et earum affectionem et jucundum; nam Dominus est in suis veris apud hominem, procedit enim omne verum a Domino, et quod a Domino procedit, hoc Ipsius est adeo ut sit Ipse: quare Dominus dixit,

"Ego sum.... Veritas et Vita" (Johannes 14:6);

"Qui facit Veritatem, venit ad lucem, (ut manifestentur ejus opera, ) quia in Deo facta sunt" (Johannes 3:21);

"Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, et in Ipso vita erat, et vita erat lux hominum;.... Ipse erat Lux vera, quae illuminat omnem hominem. .... Et Verbum Caro factum est." (Johannes 1:1, 2, 4, 9, 14).

Dominus dicitur "Verbum", quia Verbum significat Divinum Verum; et quoque dicitur "Lux", quia Divinum Verum est lux in caelis: et quoque dicitur "Vita", quia omne quod vivit ex luce illa vivit; inde etiam est angelis intelligentia et sapientia, in qua vita eorum consistit; qui aliunde deducit vitam quam ex Divino quod procedit a Domino, quod in caelo vocatur Divinum Verum ac ibi apparet ut lux, multum fallitur. Exinde constare potest quomodo intelligendum est quod "Deus erat Verbum, et in Illo vita erat, et vita erat lux hominum."

[2] Quod "album" in Verbo dicatur de veris, est quia Divinum Verum est lux caeli, ut nunc dictum est, et ex luce caeli est album et candidum. Inde est

Quod Dominus cum transformatus est coram Petro, Jacobo et Johanne, apparuerit facies Ipsius sicut Sol, ac vestimentum Ipsius ut lux" (Matthaeus 17:2),

ac ut "album fulgurans" (Luca 9:29),

et "splendens...ut nix, cujusmodi fullo super terra non potest dealbare" (Marc. 9:3 1 ).

Quod angelis ad sepulcrum Domini esset indumentum album sicut nix (Matthaeus 28:3),

et splendens (Luca 24:4);

Quod apparuerint Johanni septem angeli e templo induti lino mundo et splendido (Apocalypsis 15:6);

Quod stantes ante thronum Agni amicti stolis albis (Apocalypsis 6:11; 7:9, 13, 14; cap. 19:8 2 );

Quod exercitus Sedentis super Equo albo sequerentur Ipsum super equis albis, induti byssino albo et mundo (Apocalypsis 14:14).

Inde est

Quod Aharoni fuerint vestes lini, ac illas induerit cum iret intra velum ad propitiatorium (Leviticus 16:1-5, 32);

"linum" ex albedine etiam significat verum (n. 7601, 9959). Quoniam "album" significat verum, ac vera sunt quae detegunt falsa et mala apud hominem, et sic purificant eum, ideo dicitur apud Davidem,

"Ecce veritatem desideras in renibus, et in occulto sapientiam notam facis mihi; purificabis me hyssopo ut mundus fiam, et lavabis me, et prae nive dealbabor" (Psalmus 51:8, 9 [B.A. 6, 7]).

[3] Quia Naziraei repraesentabant Dominum quoad Divinum Verum in ultimis, quod in terris est Verbum in sensu litterae, et hoc apud Judaeos falsificatum et perversum fuit, ideo de illis dicitur in Threnis,

"Albi erant Naziraei prae nive, candidi erant prae lacte; rubuerunt ossa prae margaritis, sapphirus pollities eorum; sed obscurata est forma eorum, ut non cognoscantur in plateis (4:7, 8).

(Quod Naziraei repraesentaverint Dominum quoad Divinum Verum, videatur n. 6437; quod "vertex Naziraei" sit Divinum Verum in ultimis, seu Verbum in littera, n. 6437, 9407.

Quod "crinis", qui erat Naziraeatus, et dictus fuit "vertex Naziraei", sit Divinum verum in ultimis, n. 3301, 5247, 10044. Quod Divinum Verum in ultimis sit cui robur et potentia, n. 9836; quod inde robur Simsoni in crinibus, n. 3301.)

[4] Inde patet quid significatur per quod "Naziraei albi fuerint prae nive, et candidi prae lacte, et quod sapphirus polities ossium eorum; sed obscurata forma eorum, ut non cognoscantur in plateis"; "albedo" enim et "candor" significant Divinum Verum in sua luce, ut supra dictum est; et "ossa", quia sunt ultima apud hominem, sunt enim sustentacula totius corporis ejus, correspondent ultimis in caelo. (Nam omnia hominis correspondent, videatur in opere De Caelo et Inferno 87-102; ideo "ossa" significant ultima in spirituali mundo, quae etiam sunt ultima Divini Veri seu Verbi, n. 5560-5564, 8005:

quod "sapphirus" significet translucidum ex veris, n. 9407: "non cognosci in plateis", significat quod non amplius appareat Divinum Verum, "plateae" enim significant ubi vera doctrinae, n. 2336.)

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232