From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #24

Study this Passage

  
/ 1232  
  

24. "Et a septem spiritibus." - Quod significet Divinum in Caelo, constat ex significatione "septem", quod sint plenum, et inde omnes, et quod dicantur de sanctis Divinis quae procedunt a Domino (de qua supra, n. 20); et ex significatione "spirituum", quod sint illi ex quibus caelum, nam omnes illi vocantur spiritus Dei, quoniam Spiritus Dei est Divinum procedens, seu Divinum Verum unitum Divino Bono in caelo et in ecclesia (de qua n. 9818), ac Divinum procedens seu Divinum Verum unitum Divino Bono format et creat angelum, ita facit illum secundum quale et quantum receptionis (ut ostensum videatur in opere De Caelo et Inferno 7-12): ex quibus patet, quod per "septem spiritus", de quibus plura dicentur in sequentibus, non intelligantur septem spiritus, sed omnes in caelo; sicut per "septem Ecclesias" non intelliguntur septem ecclesiae, sed omnes qui in veris ex bono sunt, seu qui ab ecclesia (de qua re supra, n. 20). Ex his intellectis patet arcanum, quid intelligitur per "Jehovam Deum" in Verbo; quod nempe per "Jehovam" intelligatur Divinum Esse, et per "Deum" Divinum Existere in caelo. Quod Divinum quod intelligitur per "Deum" sit Divinum Existere in caelo, est quia Divinum ibi est in pluribus; ideo in lingua Hebraea Deus vocatur "Elohim", in plurali; ac ideo angeli vocantur "dii"; non quod illi sint dii, sed quia Divinum Domini, quod est in illis, intelligitur per "Deum." (Quod in Verbo Jehovah dicatur ab esse seu essentia, et Deus ab existere seu existentia, videatur n. 300, 3910, 6905. Quod etiam Divinum Esse sit Divinum Bonum, et quod Divinum Existere sit Divinum Verum, n. 3061, 6280, 6880, 6905, 10579; et in genere, quod bonum sit esse, et verum sit existere inde, n. 5002. Quod angeli dicantur "dii" ex receptione Divini Veri procedentis a Divino Bono Domini, n. 4295, 4402, 7268, 7873, 8301, 8192. Et quod Divinum Verum unitum Divino Bono in caelo una voce dicatur Divinum Verum, in opere De Caelo et Inferno 13, 133, 1 140.)

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5002

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5002. ‘Ad esse cum illa’: quod significet ne sic adunaretur, constat ex significatione ‘esse cum aliqua’ quod sit arctius conjungi seu uniri; quod ‘esse’ sit uniri, est quia ipsum esse rei est bonum, et omne bonum est amoris, qui est conjunctio spiritualis seu unitio; inde in supremo sensu vocatur Dominus ‘Esse’ seu Jehovah, qui ab Ipso omne bonum quod est amoris seu conjunctionis spiritualis. Caelum quia unum facit per amorem ab Ipso, et reciprocum in Ipsum per receptionem, et per amorem mutuum, ideo vocatur conjugium, per quod ‘est’; similiter foret cum Ecclesia si apud illam amor et charitas foret ejus ‘esse’; ubi itaque non est conjunctio seu unio, ibi non est ‘esse’, nam nisi aliquid foret quod redigeret ad unum seu uniret, dissolveretur et exstingueretur:

[2] ita 1 in societate civili ubi unusquisque pro se est et nullus pro alio nisi propter se, nisi essent leges quae unirent, et essent timores jacturae lucri, honoris, famae, vitae, societas prorsus dissiparetur; quapropter ‘esse’ talis societatis conjunctio seu adunatio, sed solum in externis, at respective ad interna apud illam non est ‘esse’; quapropter etiam tales in altera vita in inferno tenentur, et similiter ibi per externa continentur vincti, temporis per timores, verum 2 quoties relaxantur illa vincula, ruit unus in alterius perniciem, et nihil potius cupit quam alterum prorsus exstinguere; aliter in caelo ubi conjunctio interna est per amorem in Dominum et inde amorem mutuum; cum ibi relaxantur vincula externa, arctius mutuo conjunguntur; et quia sic propius ad Esse Divinum quod a Domino, rediguntur, interius in affectione sunt et inde in libero, consequenter in beato, felici et gaudio.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts nisi here instead of before essent.

2. et

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.