From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #24

Study this Passage

  
/ 1232  
  

24. "Et a septem spiritibus." - Quod significet Divinum in Caelo, constat ex significatione "septem", quod sint plenum, et inde omnes, et quod dicantur de sanctis Divinis quae procedunt a Domino (de qua supra, n. 20); et ex significatione "spirituum", quod sint illi ex quibus caelum, nam omnes illi vocantur spiritus Dei, quoniam Spiritus Dei est Divinum procedens, seu Divinum Verum unitum Divino Bono in caelo et in ecclesia (de qua n. 9818), ac Divinum procedens seu Divinum Verum unitum Divino Bono format et creat angelum, ita facit illum secundum quale et quantum receptionis (ut ostensum videatur in opere De Caelo et Inferno 7-12): ex quibus patet, quod per "septem spiritus", de quibus plura dicentur in sequentibus, non intelligantur septem spiritus, sed omnes in caelo; sicut per "septem Ecclesias" non intelliguntur septem ecclesiae, sed omnes qui in veris ex bono sunt, seu qui ab ecclesia (de qua re supra, n. 20). Ex his intellectis patet arcanum, quid intelligitur per "Jehovam Deum" in Verbo; quod nempe per "Jehovam" intelligatur Divinum Esse, et per "Deum" Divinum Existere in caelo. Quod Divinum quod intelligitur per "Deum" sit Divinum Existere in caelo, est quia Divinum ibi est in pluribus; ideo in lingua Hebraea Deus vocatur "Elohim", in plurali; ac ideo angeli vocantur "dii"; non quod illi sint dii, sed quia Divinum Domini, quod est in illis, intelligitur per "Deum." (Quod in Verbo Jehovah dicatur ab esse seu essentia, et Deus ab existere seu existentia, videatur n. 300, 3910, 6905. Quod etiam Divinum Esse sit Divinum Bonum, et quod Divinum Existere sit Divinum Verum, n. 3061, 6280, 6880, 6905, 10579; et in genere, quod bonum sit esse, et verum sit existere inde, n. 5002. Quod angeli dicantur "dii" ex receptione Divini Veri procedentis a Divino Bono Domini, n. 4295, 4402, 7268, 7873, 8301, 8192. Et quod Divinum Verum unitum Divino Bono in caelo una voce dicatur Divinum Verum, in opere De Caelo et Inferno 13, 133, 1 140.)

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #20

Study this Passage

  
/ 1232  
  

20. "Septem Ecclesiis." - Quod significet ad omnes illos qui in veris ex bono seu in fide ex charitate sunt, constat ex significatione "septem", quod sint omnes, nam "septem" in Verbo significant principium et finem, ita integram periodum, ac statum plenum, similiter ac "septimana" (n. 728, 6508, 9228); et quia significant plenum, etiam significant omnes, quoniam omnes faciunt plenum; plenitudo enim respective ad illos qui faciunt aliquam societatem, hic ecclesiam, sunt omnes; quare cum in Verbo agitur de magnitudine, per "septem" significatur plenum; et cum de multitudine, significantur omnes: ("tria" etiam in Verbo significant plenum et omnes (videatur n. 2788, 4495, 7715); at ubi in Verbo agitur de re sancta, dicuntur "Septem", 1 et ubi agitur de quacunque alia re, dicuntur "tria" (n. Arcana Coelestia 10127); hic itaque dicuntur "septem", quia agitur de velis ex bono, quae sunt sancta ecclesiae): et ex significatione "ecclesiarum", quod sint qui in veris ex bono seu in fide ex charitate sunt; causa quod illi per "ecclesias" intelligantur, est quia illa faciunt ecclesiam apud unumquemvis; qui enim non in veris ex bono sunt, tametsi nati sunt intra ecclesiam, non usque ab ecclesia sunt, quia nulla in illis est ecclesia. Inde est quod ecclesia Domini sit ex omnibus illis, ubicunque sunt, qui ecclesia sunt, hoc est, qui in veris ex bono sunt. (Quod ecclesia sicut caelum sit in homine, et non extra illum, et inde quod homo qui in veris ex bono est, sit ecclesia, videatur n. 3884, et in opere De Caeli et Inferno, n. 53, 54, 57.) Dicitur etiam qui in fide ex charitate, quia simile est; verum enim est fidei, et bonum est charitatis, quippe omne id verum dicitur quod homo credit, et omne id bonum quod homo amat. (Quod omne verum sit ex bono, et omne fidei sit ex charitate, videatur in opusculis De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti 84-107, De 108-122 et De Ultimo Judicio 33-39; tum De Caelo et Inferno 364, 424, 482, 526.)

Qui nihil de sensu interno Verbi novit, ille, cum haec legit, non aliter credit quam quod per "septem Ecclesias" intelligantur septem ecclesiae quae nominantur postea (vers. 11); ast non intelliguntur ecclesiae, sed omnes qui ab ecclesia sunt, quia spiritualis sensus Verbi ille est.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232