From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #227

Study this Passage

  
/ 1232  
  

227. (Vers. 14.) "Et Angelo Ecclesiae Laodicensium scribe." - Quod significet illos qui in sola fide sunt, ita qui in fide separata a charitate, constat ex sensu interno seu spirituali omnium quae ad Angelum hujus Ecclesiae scripta sunt, nam quodnam essentiale ecclesiae intelligitur in scripto ad quamlibet ecclesiam, non aliunde quam ex illo sensu patet; sunt enim prophetica, et omnia prophetica, sicut omnia Verbi in genere, scripta sunt per correspondentias, ob causam ut per illa conjunctio sit caeli cum ecclesia; per correspondentias, fit conjunctio: caelum enim seu angeli ibi intelligunt omnia spiritualiter quae homo naturaliter, et inter naturalia et spiritualia est perpetua correspondentia, et per correspondentias talis conjunctio qualis est animae et corporis. Inde est quod Verbum tali stylo conscriptum sit; alioqui non foret anima inibi, proinde nec caelum; et si non caelum, nec foret Divinum. Inde nunc est quod dictum sit quod ex interno seu spirituali sensu omnium quae in scripto ad quamlibet ecclesiam sunt pateat quodnam ecclesiae intelligitur; ita quod in his quae ad Angelum hujus Ecclesiae scripta sunt, agatur de illis qui in sola fide sunt, seu in fide separata a charitate. Fides separata a charitate dicitur; et per id intelligitur fides separata a vita, nam charitas est vitae: quare cum fides inde separata est, illa non est in homine, sed est extra illum; quod enim residet solum in memoria, et inde desumitur in cogitationem, ac non intrat voluntatem hominis et inde in actum, hoc non est intra illum sed extra illum; memoria enim et inde cogitatio est modo sicut atrium, per quod intratur in domum; domus est voluntas. Talis est sola fides, seu fides separata a charitate. (Praeterea qualis illa fides est 1 videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 108-122; tum in opusculo De Ultimo Judicio 33-39; ac in opere De Caelo et Inferno 270, 271, 364, 482, 526; ut et supra in Explicatione super Apocalypsin, n. 204(a), 211, 212, 213. Porro quid Charitas et quid Proximus, in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 84-107; in opere De Caelo et Inferno 13-19, 528-535; ac supra in Explicatione, n. 182, 198, 213.)

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #198

Study this Passage

  
/ 1232  
  

198. "Is vestietur in vestimentis albis." - Quod significet intelligentiam et sapientiam secundum vera et eorum receptionem, constat ex illis quae nunc supra (n. 195 et 196) dicta sunt, ubi ostensum est quod "vestimenta alba" sint vera Divina: quod "vestiri illis" significet intelligentiam et sapientiam secundum vera et eorum receptionem, est quia omnis intelligentia et sapientia est ex Divinis veris, secundum perceptionem eorum et receptionem in vita; videre vera et qualia sunt est perceptionis, et vivere secundum illa est receptionis; secundum illam et hanc est intelligentia et sapientia. Intelligentia et sapientia quae non est ex Divinis veris, sed solum ex mundanis, non est intelligentia et sapientia, sed est modo scientia et inde facultas ratiocinandi; nam intelligentia est videre intus in se num verum sit vel non verum: at qui solum ex mundanis sapiunt, illi non intus in se vident vera, sed ex aliis, et videre ex aliis est modo scire, nec intrant in mentis intuitionem altius quam ut confirmentur. In tali statu sunt plerique hodie intra ecclesiam, qui solam fidem separatam a vita salvificam faciunt; inde est quod non vera intrent in spiritum eorum, sed modo in memoriam naturalis hominis; et tamen lux caeli, quae est Divinum Verum, non per aliam viam intrat apud hominem quam per viam spiritus ejus quae etiam est via animae ejus; et spiritus hominis talis est qualis ejus vita, non autem qualis ejus memoria absque vita; et tunc lux caeli intrat in spiritum hominis, quando homo est in bono amoris et charitatis a Domino, et quando in illo bono est tunc etiam in fide est. (Quod nulla fides homini sit ubi non amor aut charitas, videatur in opusculo De Ultimo Judicio 33-40. Praeterea, quid Intelligentia vera, quid spuria, et quid falsa, videatur in opere De Caelo et Inferno 346-356.)

  
/ 1232