From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #226

Study this Passage

  
/ 1232  
  

226. VERSUS 14-22.

"Et Angelo Ecclesiae Laodicensium scribe: Haec dicit Amen, Testis fidelis et verus, Principium opificii Dei. Novi tua opera, quod nec frigidus sis nec calidus; utinam frigidus esses aut calidus. Itaque quia tepidus es, et nec frigidus nec calidus, futurum te evomam ex ore meo. Quod dicas quod dives sim et locupletatus, et nullius opus habeam, et non scis quod tu sis aerumnosus et miserabilis et pauper et caecus et nudus. Suadeo tibi emere a Me aurum exploratum igne ut ditescas, et vestimenta alba ut induaris, ne appareat pudor nuditatis tuae, et collyrio inunge oculos tuos ut videas. Ego quoscunque amo, arguo et castigo; zelo age ergo, et resipisce. Ecce sto ad ostium et pulso; si quis audiverit vocem meam, et aperuerit ostium, intrabo ad illum, et cenabo cum illo et ille Mecum. Vincens, dabo ei sedere Mecum in throno meo, sicut et Ego vici, et sedeo cum Patre meo in throno Ipsius. Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis."

14. "Et Angelo Ecclesiae Laodicensium scribe", significat illos qui in sola fide sunt, ita qui in fide separata a charitate (n. 227): "Haec dicit Amen, Testis fidelis et verus", significat a quo omne verum et omne fidei (n. 228); "Principium opificii Dei", significat fidem ab Ipso, quae primum ecclesiae quoad apparentiam (n. 229).

15. "Novi tua opera", significat vitam solius fidei (n. 230); "quod nec frigidus sis nec calidus", significat quod sit, quia absque charitate, inter caelum et infernum (n. 231); "utinam frigidus esses aut calidus", significat quod praestet ut nulla fides, aut ut sit sola charitas (n. 232).

16. "Itaque quia tepidus es", significat illos qui vivunt ex doctrina de sola fide et justificatione (per illam) (n. 233); "et nec frigidus nec calidus", significat quia absque charitate, inter caelum et infernum (n. 234); "futurum te evomam ex ore meo", significat separationem a cognitionibus ex Verbo (n. 235).

17. "Quod dicas quod dives sim et locupletatus, et nullius opus habeam", significat fidem eorum quod credant se in veris esse prae aliis (n. 236); "et non scis quod tu sis aerumnosus", significat quod non sciant quod falsa eorum cum veris nullam cohaerentiam habeant (n. 237); "et miserabilis et pauper", significat quod nec sciant quod illis non sint cognitiones veri nec cognitiones boni (n. 238); "et caecus et nudus, significat quod sint absque intellectu veri, et absque intellectu et voluntate boni (n. 239, 240).

18. "Suadeo tibi", significat medium reformationis illorum qui in doctrina de solo fide (n. 241); "emere a Ne aurum exploratum igne ut ditatus sis", significat ut a Domino comparent sibi genuinum bonum ut recipere possint vera fidei (n. 242); "et vestimenta alba ut induaris", significat et genuina vera et inde intelligentiam (n. 243); "ne appareat pudor nuditatis tuae", significat ne spurci amores (n. 244); "et collyrio inunge oculos (tuos) ut videas", significat ut aliquantum aperiatur intellectus (n. 245).

19. "Ego quoscunque amo, arguo et castigo", significat tentationes tunc (n. 246); "zelo age ergo, et resipisce", significat ut sit illis charitas (n. 247).

20. "Ecce sto ad ostium et pulso", significat praesentiam Domini perpetuam (n. 248); "si quis audiverit vocem meam", significat qui attendit ad praecepta Domini (n. 249); "et aperuerit ostium", significat receptionem corde seu vitam (n. 250); "intrabo ad illum", significat conjunctionem (n. 251); "(et) cenabo cum illo et ille Mecum", significat communicationem cum eis felicitatum caeli (n. 252).

21. "Vivens, dabo ei sedere Mecum in throno meo", significat qui tunc permanet ad finem vitae, quod conjunctus erit caelo ubi Dominus (n. 253); "sicut et Ego vici, et sedeo cum Patre meo in throno Ipsius", significat comparative sicut Divinum Bonum est unitum Divino Vero in caelo (n. 254).

22. "Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis", significat quod qui intelligit auscultet quid Divinum Verum procedens a Domino docet et dicit illis qui ab Ecclesia Ipsius sunt (n. 255-257).

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #231

Study this Passage

  
/ 1232  
  

231. "Quod nec frigidus sis nec calidus." - Quod significet quod sit, quia absque charitate, inter caelum et infernum, constat ex significatione "frigidi", quod sit qui non in amore spirituali sed in amore infernali (de qua sequitur) et ex significatione "calidi", quod sit qui in amore spirituali (de qua etiam sequitur). Inde patet quod per "quod nec frigidus sis nec calidus", significetur quod nec sit in amore infernali nec in amore spirituali, sed inter utrumque; et qui est inter utrumque is est inter infernum et caelum.

[2] Quod tales sint qui in sola fide seu in fide separata a charitate, nondum scitum est; sed quod illi sint, patet ex singulis quae ad Angelum hujus Ecclesiae scripta sunt; et praeterea ex eo, quod qui in fide separata a charitate sunt, vivant sibi, mundo et genio, et qui ita vivunt, in amore infernali sunt; et quod usque per lectionem Verbi, per auditionem praedicationum inde, per usurpationem Sanctae Cenae, et per plura quae memoria tenus retinent ex Verbo, spectent ad caelum, et cum hoc faciunt, in aliquo calore spirituali sunt; sed quia usque non est calor seu amor spiritualis, quia non vivunt secundum Verbum ideo non calidi sunt nec frigidi. Sic etiam dividunt mentem in binas partes; nempe per illa quae sunt Verbi se vertunt ad caelum, et per illa quae sunt vitae se vertunt ad infernum; ita haerent inter utrumque. Qui tales sunt, dum in alteram vitam veniunt, cupiunt ad caelum, dicentes se fidem habuisse, legisse Verbum, audivisse praedicationes, frequentasse Sacram Cenam, ac per illa salvandos esse: sed cum exploratur vita eorum, apparet ea prorsus infernalis; quod nempe nihili fecerint inimicitias, nihili odium, nihili vindictas, nihili astus, nihili machinationes dolosas; rectum, sincerum, justum, quae fecerunt, solum in externa forma fecerunt, ob causam ut appareant tales mundo, at interius in se seu in suo spiritu cogitaverunt alia, ac multi contraria, credentes quod cogitationes et intentiones nihil faciant, modo coram mundo non eluceant: inde est quod spiritus eorum, cum solutus est a vinculo cum corpore terrestri, talis sit; nam spiritus hominis est qui cogitat et intendit.

[3] Hi sunt qui intelliguntur per Domini verba,

"Multi dicent Mihi in illo die, Domine, Domine, nonne per nomen tuum prophetavimus, et per nomen tuum daemonia ejecimus, et in nomine tuo multas virtutes fecimus: at tunc confitebor illis, Nunquam novi vos; discedite a Me, omnes operarii iniquitatis" (Matthaeus 7:10-27):

tum quoque per haec,

"Cum coeperitis foris stare et pulsare ostium, dicentes, Domine, Domine, aperi nobis; sed respondens dicet, Non novi vos unde sitis; tunc incipietis dicere, Edimus coram Te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti; sed dicet, Dico vobis, non novi vos unde sitis; discedite a Me, omnes Operarii iniquitatis" (Luc. 13:25-27 1 ):

[4] Quod "frigus" significet amorem infernalem, est quia "calor" significat amorem caelestem.

(Quod "calor" significet amorem caelestem, videatur in opere De Caelo et Inferno 126-140, 567, 568; et quod amor in Dominum et amor erga proximum seu charitas sint amores caelestes, et faciunt caelum, in eodem opere, n. 13-19; et quod amor sui et amor mundi sint amores infernales et faciant infernum, ibi, n. 551-565. Quod in infernis etiam sit calor, sed immundus, in Arcanis Caelestibus, n. 1773, 2757, 3340; sed quod ille calor vertatur in frigus cum influit calor caelestis, in opere De Caelo et Inferno 572.)

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232