From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #216

Study this Passage

  
/ 1232  
  

216. (Vers. 11.) "Ecce venio cito." - Quod significet quod hoc certum sit, constat ex significatione "cito", quod sit certum et plenum (de qua supra, n. 7).

Quod "cito" significet certum et plenum, est quia tempus et omnia quae sunt temporis in Verbo significant status, et inde "cito" et "festino" statum affectionis et inde cogitationis praesentem, inde certum et plenum. (Quod tempus et omnia temporis correspondeant statibus, et inde significent illos, videatur in opere De Caelo et Inferno 162-169; et quod "cito" significet excitatum ab affectione, ita praesens et certum, in Arcanis Caelestibus, n. 7695, 7866.)

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #7

Study this Passage

  
/ 1232  
  

7. "Quae oportet fieri cito." - Quod significet quae certe futura, constat ex significatione "quae oportet fieri", quod sit quae necessario futura; et ex significatione "cito", quod sit certum et plenum (de qua n. 5284, 6783). Qui secundum sensum litterae omnia vident in Verbo, non aliter sciunt quam quod "cito" significet cito; ita hic quod illa quae in Apocalypsi praedicta sunt, cito futura sint; inde quoque miraturi quod usque tantum tempus, antequam ultimum judicium exstitit, praeterlapsum sit. Sed qui sciunt sensum internum Verbi, illi non intelligunt cito sed certum: causa quod pro "cito" intelligant certum, est quia cito involvit tempus, et tempus est proprium Naturae; ita cito est vox naturalis et non spiritualis, et omnes voces naturales in Verbo significant spiritualia quae illis correspondent; nam Verbum in sinu suo est spirituale, in littera autem naturale. Inde est, quod "cito" significet certum. (Quod tempus sit proprium Naturae, ac in spirituali mundo correspondeat statui vitae, videatur in opere De Caelo et Inferno, in articulo De Tempore in Caelo, n. 162-169.)

  
/ 1232