From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #213

Study this Passage

  
/ 1232  
  

213. "Et sciant quod Ego dilexi te." - Quod significet cognitionem inde quod Dominus in charitate praesens sit et non in fide absque illa, constat ex significatione "scire", quod sit cognitio; et ex significatione "diligere", cum de Domino, quod sit quod praesens sit: quod praesens sit in charitate et non in fide absque illa, est quia agitur de illis qui in fide charitatis sunt (videatur supra, n. 203); ac Dominus praesens est in affectione seu amore hominis, ita in ejus spiritus vita, nam amor seu affectio facit vitam spiritus ejus; consequenter Dominus praesens est in charitate, nam charitas est ipsa affectio seu amor spiritualis hominis; et quia Dominus praesens est in charitate apud hominem, patet quod non praesens sit in fide absque charitate: fides absque charitate nec est spiritualis; quare nec est intus in homine et facit vitam ejus, sed extra illum in memoria, et inde in aliqua cogitatione naturali.

Quod "diligi", cum a Domino, sit quod praesens sit, est quia dilectio seu amor facit conjunctionem et inde praesentiam, ac Dominus ad illum qui diligit, intrat ac docet et ducit; et quoque ei dat ut diligat Ipsum, hoc est, ut mandata et praecepta Ipsius faciat, nam hoc est diligere Dominum. Quod Dominus praesens sit apud illum quem diligit, et quod diligat Ipsum qui mandata et praecepta Ipsius facit, docet Ipse apud Johannem:

"Qui tenet praecepta mea et facit illa, is est qui diligit Me, et qui diligit Me diligetur a Patre meo, et Ego diligam eum, ... et ad eum veniemus, et apud eum mansionem faciemus" (14:21, 23).

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #203

Study this Passage

  
/ 1232  
  

203. (Vers. 7.) "Et Angelo in Philadelphia Ecclesiae scribe." - Quod significet illos ab ecclesia qui in fide charitatis sunt, constat ex illis in sensu interno intellectis quae ad Angelum hujus Ecclesiae scripta sunt, nam (ut supra, n. 20 dictum est) per "septem Ecclesias" non intelliguntur septem ecclesiae, sed omnes quicunque ab ecclesia sunt, seu quaecunque apud hominem faciunt ecclesiam; per "septem" enim in Verbo intelliguntur omnes ac omnia; nam in Verbo per unumquemvis numerum significatur aliquid rei aut status, quod admodum evidenter constare potest in hoc Libro Prophetico, in quo quampluries memorantur numeri; et quoque apud Ezechielem (cap. 4048), ubi Novum Templum et Nova Terra describuntur, quod fit per mensuras in numeris; per "novum templum" et per "novam terram" intelligitur ibi nova ecclesia, et per unamquamvis mensuram seu unumquemvis numerum significatur aliquid ecclesiae. (Quod omnes numeri in Verbo significent res et status, videatur in opere De Caelo et Inferno 263.)

  
/ 1232