From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #205

Study this Passage

  
/ 1232  
  

205. "Habens clavem Davidis." - Quod significet cui potentia est per Divinum Verum, constat ex significatione "clavis", quod sit potentia aperiendi et claudendi, hic caelum et infernum; nam sequitur, "aperiens et nemo claudit, ac claudens et nemo aperit"; inde per "clavem" hic intelligitur potentia salvandi (ut supra, n. 86), quoniam aperire caelum et claudere infernum est salvare: et ex repraesentatione Davidis, quod sit Dominus quoad Divinum Verum. Quod in Verbo per "Davidem" intelligatur Dominus, est quia per reges in Verbo repraesentatus est Dominus quoad Divinum Verum, et per sacerdotes ibi Dominus quoad Divinum Bonum, et per regem Davidem imprimis, quia is multam curam de rebus ecclesiae habuit, et quoque Psalmos scripsit. (Quod per "reges" in Verbo significetur Divinum Verum, et per "sacerdotes" Divinum Bonum, videatur supra, n. 31; et praeterea per omnia nomina personarum et locorum in Verbo significantur res spirituales, quae sunt res ecclesiae et caeli, n. 19, 50, 102(a)). Quod dicatur "habens clavem Davidis", est quia per Davidem, ut nunc dictum est, repraesentatus est Dominus quoad Divinum Verum, et omnis potentia in caelis et in terris est Domino ex Divino Bono per Divinum Verum: in genere enim bono absque vero non est aliqua potentia, nec vero absque bono, nam bonum agit per verum; inde est, quod Divinum Bonum et Divinum Verum unita procedant a Domino, et quantum illa conjunctim recipiuntur ab angelis, tantum hi potentiae sint. Inde nunc est quod dicatur "clavis Davidis." (Quod omnis potentia sit veris ex bono, videatur in opere De Caelo et Inferno 228-233, ubi agitur De Potentia Angelorum Caeli, et quoque n. 539 ibi.)

[2] Quod per "Davidem" in Verbo intelligatur Dominus, constat manifeste ex quibusdam locis ubi nominatur apud Prophetas:

– Ut apud Ezechielem,

"Erunt Mihi in populum, et Ego ero illis in Deum, et servus meus David Rex super eos, ut Pastor unus sit omnibus illis:.... habitabunt super terra.... illi et filii illorum et filii filiorum illorum usque in aeternum; et David servus meus princeps illis in aeternum" (37:23-25);

apud Hoscheam,

"Revertentur filii Israelis, et quaerent Jehovam Deum suum, et Davidem Regem suum, et cum timore venient ad Jehovam et ad bonum Ipsius in extremitate dierum" (3:5);

"quaerent Jehovam Deum suum, et Davidem Regem suum", dicitur, quia per "Jehovam" in Verbo intelligitur Dominus quoad Divinum Bonum, quod est Divinum Esse, et per "Davidem Regem" Dominus quoad Divinum Verum, quod est Divinum Existere. (Quod per "Jehovam" in Verbo intelligatur Dominus quoad Divinum Bonum, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 732, 2586, 2807, 2822, 3921, 1 4253(b), 4402, 7010, 9167, 9315.)

[3] Apud Sachariam,

"Servabit Jehovah tentoria Jehudae primo, ut non extollat se gloria domus Davidis et gloria habitatoris Hierosolymae super Jehudam: in die illo proteget Jehovah habitatorem Hierosolymae, .... et domus Davidis sicut Deus et sicut Angelus Jehovae coram illis;.... et effundam super domum Davidis et super habitatorem Hierosolymae spiritum gratiae:.... in die illo erit fons apertus domui Davidis et habitatoribus Hierosolymae" (12:7, 8, 10 2 , (ac) cap. 13:1);

agitur hic de adventu Domini, et tunc de salvatione illorum qui e regno spirituali Ipsius sunt; per "tentoria Jehudae" intelligitur regnum caeleste, et per "domum Davidis et habitatorem Hierosolymae" regnum spirituale. Regnum spirituale constituitur ab illis in caelo et in terra qui in Divino Vero sunt, et regnum caeleste ab illis qui in Divino Bono (videatur mox supra, n. 204(b)). Ex his constare potest quid per illa verba intelligitur, quod nempe duo illa regna unum agent, nec extollet se unum supra alterum. (De binis illis Regnis videatur in opere De Caelo et Inferno 20-28.) Quod per "Jehudam" significetur Dominus quoad amorem caelestem, et regnum caeleste Domini, videatur supra (n. 119); et quod per "Hierosolymam" regnum spirituale Domini, in Arcanis Caelestibus (n. 402, 3654, 9166): idem itaque per "domum Davidis"; quapropter ibi dicitur, "Domus Davidis sicut Deus et sicut Angelus Jehovae"; per "Deum" etiam intelligitur Dominus quoad Divinum Verum (n. 2586, 2769, 2807, 2822, 3921, 4287, 4402, 7010, 9167); similiter per "Angelum Jehovae" (videatur supra, n. 130(b), 200).

[4] Simile per "Davidem" et ejus "domum" significatur etiam in sequentibus his locis:

– Apud Esaiam,

"Inclinate aurem vestram, et ite ad Me, audite et vivat anima vestra, et feriam vobis foedus aeternum, misericordias Davidis firmas; en Testem populis dedi Ipsum, Principem et Legislatorem 3 gentibus" (55:3, 4);

haec de Domino, qui ibi est "David." Apud Davidem,

"In caelis confirmabis veritatem tuam; pepigi foedus Electo meo, juravi Davidi servo meo, usque in aeternum firmabo semen tuum, et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum; et confitebuntur caeli mirabile tuum, 4 Jehovah, et veritatem tuam in congregatione sanctorum" (Psalmus 89:3-6 [B.A. 2-5]);

haec etiam de Domino dicta sunt et non de Davide, nam dicitur, "Juravi Davidi servo meo, usque in aeternum firmabo semen tuum, et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum"; non enim quadrant cum Davide, cujus non semen nec thronus in aeternum firmata sunt; et tamen juravit Jehovah, ac juramentum a Jehovah est confirmatio a Divino irrevocabilis (videatur n. 2842). Per "semen Davidis" in sensu spirituali intelliguntur illi qui in veris ex bono sunt a Domino, ac in sensu abstracto ipsa vera quae ex bono (videatur n. 3373, 3380, 10249, 10445); et per "thronum" intelligitur regnum Domini spirituale (n. 5313, 5 5922, 6397, 8625 6 ). Quod David dicatur "servus meus" (ut quoque apud Ezechielem, supra, 37:23-25), est quia "servus" in Verbo dicitur omnis qui et omne quod inservit et ministrat (n. 3441, 7143, 8241), ac Divinum Verum procedens inservit et ministrat Divino Bono a quo procedit: quod sit Dominus quoad Divinum Verum, seu quod sit Divinum Verum procedens a Domino, quod per "Davidem" intelligitur, patet, nam dicitur, "In caelis confirmabis veritatem tuam", et "Confitebuntur caeli... veritatem tuam in congregatione sanctorum"; quod etiam "sancti" dicantur illi qui in Divinis Veris sunt, videatur mox supra (n. 204).

[5] Apud eundem,

"Non profanabo foedus meum, et pronuntiatum labiorum meorum non mutabo; semel juravi per sanctitatem meam, si Davidi mentiar, semen Ipsius in aeternum erit, et thronus Ipsius sicut sol coram Me, sicut luna firmus in aeternum, Testis in nubibus fidelis (Psalmus 89:35-38 [B.A. 34-37]);

quod haec de Domino dicta sint, patet in toto illo psalmo, ibi enim agitur de adventu Ipsius, et dein de reprobatione Ipsius a gente Judaica; quod de Domino ibi agatur, et Ipse per "Davidem" ibi intelligatur, constat ex his verbis in eodem psalmo,

"Inveni Davidem servum meum; oleo sanctitatis meae unxi Ipsum;... ponam in mari manum Ipsius, et in fluviis dextram Ipsius; Ille vocabit Me, Pater meus Tu, Deus meus et Petra salutis meae: Ego Primogenitum dabo Eum, altum regibus terrae;... ponam thronum Ipsius sicut dies caelorum" (vers. Ps. 89:21, 26-28, 30 [B.A. 20 25-27, 29]).

Per "Davidem", per "Unctum" et per "Regem" etiam alibi in Psalm intelligitur Dominus, quod clare videre possunt illi qui spiritualiter intelligunt Verbum, sed obscure illi qui modo naturaliter; prout in his apud eundem,

"Sacerdotes tui induentur justitia, et sancti tui jubilabunt, propter Davidem servum tuum, ne avertas facies Uncti tui;... ibi germinare faciam cornu Davidi, disponam lucernam Uncto meo, ... super Ipso florebit corona Ipsius" (Psalmus 132:9, 10, 17, 18);

etiam ibi intelligitur Dominus per "Davidem" et per "Unctum", nam agitur de Ipso in eo psalmo, ut manifeste patet ab antecedentibus ibi, ubi dicitur,

"Juravit Jehovae, ... si dedero somnum oculis meis, ... usque dum invenero locum Jehovae, habitacula forti Jacobi; ecce audivimus de Eo in Ephrathah" (Bethlechem), ... intrabimus in habitacula Ipsius, incurvabimus nos scabello pedum Ipsius" (vers. 2, 4-7).

[6] Ut David repraesentaret Dominum quoad Divinum Verum, ideo voluit Dominus nasci ex domo Davidis et quoque dici "Davidis Filius", "Stirps et Progenies", tum "Radix Jischaji"; sed cum Dominus exuit humanum ex matre, et induit Humanum ex Patre, quod est Divinum Humanum, tunc non amplius filius illius fuit. Hoc intelligitur per Domini Verba ad Pharisaeos,

Jesus dixit Pharisaeis, "Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Dixerunt Ipsi, Davidis. Dixit eis, Quomodo David per spiritum vocat Ipsum Dominum? dicens, Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dextram meam usque dum posuero inimicos tuos scabellum pedum tuorum: si ergo David vocat Ipsum Dominum, quomodo filius ejus est?" (Matthaeus 22:42-45; Luca 20:41-44.)

Quod Dominus glorificaverit Humanum suum, hoc est, exuerit humanum ex matre ac induerit Humanum ex Patre, quod est Divinum Humanum, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae (n. 293-295, 298-310.) Inde est quod non filius Davidis esset, sicut nec filius Mariae, quam

ideo non vocavit illam matrem suam, sed "mulierem" (Matthaeus 12:46-49; Marcus 3:31 ad fin. : Luca 8:19-21; Johannes 2:4; 19:25, 26).

Quod simile intelligatur per "clavem Petri" quod per clavem Davidis", nempe quod Domino sit omnis potestas, et quod Ipsi potestas sit per Divinum suum Verum, videbitur in nunc sequenti articulo.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #130

Study this Passage

  
/ 1232  
  

130. (Vers. 12.) "Et Angelo in Pergamo Ecclesiae scribe." - Quod significet ad recordationem illis intra Ecclesiam qui in tentationibus sunt, constat ex significatione "scribere", quod sit ad recordationem (de qua n. 8620); ex significatione "angeli", quod sit recipiens Divini Veri, et in sensu supremo ipsum Divinum Verum procedens a Domino (de qua sequitur); et ex significatione "Ecclesiae in Pergamo", quod sint illi intra ecclesiam qui in tentationibus sunt; quod ii sint qui intelliguntur per "Ecclesiam in Pergamo", patet a scriptis ad illam, quae sequuntur; aliunde non sciri potest quid per unamquamvis ecclesiam ex septem significatur. Nam, ut prius ostensum est, non intelligitur aliqua ecclesia in Epheso, in Smyrna, in Pergamo, Thyatira, Sarde, Philadelphia et Laodicea, sed omnes qui ab ecclesia Domini sunt; et per unamquamvis aliquid quod facit ecclesiam apud hominem. Et quia prima ecclesiae sunt cognitiones veri et boni, et affectio veri spiritualis, ideo de illis primum actum est, nempe in scriptis ad Angelum Ephesinae et Smyrnensis Ecclesiae, de cognitionibus veri et boni ad Angelum Ephesinae Ecclesiae, et de affectione veri spirituali ad Angelum Smyrnensis Ecclesiae: et quia nemo potest imbui cognitionibus veri et boni quoad vitam ac persistere in affectione veri spirituali, nisi subeat tentationes, ideo nunc de illis agitur in scriptis ad Angelum Ecclesiae in Pergamo. Inde apparet quo ordine sequuntur illa quae sub nominibus septem ecclesiarum docentur.

[2] Quod dicatur "Ad Angelum Ecclesiae scribe", et non Ad Ecclesiam, est quia per "Angelum" significatur Divinum Verum, quod facit ecclesiam; Divinum enim Verum docet quomodo homo victurus est ut fiat ecclesia. Quod per "angelum" in Verbo in sensu ejus spirituali non intelligatur aliquis angelus, sed in supremo sensu Divinum Verum procedens a Domino, et in sensu respectivo is qui recipit illud, constare potest ex eo quod omnes angeli sint recipientes Divini Veri a Domino; et quod nullus angelus sit ex se angelus, et quod tantum angelus sit quantum illud recipit: nam angeli prae hominibus sciunt et percipiunt quod omne bonum amoris et verum fidei non sit ab ipsis sed a Domino; et quia bonum amoris et verum fidei faciunt sapientiam et intelligentiam eorum, et hae totum angelum, ideo norunt et dicunt se modo esse recipientes Divini procedentis a Domino, et sic in eo gradu esse angelos in quo id recipiunt; inde est quod velint ut "angeli" intelligantur spiritualiter, quod est abstracte a personis, nempe Divina Vera. Per Divinum Verum intelligitur simul Divinum Bonum, quoniam unita procedunt a Domino (videatur in opere De Caelo et Inferno 13, 140).

[3] Nunc quia Divinum Verum procedens a Domino facit angelum, ideo in supremo sensu in Verbo per "Angelum" intelligitur Ipse Dominus:

- Ut apud Esaiam,

"Angelus facierum Jehovae liberavit eos, ob amorem suum et indulgentiam suam Hic redemit eos et assumpsit eos, et portavit eos omnibus diebus aeternitatis" (63:9);

apud Mosen,

"Angelus qui redemit me ab omni malo, benedicat" illis (Genesis 48:16);

apud eundem,

"Ego mitto Angelum coram te, ad custodiendum te in via;... caveto tibi a faciebus Ipsius, quia nomen meum in medio Illius" (Exodus 23:20-23).

[4] Quia Dominus quoad Divinum Verum vocatur "Angelus", ideo etiam Divina vera in sensu spirituali intelliguntur per "angelos", ut in sequentibus locis:

"Mittet Filius hominis angelos suos, qui colligent e regno suo omnia offendicula, ... in consummatione saeculi exibunt angeli et separabunt malos e medio justorum" (Matthaeus 13:41, 49);

In consummatione saeculi Filius hominis "mittet angelos suos cum tubae voce magna, et congregabit electos e quatuor ventis" (Matth. 24 [24:3,] 31);

"Quando venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes sancti angelicum Ipso, tunc sedebit super throno gloriae suae" (Matthaeus 25:31);

Dixit Jesus, "Exhinc videbitis caelum se aperiens, et angelos Dei ascendentes et descendentes super Filium hominis" (Johannes 1:52 [B.A. 51]).

In his locis in sensu spirituali per "angelos" intelliguntur Divina vera, et non angeli; ut in locis antecedentibus, quod in consummatione saeculi "angeli collecturi sint omnia offendicula", "separaturi malos e medio justorum", quod "collecturi electos cum tubae voce magnae quatuor ventis", et quod "Filius hominis cum angelis sessurus super throno gloriae": ibi non intelligitur quod angeli id una cum Domino facturi sint, sed quod solus Dominus per Divina sua vera; quoniam angeli nihil potentiae ex se habent, sed omnis potentia est Domino per Divinum suum Verum (videatur in opere De Caelo et Inferno 230-233). Simile intelligitur per quod "visuri angelos Dei ascendentes et descendentes super Filium hominis"; nempe quod Divina vera in Ipso et ab Ipso essent.

[5] Per "angelos" etiam alibi intelliguntur Divina vera quae a Domino, proinde Dominus quoad Divina vera: ut,

Quod septem angelis datae sint septem tubae, et quod angeli illi tubis clanxerint (Apocalypsis 8:2, 6-8, 10, 12, 13; 9:1, 13, 14);

dicitur quod datae sint angelis tubae, et quod illis clanxerint, quia per "tubas" et illarum "clangorem" significatur Divinum Verum revelandum (videatur supra, n. 55). Similia etiam intelliguntur

Per angelos pugnantes contra draconem (Apocalypsis 12:7, 9);

Per angelum volantem in medio caeli habentem Evangelium aeternum (Apocalypsis 14:6);

Per septem angelos effundentes septem phialas (Apocalypsis 16:1-4, 8, 10, 12);

Per duodecim angelos super duodecim portis Novae Hierosolymae (Apocalypsis 21:12);

quod ita sit, videbitur etiam in sequentibus.

[6] Quod per "angelos" intelligantur Divina vera quae sunt a Domino, patet manifeste apud Davidem:

Jehovah "facit angelos suos ventos, et ministros suos ignem flammantem" (Psalm. 104:4 1 );

per quae significatur Divinum Verum et Divinum Bonum; nam "ventus" Jehovae in Verbo significat Divinum Verum, et "ignis" Ipsius Divinum Bonum. (Ut constare potest ex illis quae in Arcanis Caelestibus ostensa sunt, ut quod "ventus narium" Jehovae sit Divinum Verum, n. 8286:

quod "quatuor venti" sint omnia veri et boni, n. 3708, 9642, 9668:

quod inde "respirare" in Verbo significet statum vitae fidei, n. 9281: ex quibus patet quid significatur per quod Jehovah "inspiraverit" in nares Adami, Genesis 2:7;

per quod Dominus "inspiraverit" in discipulos, Johannes 20:22:

per quod dicatur "Ventus quo vult spirat, et vocem ejus audis, et non scis unde venit", Johannes 3:8,

de quibus videatur n. 96, 97, 9229, 9281; et insuper n. 1119, 3886, 3887, 3889, 3829, 3893:

quod "ignis flammans" sit Divinus Amor et inde Divinum Bonum, in opere De Caelo et Inferno 133-140, 566-568; et supra, n. 68.)

[7] Quod "angelus" significet Divinum Verum procedens a Domino, patet manifeste ex his in Apocalypsi,

"Mensus est murum" Novae Hierosolymae, "centum quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis, quae est angeli" (21:17):

quod murus Hierosolymae non sit "mensura angeli", quisque videre potest; sed quod sint omnia vera tutantia, quae per "angelum" ibi intelliguntur, patet a significatione "muri Hierosolymae", et a significatione numeri "centum quadraginta quatuor."

Quod "murus" significet omnia vera tutantia, videatur n. 6419:

quod numerus "centum quadraginta quatuor" significet Omnia veri in complexu, n. 7973:

quod "mensura" significet quale rei quoad verum et bonum, n. 3104, 9603, 10262; videantur etiam illa quoad sensum spiritualem explicata in opusculo De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti 1.)

[8] Quia per "angelos" in Verbo significantur Divina Vera, ideo homines ex quibus Divina vera aliquoties in Verbo dicuntur "angeli": ut apud Malachiam,

"Labia sacerdotis custodire debent scientiam, et legem quaerent ex ore illius, quia angelus Jehovae (Zebaoth) ille" (2:7):

is "angelus Jehovae" dicitur ex eo, quod doceat Divinum Verum; non quod is sit angelus Jehovae, sed Divinum Verum quod docet. Notum etiam in ecclesia est quod nemini sit Divinum Verum ex se: "labia" etiam ibi significant doctrinam veri, et "lex" ipsum Divinum Verum.

(Quod "labia" significent doctrinam veri, videatur n. 1286, 1288; et quod "lex" ipsum Divinum Verum, n. 3382, 2 7463.)

[9] Inde quoque est quod Johannes Baptista dicatur "angelus:"

"Jesus dixit, Hic est de quo scriptum est, Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante Te" (Luca 7:27);

causa quod is dictus sit "angelus" est quia per illum in sensu spirituali significatur Verbum, quod est Divinum Verum, similiter ac Elias. (Videatur n. 3 7643, 9372. Et quod significatur, hoc per personam in Verbo intelligitur, videatur n. 665, 1097, 1361, 3147, 3670, 3881, 4208, 4281, 4288, 4292, 4307, 4500, 6304, 7048, 7439, 8588, 8788, 8806, 9229.)

[10] Dicitur quod per "angelos" in Verbo in sensu ejus spirituali intelligantur Divina vera a Domino procedentia, quoniam haec faciunt angelos; et dum loquuntur illa, non ex se loquuntur sed ex Domino: quod ita sit non modo sciunt sed etiam percipiunt angeli; homo qui credit quod nihil fidei sit a se sed a Deo, id quoque scit, sed non percipit. Quod nihil fidei sit ab homine, sed omne a Deo, est quod nihil veri, quod vitam habet, sit ab homine sed a Deo; nam verum est fidei, et fides est veri.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232