From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #199

Study this Passage

  
/ 1232  
  

199. "Et non delebo nomen ejus e libro vitae." - Quod significet quod in caelo erunt quia ei accommodati, constat ex significatione "nominis", quod sit quale status vitae hominis (de qua supra, n. 148); et ex significatione "libri vitae", quod sit caelum (de qua sequitur); inde "non delere nomen ejus e libro vitae" significat quod in caelo erunt, quia status eorum quoad amorem et fidem talis est, ita quia caelo accommodati sunt. Quod per "librum vitae" significetur caelum, est quia homo qui in amore et fide in Dominum est, in minima effigie est caelum, et hoc ejus correspondet caelo in maxima effigie; quapropter qui caelum in se habet, etiam in caelum venit, est enim ei accommodatus. (Quod talis correspondentia sit, videatur in opere De Caelo et Inferno 51-58, 73-77, 87-102; et in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 230-236.) Inde est quod "liber vitae" sit id apud hominem quod correspondet caelo apud illum. Hoc quia manet apud illum in aeternum, si factus est spiritualis per cognitiones veri et boni applicatas vitae in mundo, ideo dicitur "Non delebo nomen ejus e libro illo": in mundo quidem deleri potest si homo non permanet spiritualis usque ad finem vitae; sed si permanet non deleri potest, quia conjunctus est Domino per amorem et fidem; et conjunctio, qualis in mundo fuit cum Domino, manet hominem post mortem.

[2] Ex his constare potest quod per "librum vitae" intelligatur quod ex Domino inscriptum est hominis spiritui, hoc est, quod ejus cordi et animae, seu, quod idem est, ejus amori et fidei; et quod a Domino inscribitur homini, est caelum. Ex his nunc patet quid per "librum vitae" intelligitur in sequentibus his locis:

– Apud Danielem,

"Antiquus dierum consedit, .... et libri aperti sunt" (Daniel 7 [9,] 10);

apud eundem,

"Eripietur populus, omnis qui invenietur scriptus in libro" (12:1):

apud Davidem,

"Deleantur e libro vitarum, et cum justis non scribantur" (Psalmus 69:29 [B.A. 28]);

apud Mosen,

Moses dixit, "Dele me quaeso e libro quem scripsisti; et dixit Jehovah, Illum qui peccavit Mihi, delebo e libro" (Exodus 32:32, 33);

in Apocalypsi,

"Adorabunt bestiam omnes quorum non sunt scripta nomina in libro vitae Agni" (13:8; 17:8);

alibi,

"Vidi.... quod libri aperti sint; et liber alius apertus est qui est vitae, et judicati sunt mortui juxta ea quae scripta sunt in 1 libris secundum opera illorum;.... et si quis non inventus est in libro vitae scriptus, ejectus est in stagnum ignis" (Apocalypsis 20:12, 13, 15 2 );

alibi,

"Non ingredientur" in Novam Hierosolymam, "nisi qui scripti in libro vitae Agni" (Apocalypsis 21:27);

apud Davidem,

"Non latuit Te os meum cum factus sum in occulto;.... super libro tuo omnes scripti sunt dies, quibus formati, et non unus ex illis deest" (Psalmus 139:15, 16);

per quod "omnes dies inscripti sint", intelligitur quod omnes status vitae. (Quod omnia at singula quae homo cogitavit, voluit, locutus est, egit, immo quae vidit et audivit, sint apud hominem in spiritu ejus quasi inscripta, adeo ut prorsus nihil desit, videatur in opere De Caelo et Inferno, 463; et in Arcanis Caelestibus, n. 2469-2494, 7398: et quod id sit "liber vitae" hominis, n. 2474, 9386, 9841, 10505; et praeterea, n. 5212, 8067, 9334, 9723, 9841.)

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #462

Study this Passage

  
/ 603  
  

462. [primo] Sed usque discrimen inter vitam hominis in mundo spirituali ac vitam ejus in mundo naturali, est magnum, tam quoad sensus externos et eorum affectiones, quam quoad sensus internos et eorum affectiones. illi qui in caelo sunt, multo exquisitius sentiunt, hoc est, vident et audiunt, et quoque sapientius cogitant, quam cum fuerunt in mundo; vident enim ex luce caeli, quae multis gradibus excedit lucem mundi (videatur supra, 126); audiunt etiam per atmosphaeram spiritualem, quae etiam multis gradibus excedit terrestrem (235). Differentia sensuum horum externorum est sicut differentia clari respective ad obscurum nimbi in mundo, ac sicut lucis meridie ad umbram vespere: lux enim caeli, quia est Divinum Verum, dat visui angelorum, ut minutissima appercipiant et distinguant; correspondet etiam visus eorum externus visui interno seu intellectui, nam apud angelos influit unus visus in alterum, ut unum agant, inde illis tanta acies: et quoque similiter correspondet auditus perceptioni eorum, quae est tam intellectus quam voluntatis; inde in sono et vocibus loquentis appercipiunt minutissima affectionis et cogitationis ejus, in sono illa quae affectionis sunt, et in vocibus illa quae cogitationis (videatur supra, 234-245); sed reliqui sensus apud angelos non tam exquisiti sunt sicut sensus visus et auditus, ex causa quia visus et auditus inserviunt intelligentiae et sapientiae eorum, sed non reliqui, qui si in simili gradu exquisiti forent, auferrent lucem et jucundum sapientiae eorum, ac inferrent jucundum voluptatum quae variorum appetituum et corporis, quae tantum obscurant et debilitant intellectum, quantum praepollent; ut quoque fit apud homines in mundo, qui tantum obesi et stupidi sunt quoad vera spiritualia, quantum indulgent gustui et lenociniis tactilium corporis. Quod etiam interiores sensus angelorum caeli, qui sunt cogitationis et affectionis eorum, exquisitiores et perfectiores sint quam fuerunt illis in mundo, constare potest ex illis quae dicta et ostensa sunt in articulo de Sapientia Angelorum Caeli (265-275). Quod autem discrimen status illorum qui in inferno sunt respective ad statum illorum in mundo attinet, est quoque id magnum; quanta enim perfectio et excellentia sensuum externorum et internorum est apud angelos qui in caelo, tanta imperfectio est apud illos qui in inferno; sed de horum statu in sequentibus agendum est.

462 b. [secundo] Quod homo e mundo etiam secum habeat omnem suam memoriam, multis ostensum est, de qua plura memoratu digna visa et audita sunt, quorum aliqua velim ordine referre. Fuerunt qui negaverunt sua crimina et flagitia, quae patraverunt in mundo; quapropter, ne insontes crederentur, omnia detecta sunt, et ex memoria eorum recensita sunt ordine a prima eorum aetate ad ultimam: erant praecipue adulteria et scortationes. Fuerunt qui alios artibus malis deceperunt, et qui furati sunt; eorum astus et furta in serie etiam enumerata sunt, quorum plura vix ulli in mundo nota fuerunt, quam ipsis solis: agnoverunt etiam illa, quia manifestata sicut in luce, cum omni cogitatione, intentione, jucundo, timore, quae tunc una versabant eorum animos. Fuerunt qui munera acceperunt, et quaestus ex judicio fecerunt: illi ex memoria sua similiter explorati sunt, et ex illa recensita sunt omnia a primo functionis eorum tempore ad ultimum; singula quoad quantum et quale, cum tempore, statu mentis eorum ac intentione, quae omnia simul in recordationem eorum immissa, et ad visum ostensa sunt, quae erant ultra plura centena. Hoc factum est cum aliquibus, et quod mirabile, ipsi eorum libri memoriales, quibus in scripserunt talia, aperti sunt et coram illis lecti a pagina ad paginam. Fuerunt, qui pellexerunt virgines ad stupra, et qui castitatem violarunt, et ad simile judicium vocati sunt, et ex memoria eorum deprompta et recitata singula; ipsae facies virginum et mulierum sistebantur quoque sicut praesentes, cum locis, loquelis, et animis; et hoc tam subito sicut cum quid ad visum sistitur. Perstabant manifestationes aliquoties per horas. Fuit, qui vituperare alios pro nihilo reputavit; audivi recensitas in ordine vituperationes, et quoque blasphemationes ejus cum ipsis verbis, de quibus personis, et coram quibus; quae omnia producebantur et ad vivum sistebantur simul et tamen singula studio occultata fuerunt ab illo cum vixit in mundo. Erat quidam, qui affinem deprivavit hereditate sua sub praetextu doloso: is quoque similiter convictus et judicatus est, et quod mirum, epistolae et schedulae, quae inter illos, ad auditum meum lectae sunt, et dictum quod non vox deesset. Idem quoque, mox ante mortem suam, vicinum clandestine necavit veneno: hoc eo modo detectum est; sub pedibus visus est scrobem effodere, ex qua effossa exivit vir sicut e sepulcro, et clamavit ad eum, "Quid fecisti mihi?" Et tunc revelabantur omnia, quomodo veneficus amice cum eo locutus est, et porrexit poculum, tum quid prius cogitavit, et quid postea evenit;quibus detectis judicatus est ad infernum. Verbo, omnia mala, facinora, latrocinia, artes, doli, manifestantur cuivis malo spiritui, ac depromuntur ex ipsa eorum memoria, et convincuntur; nec datur negandi locus, quia omnes circumstantiae simul apparent. Audivi etiam ex memoria alicujus ab angelis visa et lustrata, quid intra mensem cogitaverat uno die post alterum, et hoc absque fallacia, quae revocabantur sicut ipse in illis erat istis diebus. Ex his exemplis constare potest, quod homo omnem memoriam secum ferat: et quod nihil tam occultum sit in mundo, quod non fit manifestum post mortem; et hoc in coetu plurium, secundum Domini verba,

"Nihil. .reconditum est, quod non retegendum, et nihil occultum quod non cognoscendum: propterea quae in tenebris dixistis,in luce audientur; et quod in aurem locuti estis,... super tectis praedicabitur," (Luca 12:2-3).

  
/ 603