From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #199

Study this Passage

  
/ 1232  
  

199. "Et non delebo nomen ejus e libro vitae." - Quod significet quod in caelo erunt quia ei accommodati, constat ex significatione "nominis", quod sit quale status vitae hominis (de qua supra, n. 148); et ex significatione "libri vitae", quod sit caelum (de qua sequitur); inde "non delere nomen ejus e libro vitae" significat quod in caelo erunt, quia status eorum quoad amorem et fidem talis est, ita quia caelo accommodati sunt. Quod per "librum vitae" significetur caelum, est quia homo qui in amore et fide in Dominum est, in minima effigie est caelum, et hoc ejus correspondet caelo in maxima effigie; quapropter qui caelum in se habet, etiam in caelum venit, est enim ei accommodatus. (Quod talis correspondentia sit, videatur in opere De Caelo et Inferno 51-58, 73-77, 87-102; et in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 230-236.) Inde est quod "liber vitae" sit id apud hominem quod correspondet caelo apud illum. Hoc quia manet apud illum in aeternum, si factus est spiritualis per cognitiones veri et boni applicatas vitae in mundo, ideo dicitur "Non delebo nomen ejus e libro illo": in mundo quidem deleri potest si homo non permanet spiritualis usque ad finem vitae; sed si permanet non deleri potest, quia conjunctus est Domino per amorem et fidem; et conjunctio, qualis in mundo fuit cum Domino, manet hominem post mortem.

[2] Ex his constare potest quod per "librum vitae" intelligatur quod ex Domino inscriptum est hominis spiritui, hoc est, quod ejus cordi et animae, seu, quod idem est, ejus amori et fidei; et quod a Domino inscribitur homini, est caelum. Ex his nunc patet quid per "librum vitae" intelligitur in sequentibus his locis:

– Apud Danielem,

"Antiquus dierum consedit, .... et libri aperti sunt" (Daniel 7 [9,] 10);

apud eundem,

"Eripietur populus, omnis qui invenietur scriptus in libro" (12:1):

apud Davidem,

"Deleantur e libro vitarum, et cum justis non scribantur" (Psalmus 69:29 [B.A. 28]);

apud Mosen,

Moses dixit, "Dele me quaeso e libro quem scripsisti; et dixit Jehovah, Illum qui peccavit Mihi, delebo e libro" (Exodus 32:32, 33);

in Apocalypsi,

"Adorabunt bestiam omnes quorum non sunt scripta nomina in libro vitae Agni" (13:8; 17:8);

alibi,

"Vidi.... quod libri aperti sint; et liber alius apertus est qui est vitae, et judicati sunt mortui juxta ea quae scripta sunt in 1 libris secundum opera illorum;.... et si quis non inventus est in libro vitae scriptus, ejectus est in stagnum ignis" (Apocalypsis 20:12, 13, 15 2 );

alibi,

"Non ingredientur" in Novam Hierosolymam, "nisi qui scripti in libro vitae Agni" (Apocalypsis 21:27);

apud Davidem,

"Non latuit Te os meum cum factus sum in occulto;.... super libro tuo omnes scripti sunt dies, quibus formati, et non unus ex illis deest" (Psalmus 139:15, 16);

per quod "omnes dies inscripti sint", intelligitur quod omnes status vitae. (Quod omnia at singula quae homo cogitavit, voluit, locutus est, egit, immo quae vidit et audivit, sint apud hominem in spiritu ejus quasi inscripta, adeo ut prorsus nihil desit, videatur in opere De Caelo et Inferno, 463; et in Arcanis Caelestibus, n. 2469-2494, 7398: et quod id sit "liber vitae" hominis, n. 2474, 9386, 9841, 10505; et praeterea, n. 5212, 8067, 9334, 9723, 9841.)

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #148

Study this Passage

  
/ 1232  
  

148. "Et in calculo nomen novum scriptum quod nemo novit nisi qui accipit." - Quod significet statum vitae interioris ignotum omnibus praeter illis qui in eo sunt, constat ex significatione "nominis", quod sit quale status (de qua n. 1754, 1896, 2009, 3237, 3421), hic quale status vitae interioris, quia dicitur "nomen novum quod nemo novit nisi qui accipit"; nam quale status vitae interioris prorsus ignotum est illis qui non in vita interiore sunt; in vita interiore sunt qui in amore in Dominum sunt, et non alii in amore in Dominum sunt quam qui agnoscunt Divinum in Humano Ipsius; (quod amare Dominum sit vivere secundum praecepta Ipsius, videatur n. 10143, 10153, 10578, 10645, 10829); vita interior est vita spiritualis in qua sunt angeli caeli, vita autem exterior est vita naturalis in qua sunt omnes qui non in caelo sunt; et apud illos qui vivunt secundum praecepta Domini, et agnoscunt Divinum in Humano Ipsius, aperitur mens interior, et tunc homo fit spiritualis; at qui non ita vivunt, nec agnoscunt, manent naturales. (Quod status vitae interioris seu spiritualis sit ignotus omnibus illis qui non in amore caelesti sunt, videatur in opere De Caelo et Inferno 395-414, et in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 105, 238.)

[2] Quod "nomen" in Verbo significet quale status, constat ex plurimis locis ibi, quorum aliqua hic, confirmationis causa, velim adducere:

- Ut apud Esaiam,

"Tollite in actum oculos vestros, et Videte; quis creavit haec? qui educit in numero exercitum, omnes nomine vocat" (40:26);

"omnes nomine vocat" est quod sciat omnes quales sunt, et illis det secundum statum amoris et fidei apud illos.

Apud Johannem,

Qui ingreditur per ostium, pastor est ovium; huic aperit janitor, et oves vocem ejus audiunt, et suas oves nomine vocat, et educit eas" (10:2, 3);

similiter.

Apud Esaiam,

"Sic ait Jehovah Creator tuus Jacob, et Formator tuus Israel: Ne timeto, nam redemi te, et vocavi te nomine; Mihi tu" (43:1);

apud eundem,

"Ut cognoscas quod Ego Jehovah, qui vocaveram nomine tuo propter servum meum Jacobum et Israelem electum meum; Vocavi te nomine tuo cum non nosceres Me" (45:3, 4);

"vocavi te nomine tuo", est quod noverit qualis status ecclesiae, nam "Jacob" et "Israel" sunt ecclesia, "Jacob" ecclesia externi, et "Israel" ecclesia interna.

[3] Apud eundem,

Israel, "si auscultasses praeceptis meis... non excisum neque perditum fuisset nomen ejus coram Me" (Esaiam 48 [18,] 19);

"exscindi et perdi nomen coram Jehovah", est quale status per quem conjungitur, qui status est status spiritualis illius qui ab ecclesia quae per "Israelem" significatur.

Apud eundem,

"Jehovah ab utero vocavit Me, a visceribus matris meminit nominis mei" (49:1);

"meminit nominis mei", est qualis est.

Apud eundem,

"Propter Zionem non tacebo, et propter Hierosolymam non quiescam, ... et videbunt gentes justitiam (tuam), et omnes reges gloriam tuam; et vocabitur tibi nomen novum, quod os Jehovae enuntiabit" (62:1, 2);

apud eundem,

"Servis suis Vocabit nomen aliud" (65:15);

"vocare nomen novum" et "nomen aliud", est dare alium statum vitae, nempe statum vitae spiritualis.

Apud Ezechielem,

"Urbs sanguinum, ... polluta nomine" (Ezechielem 22 [2,] 5);

"urbs sanguinum" est doctrina violentiam inferens bono charitatis; quae "polluta nomine" dicitur, cum scatet falsis et inde malis, quae faciunt quale ejus.

[4] Apud Mosen,

"Moses dixit ad Jehovam Tu dixisti, Novi te nomine tuo;... et Jehovah dixit ad Mosen, Etiam verbum hoc quod dixisti faciam, quia novi te nomine" (Exodus 33:12, 17);

quod "noverit" Mosen "nomine", est quod noverit qualis est.

In Apocalypsi,

"Habes pauca nomina in Sardibus, 1 quae non inquinaverunt vestimenta sua:... vincens hic vestietur vestimentis albis et confitebor nomen ejus coram Patre meo... qui vincit scribam super eum nomen Dei mei, et nomen civitatis Dei mei novae Hierosolymae... et nomen meum novum" (3:4, 5, 12);

quod "nomen" hic significet quale status quoad bonum amoris et verum fidei, constare potest.

Alibi,

"Quorum non scripta sunt nomina in libro vitae" (Apocalypsis 13:8; 17:8);

"nomina scripta in libro vitae", sunt omnia amoris et fidei ejus, ita omnia vitae spiritualis ejus, qualia sunt.

Alibi,

"Videbunt faciem" Dei et Agni, "et nomen Ipsius in frontibus eorum" (Apocalypsis 22:4);

"nomen in frontibus" est status amoris, "frons" enim correspondet amori, et inde significat illum.

[5] Quod "nomen" in Verbo significet quale status hominis, est quia in spirituali mundo quilibet nominatur secundum statum vitae in quo est, ita varie: loquela enim spiritualis non est sicut loquela humana; exprimuntur omnia ibi secundum ideas de rebus et de personis, ac ideae illae cadunt in voces. (Quod melius constare potest ex illis quae De Loquela Angelorum Caeli in opere De Caelo et Inferno 234-245, ostensa sunt. Porro videatur supra, n. 102 et 135, ubi ostenditur quid "nomen Jehovae", "Domini" et "Jesu Christi" in Verbo significat.)

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232