From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #194

Study this Passage

  
/ 1232  
  

194. "Et nescies qua hora veniam super te." - Quod significet ignorantiam illius temporis et status tunc, constat ex significatione "horae", quod sit tempus quo moriturus homo, et quoque status ejus tunc; et ex significatione "nescire" illam, quod sit ignorantia: dicitur "qua hora veniam super te", nempe "tanquam fur", et per id in sensu litterae intelligitur quod Dominus sic venturus; sed in sensu spirituali intelligitur quod malum et falsum furaturum sit cognitiones quae apud eos ex Verbo sunt; nam in sensu litterae Verbi tribuitur Jehovae seu Domino quod malum faciat, sed in sensu spirituali intelligitur quod nulli malum faciat, sed ipse homo sibi (videatur n. 2447, 5798, 1 6071, 2 6991 6997, 7533, 7632, 7643, 3 7877, 7679, 7710, 7925, 8227, 8228, 8284, 8483, 8632, 4 9010, 9128, 9306, 10431).

[2] Quod "hora" etiam significet statum, est quia omnia tempora in Verbo, sicut dies, septimana, mensis, annus, saeculum, significant status vitae; ita quoque "hora": (causa videatur in opere De Caelo et Inferno 162-169, ubi De Tempore in Caelis agitur): sed quia "hora" significat et tempus et statum, ideo in Verbo ubi "hora" dicitur, parum sciri potest quod aliud praeter tempus per illam significetur: ut apud Matthaeum,

Paterfamilias conduxit operarios in vineam; qui laborarunt ab hora tertia, sexta, nona, undecima, et parem mercedem acceperunt (20:1-17);

per "horas" has in mundo intelliguntur tempora, sed in caelo status vitae; quia in caelo non sunt horae, ex causa quia tempora non mensurabilia sunt et distinguuntur in dies, et hi in horas, ut in mundo; quare pro illis percipiunt status vitae hominum qui moriuntur senes, juvenes, adolescentes, aut pueri, qui aeque spiritualem vitam sibi compararunt: "laborare in vinea" est illam sibi comparare per applicatas cognitiones veri et boni ex Verbo ad usus vitae; per "horam tertiam", "sextam" et "nonam" similis status vitae significatur; nam omnes numeri in Verbo significant, et illi numeri simile.

(Quod "vinea" in Verbo significet ecclesiam spiritualem, et apud hominem vitam spiritualem, videatur n. 9139, 3220; quod "tria" significent statum plenum, seu completum usque ad finem, n. 2788, 4495, 7715, 8347, 9825. Simile "sex" et "novem." "Undecim" autem significant statum nondum plenum, sed usque statum receptibilem, qualis est apud pueros probos et infantes. "Duodecima hora", ad quam omnes laborarunt, 5 significat vera et bona in suo pleno, n. 577, 2089, 2129, 2130, 3272, 3858, 3913. Quod omnes numeri in Verbo significent, n. 4495, 6 4670, 5265, 6175, 9488, 9659, 10217, 10253: et quod simile numeri multiplicati cum simplicibus a quibus per multiplicatione exsurgunt, inde simile "tria", "sex", et novem, n. 5291, 5335, 5708, 7973.)

[3] Quoniam "duodecim" significant vera et bona in suo pleno, ita statum lucis seu intelligentiae hominis ex illis, ideo Dominus dicit,

"Nonne duodecim horae diei? Si quis ambulat in die, non offendit" (Johannes 11:9):

alibi etiam per "horas" significantur status vitae: ut in Apocalypsi,

"Soluti sunt quatuor illi angeli, parati ad horam, ad diem et mensem et annum, ut occidant tertiam partem hominum" (9:15);

hic per tempora memorata intelliguntur status mali apud hominem, quod videbitur in explicatione illorum verborum in sequentibus. Ex his nunc patet quod per "Nescies qua hora veniam super te", non modo intelligatur quod ignores tempus mortis, sed etiam tunc statum vitae mansurum in aeternum; nam qualis est status vitae anteactae hominis usque ad finem, talis manet homo in aeternum.

[4] Simile dicit Dominus passim apud Evangelistas: apud Matthaeum,

"Non scitis qua hora Dominus Vester venturus est; .... vos estote parati, quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet" (24:42, 44);

"Veniet Dominus servi in die quo non exspectat, et in hora quam non novit" (24:50);

et apud eundem,

"Vigilate ergo, quia non novistis diem, neque horam, qua Filius hominis venturus est (25:13).

Sciendum est quod homo maneat in aeternum qualis est quoad totam suam vitam usque ad finem, et prorsus non qualis est in hora mortis; resipiscentia tunc apud malos nihil facit, sed apud bonos confirmat.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6071

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6071. ‘Et statuit illos coram Pharaone’: quod significet insinuationem in scientifica, constat ex repraesentatione ‘Pharaonis’ quod sit scientificum in communi, de qua n. 5799, 6015; insinuatio significatur per ‘statuere coram illo’, nam finis quod exhibuerit illos, erat ut insinuaret, hoc est, vera Ecclesiae, nam haec sunt ‘filii Jacobi’. De veris quod insinuanda in scientifica Ecclesiae, videatur n. 6304, 6023, 6052; at quia hoc hodie est res ignota, adhuc illustrandum est: scientifica Ecclesiae sunt hodie illa quae sunt sensus litteralis Verbi; in illa scientifica nisi vera ex sensu interno insinuantur, potest mens abduci in omnem haeresin;

[2] at cum illis insinuata sunt vera tunc mens non abduci in haereses potest, ut pro exemplo: qui ex sensu litterali Verbi hausit quod Deus irascatur, puniat, inducat in tentationes, conjiciat in infernum, et faciat malum, is abduci in falsas ideas de Deo potest, ut quod ab Ipso Bono, quod est Deus, possit etiam malum provenire, ita quod oppositum Ipsi, cum tamen bonum a bono, et malum a malo venit; at hoc scientificum alia facie apparet si ei interiora vera insinuantur; prout hoc verum quod malum apud hominem sit quod facit hominem irasci, quod ducit in tentationes, punit, conjicit in infernum, et ex se continue producit mala; et quod illa se habeant sicut leges in regnis; leges sunt ex rege, mala autem poenae non sunt ex rege, verum ex illis qui mala faciunt.

[3] Tum quoque hoc verum: quod inferna sint ex quibus omne malum, et quod illis hoc permittatur quia est inevitabile propter hominem; is enim in malo est et vita ejus inde, quare nisi relinquitur in malo, non potest esse in libero, ita non reformari; usque tamen a Deo non venit nisi bonum, nam quantum sinit homo, flectit Deus id in bonum.

[4] Etiam hoc verum: quod communissima primum credenda sint et postmodum illa illustranda per vera singularia, ita commune hoc scientificum quod omnia quaecumque existunt, a Deo sint, ita quoque mala poenae; at quomodo illa a Deo sunt, postmodum discendum, tum quale et unde id quod ex permissione fit.

[5] Pariter hoc verum: quod omnis cultus Dei non possit non principium ducere ex sancto timore, in quo inest quod Deus remuneret bonos et puniat malos; simplices et infantes hoc credent quia nondum capiunt quid permissio, et hoc secundum Domini verba, Timete potius Ipsum, Qui potest et corpus et animam perdere in gehenna, Matth. 10:28;

cum itaque in initio ex timore non facere malum audent, insinuatur successive amor cum bono, et tunc scire et percipere incipiunt quod non nisi quam bonum a Deo, et quod malum ab ipsis; et tandem quod omne malum ab inferno.

[6] Praeterea qui in caelo sunt, percipiunt quod nihil nisi bonum a Deo; qui autem in inferno sunt, dicunt quod omne malum a Deo quia permittit et non aufert; sed responsum ferunt illi eorum qui in mundo spirituum sunt, si malum illis auferretur quod nulla eis vita, nec foret homini qui in malo; et quod malum quod in illis semet puniat secundum legem, et quod per mala poenae tandem a malis faciendis abstineant, ut et quod poena malorum sit tutela bonorum.

[7] Accedit quod qui in malo sunt, tum qui in externo cultu absque interno, ut fuerunt Judaei, omnino debeant esse in timore pro Deo et credere quod puniat, ex timore enim pro Deo possunt bonum facere, nusquam autem ex amore. Cum haec et plura alia vera insinuantur in id scientificum, apparet id prorsus alia facie, fit enim id scientificum tunc sicut vas pellucidum in quo vera transparentia faciunt ut vas non videatur aliter quam ut unum commune verum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.