From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #194

Study this Passage

  
/ 1232  
  

194. "Et nescies qua hora veniam super te." - Quod significet ignorantiam illius temporis et status tunc, constat ex significatione "horae", quod sit tempus quo moriturus homo, et quoque status ejus tunc; et ex significatione "nescire" illam, quod sit ignorantia: dicitur "qua hora veniam super te", nempe "tanquam fur", et per id in sensu litterae intelligitur quod Dominus sic venturus; sed in sensu spirituali intelligitur quod malum et falsum furaturum sit cognitiones quae apud eos ex Verbo sunt; nam in sensu litterae Verbi tribuitur Jehovae seu Domino quod malum faciat, sed in sensu spirituali intelligitur quod nulli malum faciat, sed ipse homo sibi (videatur n. 2447, 5798, 1 6071, 2 6991 6997, 7533, 7632, 7643, 3 7877, 7679, 7710, 7925, 8227, 8228, 8284, 8483, 8632, 4 9010, 9128, 9306, 10431).

[2] Quod "hora" etiam significet statum, est quia omnia tempora in Verbo, sicut dies, septimana, mensis, annus, saeculum, significant status vitae; ita quoque "hora": (causa videatur in opere De Caelo et Inferno 162-169, ubi De Tempore in Caelis agitur): sed quia "hora" significat et tempus et statum, ideo in Verbo ubi "hora" dicitur, parum sciri potest quod aliud praeter tempus per illam significetur: ut apud Matthaeum,

Paterfamilias conduxit operarios in vineam; qui laborarunt ab hora tertia, sexta, nona, undecima, et parem mercedem acceperunt (20:1-17);

per "horas" has in mundo intelliguntur tempora, sed in caelo status vitae; quia in caelo non sunt horae, ex causa quia tempora non mensurabilia sunt et distinguuntur in dies, et hi in horas, ut in mundo; quare pro illis percipiunt status vitae hominum qui moriuntur senes, juvenes, adolescentes, aut pueri, qui aeque spiritualem vitam sibi compararunt: "laborare in vinea" est illam sibi comparare per applicatas cognitiones veri et boni ex Verbo ad usus vitae; per "horam tertiam", "sextam" et "nonam" similis status vitae significatur; nam omnes numeri in Verbo significant, et illi numeri simile.

(Quod "vinea" in Verbo significet ecclesiam spiritualem, et apud hominem vitam spiritualem, videatur n. 9139, 3220; quod "tria" significent statum plenum, seu completum usque ad finem, n. 2788, 4495, 7715, 8347, 9825. Simile "sex" et "novem." "Undecim" autem significant statum nondum plenum, sed usque statum receptibilem, qualis est apud pueros probos et infantes. "Duodecima hora", ad quam omnes laborarunt, 5 significat vera et bona in suo pleno, n. 577, 2089, 2129, 2130, 3272, 3858, 3913. Quod omnes numeri in Verbo significent, n. 4495, 6 4670, 5265, 6175, 9488, 9659, 10217, 10253: et quod simile numeri multiplicati cum simplicibus a quibus per multiplicatione exsurgunt, inde simile "tria", "sex", et novem, n. 5291, 5335, 5708, 7973.)

[3] Quoniam "duodecim" significant vera et bona in suo pleno, ita statum lucis seu intelligentiae hominis ex illis, ideo Dominus dicit,

"Nonne duodecim horae diei? Si quis ambulat in die, non offendit" (Johannes 11:9):

alibi etiam per "horas" significantur status vitae: ut in Apocalypsi,

"Soluti sunt quatuor illi angeli, parati ad horam, ad diem et mensem et annum, ut occidant tertiam partem hominum" (9:15);

hic per tempora memorata intelliguntur status mali apud hominem, quod videbitur in explicatione illorum verborum in sequentibus. Ex his nunc patet quod per "Nescies qua hora veniam super te", non modo intelligatur quod ignores tempus mortis, sed etiam tunc statum vitae mansurum in aeternum; nam qualis est status vitae anteactae hominis usque ad finem, talis manet homo in aeternum.

[4] Simile dicit Dominus passim apud Evangelistas: apud Matthaeum,

"Non scitis qua hora Dominus Vester venturus est; .... vos estote parati, quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet" (24:42, 44);

"Veniet Dominus servi in die quo non exspectat, et in hora quam non novit" (24:50);

et apud eundem,

"Vigilate ergo, quia non novistis diem, neque horam, qua Filius hominis venturus est (25:13).

Sciendum est quod homo maneat in aeternum qualis est quoad totam suam vitam usque ad finem, et prorsus non qualis est in hora mortis; resipiscentia tunc apud malos nihil facit, sed apud bonos confirmat.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2130

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2130. Quod alterum attinet, nempe ideam ultimi judicii coram bonis cum intromittuntur in caelum, quomodo se habet, licet referre: dicitur in Verbo quod clausa sit janua ut non amplius intromitti possint; et quod oleum defecerit, ac serius venerint, et ideo non admissi, per quae etiam status ultimi judicii significatur; quomodo haec se habent et quomodo intelligenda, mihi ostensum est.

[2] Audivi societates spirituum, unam post alteram, dicentes voce clara quod lupus voluisset eos auferre sed quod Dominus eripuerit eos, et sic quod restituti sint Domino, inde gavisi ex intimo corde; fuerunt enim in desperatione, ita in timore, quod clausa esset janua, et quod sero venissent ut non possent intromitti; talis cogitatio illis infusa fuit ab iis qui lupi vocantur, sed evanuit per id quod intromitterentur, hoc est, quod reciperentur a societatibus angelicis; intromissio in caelum non aliud est; intromissio visa mihi, quasi facta et continuata per societates usque ad duodecim, et quod duodecima aegrius quam undecim priores intromitteretur, hoc est, reciperetur; postea quoque admittebantur octo quasi societates quae quod fuerint ex sexu feminino, mihi indicatum est: quibus visis, dicebatur, quod hic processus admissionis, hoc est, receptionis, in societates caelestes ita appareat, et hoc continue, ordine ab uno loco in alterum; tum quod caelum nusquam in aeternum oppleatur, minus quod janua claudatur, sed quo plures eo veniunt, eo illis qui in caelo beatius et felicius, quia inde unanimum fortius.

[3] Postquam illi intromissi sunt, tunc apparebat 1 tanquam clauderetur caelum; erant enim plures qui dein etiam volebant intromitti, hoc est, recipi; sed responsum tulerunt quod non possent adhuc; quod significatur per ‘serius venientes’, per quod ‘janua clausa’, per ‘pulsantes’ et per quod ‘oleum illis defecerit in lampadibus’; quod illi non admissi, erat ob causam quia nondum praeparati ut interesse possent societatibus angelicis ubi amor mutuus, nam ut supra n. 2119 ad finem dictum, qui in charitate erga proximum in mundo vixerunt, per gradus in caelum a Domino elevantur.

[4] Erant etiam alii spiritus, qui ignorabant quid caelum, quod sit amor mutuus, qui etiam tunc intromitti volebant putantes quod solum sit intromissio, sed responsum tulerunt quod iis nondum tempus, sed quod alio tempore, cum praeparati: quod duodecim societates apparuerint, erat causa quia ‘duodecim’ significant omnia fidei, ut supra n. 2129 ad finem dictum.

Footnotes:

1. The Manuscript has quasi.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.