From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #19

Study this Passage

  
/ 1232  
  

19. (Vers. 4.) Johannes." - Quod significet Dominum quoad doctrinam, constat ex repraesentatione Johannis, quod sit bonum amoris (de qua supra, n. 8); et quia est bonum amoris, est in supremo sensu Dominus, quoniam omne bonum amoris est a Domino: homo, spiritus et angelus, sunt modo recipientes; et qui sunt recipientes, illi dicuntur significare id quod a Domino. Simile fit cum multis aliis in Verbo, ut cum Abrahamo, Isaco, Jacobo, Davide, Elia, Elisaeo, Johanne Baptista, Petro, et reliquis Apostolis: unusquisque ex illis significat aliquod bonum aut verum caeli et ecclesiae, sed usque omnes illi in supremo sensu significant Dominum: sicut "David" in sensu interno significat Divinum Verum in regno spirituali, quod regium Domini dicitur; quare in sensu supremo significat Dominum quoad id verum et quoad regium; quapropter dicitur de Davide in Verbo, quod venturus et regnaturus sit super filios Israelis (Ezechiel 37:24, 25; Hoschea 3:5).

Similiter "Elias" et "Elisaeus", qui quia in sensu interno significant Verbum, ideo in sensu supremo significant Dominum a quo Verbum.

(Quod "Elias" et "Elisaeus" significent Verbum, ita Dominum quoad Verbum, videatur n. 2762, 1 5247, 7643, 9372: quod "Petrus" significet fidem, et inde Dominum quoad fidem, quia fides est a Domino, videatur supra, n. 9.)

Inde constare potest unde est quod "Johannes" significet Dominum. Quod significet quoad doctrinam, est quia dicitur, "Johannes septem Ecclesiis"; et per "septem Ecclesias" in sensu interno intelliguntur omnes qui in veris ex bono seu in fide ex charitate sunt, nam illi sunt qui faciunt ecclesiam, et doctrina est quae docet illa. Inde est, quod Dominus, sicut est Verbum, etiam sit Doctrina ecclesiae; nam omnis doctrina est ex Verbo. (Quod Dominus sit Doctrina ecclesiae, quia omne verum quod doctrinae est a Verbo, ita a Domino, n. 2 2531, 2859, 3712.)

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2762

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2762. Quod ‘equus’ intellectuale significet, non aliunde veniet quam ex repraesentativis in altera vita; multoties ibi in mundo spirituum videntur equi et hoc cum multa varietate, et quoque insidentes equis et quoties apparent, significant intellectuale; sunt talia repraesentativa continua apud spiritus. Ex repraesentativo ‘equi’ quod sit intellectuale, est quod cum memorantur equi in Verbo, spiritus et angeli qui apud hominem, ilico sciant quod sit intellectuale de quo agitur: inde etiam est quod quibusdam spiritibus, ex quodam orbe aliunde, cum imbuti intelligentia et sapientia, e mundo spirituum elevantur in caelum, appareant equi lucidi sicut ignei; qui etiam mihi, cum illi sublati, visi sunt;

[2] inde quid per ‘currum igneum et equos igneos’ qui visi Elisaeo, cum Elias ascendit per turbinem in caelos, significatur, mihi constare potuit; tum quoque quid per exclamationem Elisaei tunc, Pater mi, pater mi, currus Israelis et equites ejus, 2

Reg. 2:11, 12: et per quod Joash rex Israelis similiter dixerit ad Elisaeum cum moreretur, Pater mi, pater mi, currus Israelis et equites ejus, 2

Reg. 13:14: quod per Eliam et Elisaeum repraesentatus sit Dominus quoad Verbum, alibi, ex Divina Domini Misericordia, dicetur, nempe doctrina amoris et charitatis ex Verbo per ‘currum igneum’, et doctrina fidei inde per ‘equos igneos’; doctrina fidei est idem ac intellectus Verbi quoad interiora seu sensus internus.

[3] Quod currus et equi appareant in caelis apud spiritus et angelos, constare non solum potest ex eo quod visi prophetis, ut Zachariae 1:8-10; 6:1-7 1 , et aliis, sed etiam puero Elisaei, de quo ita in libro Regum, Aperuit Jehovah oculos pueri Elisaei, et vidit, et ecce mons plenus equis, et currus ignei circumcirca Elisaeum, 2. Reg. 6:17.

Praeterea, ubi 2 in mundo spirituum mansio est intelligentium et sapientum, currus et equi continue apparent, ex causa, ut dictum, quia per currus et equos repraesentantur illa quae sapientiae et intelligentiae sunt. Quod resuscitati post mortem, qui intrant in alteram vitam, repraesentatum sibi videant juvenem insidentem equo et dein descendentem ex equo, et quod per illud significetur quod cognitionibus boni et veri, antequam 3 in caelum venire possint, instruendi, videatur in Parte Prima n. 187, 188. Quod ‘currus et equi’ illa significaverint, notissimum fuit in Ecclesia Antiqua, ut quoque constare potest a libro Hiobi, qui est liber Antiquae Ecclesiae, ubi haec, Oblivisci fecit eum Deus sapientiam, et non impertitus est ei intelligentiam, juxta tempus in altum elevavit se, deridet equum et equitem illius 39:17-19.

[4] Ex Antiqua Ecclesia significatio ‘equi’ quod sit intellectuale, derivata est ad sapientes circumcirca, etiam in Graeciam; inde habuerunt, cum describerent solem, per quem significatus est amor, n. 2441, 2495, quod posuerint ibi sapientiae suae et intelligentiae deum, et ei tribuerint currum et quatuor equos igneos; et cum describerent deum maris, quia per mare 4 significatae sunt scientiae in communi, n. 28, 2120, 5 quod etiam illi dederint equos: et cum describerent ortum scientiarum ex intellectuali, quod finxerint equum volantem qui ungula rupit fontem ubi virgines quae scientiae; et per equum Trojanum nec aliud significatum fuit quam artificiale ex intellectu eorum destruendi muros. Hodie quidem, cum describitur intellectuale, ex recepto ab antiquis illis more, describi solet per equum volantem seu Pegasum, et eruditio per fontem, sed vix aliquis novit quod ‘equus’ in sensu mystico significet intellectum, et ‘fons’ verum; minus quod significativa illa ab Ecclesia Antiqua ad gentiles derivata sint.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript places this after sapientum.

3. The Manuscript has ad

4. The Manuscript has significarentur

5. The Manuscript places this after maris above.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.