From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #182

Study this Passage

  
/ 1232  
  

182. (Vers. 1.) "Et Angelo in Sardibus Ecclesiae scriba." - Quod significet illos qui moralem vitam agunt, sed non spiritualem, quia parvi pendunt cognitiones spiritualium, et inde intelligentiam et sapientiam, constat ex illis quae ad hujus Ecclesiae Angelum scripta sunt, ex quibus in sensu interno seu spirituali lustratis constat quod agatur de illis qui moralem vitam agunt, sed non spiritualem, quia parvi faciunt cognitiones spiritualium, et inde intelligentiam et sapientiam. Sed antequam ea quae Sequuntur, quoad sensum spiritualem evolvuntur, explicandum et aperiendum est quid sit vita moralis, et quid vita spiritualis, tum quid moralis vita ex spirituali, et quid moralis vita absque spirituali. Moralis vita est bene, sincere et juste agere cum sociis, tam in functionibus quam in negotiis quibuscunque; verbo est vita apparens coram hominibus, quia cum illis. Sed haec vita est ex duplici origine, vel ex amore sui et mundi, vel ex amore in Deum et erga proximum.

[2] Moralis vita ex amore sui et mundi non in se est moralis vita, tametsi ut moralis apparet; nam homo cui illa, bene, sincere et juste agit solum propter se et mundum; cui bonum, sincerum et justum inserviunt pro mediis ad finem, qui sunt vel ut evehatur supra alios ac imperet aliis, vel ut lucretur opes: haec cogitat etiam in suo spiritu, seu quando secum in occulto; sed propalare illa quae cogitat non audet, quia destruunt opinionem aliorum de se, et sic annihilat media per quae tendere vult ad fines suos. Ex his constare potest quod in morali ejus vita nihil aliud lateat quam ut obtineat prae aliis omnia, ita quod velit ut omnes alii sibi serviant, aut ut possideat eorum bona: ex quibus videri potest quod moralis ejus vita non sit moralis vita in se; nam , si obtineret quod intendit, seu pro fine habet, subjiceret alios sibi ut servos, ac deprivaret illos suis bonis; et quia omnia media sapiunt ex fine, et in essentia sua sunt talia quales sunt fines, quare etiam vocantur fines intermedii, ideo talis vita in se spectata est modo astutia et fraus; quod etiam manifeste apparet apud illos apud quos externa illa vincula soluta sunt; ut fit apud illos tales cum ex legibus juris agunt contra socios, quod nihil plus aveant quam jus pervertere, et aucupare favorem judicis, aut gratiam regis, et hoc in occulto, ut alios bonis suis deprivent; quod cum obtinent, etiam gaudent spiritu et corde suo. Adhuc manifestius apparet apud reges qui honorem ponunt in bellis et victoriis, quod summum cordis eorum gaudium sit subjugare provincias et regna; et ubi resistitur, spoliare subditos omnibus eorum bonis, et quoque vita; quod jucundum etiam est pluribus tunc qui militiam obeunt: adhuc manifestius id apparet apud omnes tales cum fiunt spiritus, quod fit statim post mortem corporis eorum; tunc quia ex suo spiritu cogitant et agunt, ruunt in omne nefas secundum amorem suum, utcunque in mundo moralem vitam ad apparentiam egerunt.

[3] Ast vita spiritualis est prorsus alia, quia est ex alia origine; est enim ex amore in Deum et ex amore erga proximum; et inde est quoque vita eorum moralis alia, estque vere vita moralis: hi enim cum in spiritu suo cogitant, quod fit cum in occulto secum, non cogitant ex se et mundo, sed ex Domino et caelo; interiora enim quae eorum mentis sunt, hoc est, quae eorum cogitationis et voluntatis, actualiter elevantur a Domino in caelum, et ibi conjunguntur Ipsi; ita Dominus influit in eorum cogitationes, intentiones et fines, et illos regit, et abducit a proprio illorum quod unice est ex amore sui et mundi. Hi, ad apparentiam, similem moralem vitam agunt cum illis de quibus supra dictum est; sed usque vita eorum moralis est spiritualis, nam est ex spirituali origine; moralis eorum vita est modo effectus vitae spiritualis, quae est causa efficiens, ita origo; agunt enim bene, sincere et juste cum sociis ex timore Dei et ex amore proximi; in his Dominus tenet mentem et animum eorum: quapropter illi cum fiunt spiritus, quod fit dum moriuntur corpore, intelligenter et sapienter cogitant et agunt, et in caelum elevantur. De his dici potest quod apud illos omne bonum amoris et omne verum fidei influat e caelo, hoc est, per caelum a Domino; at non de illis, de quibus supra dictum est, nam horum 1 bonum non est bonum caeli, nec verum est verum caeli, sed est jucundum concupiscentiae carnis quod vocant bonum, et falsum inde quod vocant verum, quae ad illos ex se et ex mundo influunt. Ex his quoque sciri potest, quid moralis vita ex spirituali, et quid moralis vita absque spirituali; quod nempe moralis vita ex spirituali sit vere moralis vita, quae dicenda est spiritualis, quoniam causa et origo ejus est inde; at quod vita moralis absque spirituali non sit vita moralis, et quae dicenda est infernalis, nam quantum in ea regnat amor sui et mundi, tantum illa est fraudulenta et hypocritica.

[4] Ex nunc dictis etiam concludi potest quale est sanctum externum, per quod intelligitur cultus in templis, precationes ac gestus tunc, apud illos qui in amore sui et mundi sunt, et usque apparentem vitam moralem agunt; quod nempe nihil ex illis elevetur ad caelum et audiatur ibi, sed quod effluant ex aliqua cogitatione externi seu naturalis hominis, et sic ex ore illorum in mundum: interiores enim eorum cogitationes, quae sunt ipsius spiritus eorum, sunt plenae astutia et fraude contra proximum; et usque elevatio in caelum fit per interiora: et praeterea cultus eorum in templis, ac precationes et gestus tunc, sunt vel ex assuetudine ab infantia et inde familiari, vel ex principio quod externa talia faciant omne ad salutem, vel ex eo quod diebus festis nihil negotii sit illis domi ac foris, vel ne a sociis credantur impii. At cultus apud illos qui moralem vitam ex origine spirituali vivunt, prorsus alius est; est enim vere cultus Dei, nam precationes eorum elevantur ad caelum et audiuntur, ducit enim Dominus precationes eorum per caelum ad Se. (Sed plura de his videantur in opere De Caelo et Inferno 468, 484, 529, 530-534; et supra in Explicatione super Apocalypsin, n. 107.) Haec praemissa sunt quia in scriptis ad Angelum hujus Ecclesiae agitur de illis qui moralem vitam agunt, sed non spiritualem, ex causa quia parvi pendunt cognitiones spiritualium.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #107

Study this Passage

  
/ 1232  
  

107. (Vers. 6.) "Sed (hoc) habes quod odisti opera Nicolaitarum, 1 quae et Ego odi." - Quod significet aversationem a Divino pro illis qui separant bonum a vero, seu charitatem a fide, e quo non vita, constat ex significatione "habes quod odisti", quod sit aversatio; quod sit aversatio a Divino, est quia dicitur " 2 quae et Ego odi"; ex significatione "operum", quod sint quae sunt mentis, unde opera (de qua supra, n. 98) ex significatione "Nicolaitarum", quod sint qui separant bonum a vero, seu charitatem a fide; qui hoc faciunt, illis non est vita. Quod illis non sit vita, est quia omnis vita spiritualis est charitatis, et nulla fidei separatae; fidei enim est scire et cogitare, at charitatis est velle et facere. Qui separant charitatem a fide, illi prorsus nihil scire possunt quid facit caelum et ecclesiam apud hominem, ita quid vitam spiritualem, quoniam non cogitant intra se sed extra se. Cogitare extra se est solum ex memoria, nam haec est extra hominem sicut est atrium per quod intratur in domum et ejus conclavia; et in cogitationem quae extra hominem caelum non potest influere, nam caelum influit in illa quae intra hominem sunt, et per ea in illa quae extra illum sunt; inde est, quod nec instrui possint quid facit caelum et ecclesiam, seu vitam aeternam; nam unusquisque instruitur e caelo, hoc est, per caelum a Domino, de talibus quae sunt vitae aeternae; ita per viam vitae ejus, quae est per viam animae et cordis ejus. Qui credit quod in cognitionibus veri possint esse qui separant charitatem a fide, multum fallitur; capiunt enim omnia a se et nihil e caelo, et quae homo a se capit et non e caelo haec falsa sunt, quia in tenebris 3 cogitant et non in luce; omnis lux in talibus quae ecclesiae sunt, e caelo veniet.

[2] Sunt quidem in ecclesia plures qui dicunt charitatem esse essentiale ecclesiae et non fidem separatam; sed dicere id et credere id, et non vivere vitam charitatis, est modo dicere illam esse et non facere illam essentiale; quare illi in eodem loco sunt cum illis qui dicunt fidem esse essentiale, est enim illis charitas solius fidei, et non vitae, quapropter nec illi possunt illustrari. In mundo spirituali apparet apud illos niveum quoddam sicut lucis; sed ea lux, ex qua illud niveum, est naturalis, quae talis est, ut influente luce caeli, quae est lux spiritualis, vertatur in tenebras; habitant ad sinistrum ibi paene in angulo septentrionis et occidentis: illi tantum sunt intelligentes quantum cognitiones veri et boni applicuerunt vitae.

[3] Omnes illi qui in cognitionibus veri et boni sunt, et non secundum illas in bono vitae, vivere possunt aeque moralem vitam ac illi qui in cognitionibus sunt et per illas in bono vitae; sed usque moralis illorum vita est naturalis et non spiritualis, quoniam in vita sua non sincere, juste et bene vivunt ex religione; et qui non ex religione bene vivunt, ii non possunt conjungi caelo; nam religio facit hominem spiritualem, et conjungit illum angelis, qui modo spirituales sunt. Ex religione bene vivere, est cogitare, velle et facere, quia ita praeceptum est in Verbo, et quia Dominus id mandavit; at non ex religione vivere, est cogitare, velle et facere solum propter leges civiles et morales. Hi quia non Spectant alio quam ad has, ideo se conjungunt solum mundo, pro quo leges illae sunt; at illi spectant ad Dominum, et inde se conjungunt Ipsi. Quod gentes salventur est unice ex eo, quod in vita sua spectent ad religionem, cogitantes et dicentes quod ita et non aliter faciendum sit, quia est contra leges religionis suae, ita contra Divinum; et cum ita cogitant et inde faciunt, imbuunt vitam spiritualem, quae talis est apud illos ut postea in mundo spirituali recipiant vera prae Christianis illis qui nihil cogitant ex Verbo et ex doctrina ecclesiae quae ex Verbo, dum aliquid faciunt.

[4] Illi qui non ex religione cogitant, quia non spirituales sunt, nec habent conscientiam; quare si externa illorum vincula, quae sunt pro lege et pro fama, illis remitterentur, ruerent in omne nefas: at vicissim, si illis, qui cogitant ex religione, externa vincula, quae sunt timores pro lege et fama, auferrentur, usque sincere, juste et bene agerent; nam timent Deum, et in vita obedientiae et charitatis tenentur e caelo a Domino, cui conjuncti sunt. Quod illi qui separant charitatem a fide dicantur "Nicolaitae", est praecipue ex vocis illius sono in caelo; nam sonat ex vero seu fide, et non ex bono seu charitate. (Quod ex vocibus in verbo sciri possit num involvant bonum aut verum, ita quoque num unum separatum ab altero, videatur in opere De Caelo et Inferno 241.)

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232