From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #18

Study this Passage

  
/ 1232  
  

18. VERSUS 4-6.

"Johannes septem Ecclesiis quae in Asia: Gratia vobis et pax ab lpso qui est et qui fuit et qui venturus; et a septem spiritibus, qui sunt in conspectu throni Ipsius. Et a Jesu Christo, Ipse Testis fidelis, Ipse Primogenitus ex mortuis, et Ipse Princeps regum terrae; amanti nos, et lavanti nos a peccatis nostris in sanguine suo. Et fecit nos reges et sacerdotes Deo et Patri suo; Ipse gloria et robur in saecula saeculorum; amen. "

4. "Johannes", significat Dominum quoad Doctrinam (n. 19); "septem Ecclesiis", significat ad omnes illos qui in veris ex bono, seu in fide ex charitate sunt (n. 20); "in Asia", significat illos qui in luce intelligentiae sunt (n. 21): "Gratia vobis et pax", significat jucundum veri et boni (n. 22); "ab lpso qui est et qui fuit et qui venturus", significat ab Ipso qui est omne in omnibus caeli et ecclesiae ab aeterno in aeternum (n. 23); "et a septem spiritibus", significat Divinum in caelo (n. 14); "qui sunt in conspectu throni ipsius", significat praesentiam et providentiam (n. 25).

5. "Et a Jesu Christo", significat a Domino quoad Divinum Humanum (n. 26); "Ipse Testis fidelis", significat a quo omne verum in caelo (n. 27); "Ipse Primogenitus ex mortuis", significat ex quo omne bonum ibi (n. 28); "et Ipse Princeps regum terrae", significat ex quo omne verum ex bono in Ecclesia (n. 29); "amanti nos et lavanti nos in sanguine suo", significat Ipsius Amorem, et regenerationem ab Ipso per vera quae ab Ipso (n. 30).

6. "Et fecit nos reges et sacerdotes", significat quod ab Ipso simus in regno Ipsius spirituali et caelesti (n. 31); "Deo et Patri suo", significat per Divinum Verum et Divinum Bonum (n. 32); "Ipsi gloria et robur in saecula saeculorum", significat quod illa a solo Ipso in saecula (n. 33); "amen", significat confirmationem Divinam (n. 34).

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #33

Study this Passage

  
/ 1232  
  

33. "Ipsi gloria et robur in saecula saeculorum." - Quod (significet) illa, nempe Divinum Bonum et Divinum Verum, a Domino solo in aeternum, constat a significatione "gloriae", quod sit Divinum Verum in caelo (de qua n. 4809. 1 5922, 8267, 8427, 9429); et ex significatione "roboris", quod sit Divinum Bonum per Divinum Verum, quoniam Divino Bono per Divinum Verum est omne robur et omnis potentia (videatur n. 3091, 3563, 6344, 2 6423, 8304, 9643, 10019, 10182; et in opere De Caelo et Inferno, ubi agitur De Potentia Angelorum Caeli a Domino, n. 228-233): quod "In saecula saeculorum" sit in aeternum, patet absque explicatione.

Quod "gloria" sit Divinum Verum in caelo est quia Divinum Verum ibi est lux; et illa quae ex luce caeli existunt, vocantur gloria, quia existunt a Domino, et repraesentant Divinum Verum quod ab Ipso, et narrant gloriam Ipsius; imprimis quae intra angelum, quae sunt intelligentiae et sapientiae. (Quod lux caeli sit Divinum Verum, et quod omnia quae in caelo sunt, tam extra quam intra angelum, ex luce ibi existant, videatur in Opere De Caelo et Inferno 126-140, 172, 173, 176.) Creditur in mundo quod per "gloria sit Deo" intelligatur quod Deus velit gloriam ab homine propter Se, et quod illa afficiatur, ac propterea benefaciat; sed fallitur. Deus vult gloriam ab homine propter hominem; sic enim homo omnia tribuit Divino et nihil sibi; et cum hoc facit, tunc Divinum potest influere cum Divino Vero et dare ei intelligentiam et sapientiam: sic et non aliter Dominus glorificatur in homine; Dominus enim amat unumquemvis, et ex amore vult ut gloria Ipsius, hoc est, Divinum Verum, sit in illis; quod etiam docet Dominus apud Johannem:

"Si manseritis in Me, et verba mea in vobis manserint, quodcunque volueritis, petetis, et fiet vobis; in hoc glorificatus est Pater meus, ut fructum multum feratis, et efficiamini discipuli mei" (15:7, 8).

(Quod salus generis humani sit gloria Domini, n. 4347, 4593, 5957, 7550, 8263, 10646.)

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232