From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #174

Study this Passage

  
/ 1232  
  

174. (Vers. 26.) "Et vincens et custodiens usque ad finem opera mea." - Quod significet post pugnam contra illos amores, et remotionem illorum quantum potest, perseverationem in amore et fide, constat ex significatione "vincere", quod sit pugnare contra jucunda amorum sui et mundi, ac illa removere; quod hic sensus spiritualis illorum verborum sit, sequitur ex serie; et ex significatione "custodire usque ad finem", quod sit perseveratio usque ad mortem, nam qui perseverat usque ad mortem in amore et fide, is salvatur, manet enim postea in aeternum qualis quoad omnem suam vitam tunc est (videatur supra, n. 125); et ex significatione "operum", quod sint illa quae sunt amoris et fidei in causa et in effectu, seu in internis et in externis; quod haec per "opera" hic significentur, est quia de illis in scriptis ad Angelum hujus Ecclesiae agitur (videatur supra, n. 150). Dicitur custodiens "opera mea", quia omne amoris et fidei, et omnis aperitio interni et ejus conjunctio cum externo est a solo Domino; inde "opera", per quae illa significantur, non sunt hominis sed Domini apud illum; inde est quod dicantur "opera mea."

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #125

Study this Passage

  
/ 1232  
  

125. "Esto fidelis usque ad mortem." - Quod significet permanentiam in veris ad finem, constat absque explicatione: dicitur "usque ad mortem", quia qualis homo est cum moritur, talis manet in aeternum; Vita anteacta est modo vita formationis spiritus ejus (de qua re videantur plura in opere De Caelo et Inferno 470-484).

  
/ 1232