From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #165

Study this Passage

  
/ 1232  
  

165. "Si non resipuerint ad operibus suis." - Quod significet si non Se separent ab illis, constat ex significatione "resipiscere", quod sit se separare a falsis (de qua supra, n. 163); et ex significatione "operum", quod hic sint scortationes cum Isabele, per quas significantur receptiones falsorum (de quibus mox supra, n. 163). Separare se ab illis est paenitentiam agere, et paenitentiam agere est desistere a malis et falsis, et dein fugere et aversari illa (videatur Doctrina Novae Hierosolymae, n. 161, 165, 169, et seq.).

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti #169

Study this Passage

  
/ 325  
  

169. Postquam homo se exploraverat, et agnoverat sua peccata, et paenitentiam egerat, manebit constans in bono usque ad finem vitae; si enim dein relabitur in vitam mali priorem et hanc amplectitur, tunc profanat, nam tunc malum conjungit bono; inde status ejus posterior fit pejor priori; secundum Domini verba,

"Quando..immundus spiritus edit ab homine, perambulat arentia loca, quaerens requiem sed non invenit; tunc dicit, Revertar in domum meam, unde exivi; cumque venit et reperit illam vacuam, et scopis purgatam, et ornatam sibi, tunc abit et adjungit sibi septem alios spiritus pejores se, et ingressi habitant ibi; et fiunt posteriora hominis pejora primis" (Matthaeus 12:43-45).

Quid profanatio, videatur in subsequentibus.

  
/ 325