From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #163

Study this Passage

  
/ 1232  
  

163. (Vers. 22.) "Ecce Ego conjicio illam in lectum." - Quod significet quod relinquantur suo naturali homini et ibi doctrinae falsorum, constat ex significatione "lecti", quod sit naturalis homo, et quoque doctrina falsorum, de qua sequitur. Agitur in nunc sequentibus de illis qui se patiuntur seduci ab illis qui in doctrina falsorum sunt ex jucundo amorum sui et mundi, qui sunt qui per "Isabelem" intelliguntur, ut supra dictum est. Ii qui se seduci patiuntur non sunt sicut illi qui falsificaverunt vera et adulteraverunt bona ex jucundo illorum amorum, nam hi viderunt vera, et applicuerunt illa ad favorem jucundorum suorum, et sic perverterunt; hi sunt qui postea non possunt convertere se ad vera et illa agnoscere, et hi sunt de quibus in praecedente articulo (n. 162) actum est. Verum ii qui hoc non fecerunt, sed se ab illis seduci passi sunt, non ita occluserunt internum seu spiritualem hominem apud se, non enim ipsi falsificaverunt vera, sed credunt illis qui falsificaverunt, quia sonant ut vera; non enim altius cogitant quam quod credendum sit antesignanis, quia intelligentes et sapientes, ita pendent ex ore magistri; tales sunt plerique hodie in Christianismo imprimis qui nati sunt in terris ubi religio Pontificia; hi itaque sunt qui intelliguntur per moechantes cum Isabele in lecto.

[2] Quod "lectus" significet doctrinam falsorum, et simul naturalem hominem, est quia doctrina falsorum non aliunde est quam ex naturali homine separato a spirituali; et naturalis homo separatus a spirituali mundana videt in luce, at caelestia in caligine, inde falsum loco veri et malum loco boni; et si videt verum, falsificat id, et si bonum adulterat id: influit enim caelum per spiritualem seu internum hominem in naturalem seu externum, et non in naturalem seu externum immediate; in hunc immediate tunc influit mundus: et cum mundus naturalis apud hominem non regitur per mundum spiritualem, tunc vinculum ruptum est cum caelo; quo rupto homo mundum facit omne ac caelum parvi aut nihili, tum se omne et Deum parvi aut nihili. Cum externus seu naturalis homo in tali statu est, tunc in falsis est ex malis scaturientibus ex amore sui et mundi. Inde est quod quia per "lectum" significatur naturalis homo, etiam per illum significetur doctrina falsorum.

[3] Quod per "lectum "significetur naturalis homo, est quia substratus est spirituali, et sic in illo inque illis quae ibi sicut in suo lecto cubat.

Quod "lectus" significet naturalem hominem, et quoque doctrinalia quae ibi, constare potest a locis in Verbo ubi nominatur, ut in sequentibus:

- Apud Amos,

"Sicut eripuerit pastor ex ore leonis duo crura et particulam auris, sic eripientur filii Israelis habitantes in Samaria in angulo lecti et in extremitate spondae" (3:12);

"leo" significat ecclesiam, hic illos ibi qui destruunt bona et vera; "crura et particula auris" sunt bona quae in naturali homine, et inde aliquid apperceptionis veri; "filii Israelis habitantes in Samaria" sunt qui ex ecclesia; "in angulo lecti et in extremitate spondae", sunt qui in pauco naturali lumine ex spirituali, et inde in aliquibus veris.

[4] Apud eundem,

"Vae securis in Zione, et confidentibus in montibus Samariae, ... iis qui cubant super lectis eboris, et (extendentes se) super spondis suis, eduntque agnos de grege, et Vitulos e medio saginarii, ... excogitant sibi instrumenta cantus, et bibunt ex scyphis Vini, et primitiis oleorum se ungunt, et super confractione Josephi non afficiuntur dolore" (6:1, 4-6);

"confidentes in montibus Samariae", sunt qui sibi fidunt, et ex propria intelligentia doctrinas excludunt; "Samaria" est ecclesia perversa spiritualis; "lecti eboris" sunt fallaciae sensuum super quibus fundatur doctrina; "extendere se super spondis", est inde falsa confirmare et multiplicare; "edere agnos de grege, vitulos e medio saginarii, bibere e scyphis vini, et ungere se primitiis oleorum", est vera et bona Verbi ex sensu ejus litterae afferre, applicare et falsificare; "super confractione Josephi non affici dolore", est nihili facere quod ecclesia spiritualis pereat, et vera ejus infringantur.

(Quod "Josephus" in supremo sensu significet Dominum quoad Divinum spirituale, in sensu interno Domini regnum spirituale, ita etiam ecclesiam spiritualem, in externo fructificationem boni et multiplicationem veri, videatur n. 3969, 3971, 4669, 6417, 6526.)

[5] Apud Mosen,

"Benedictiones patris tui praevaleant super benedictionibus parentum meorum fiant super caput Josephi, et super verticem 1 lecti fratrum ejus" (Genesis 49:26);

"Josephus", ut dictum est, est ecclesia spiritualis Domini; "vertex lecti fratrum" est spirituale quod influit in omnia vera et bona illius ecclesiae (duodecim enim filii seu tribus Israelis significant omnia vera et bona ecclesiae in complexu, videatur n. 3858, 3926, 4060, 6335).

[6] Apud Lucam,

"Dico vobis, Illa nocte erunt duo in lecto uno, unus acceptabitur alter relinquetur: duae erunt molentes, una acceptabitur altera relinquetur: duo erunt in agro, unus acceptabitur alter relinquetur" (17:34, 35, 36);

agitur de consummatione saeculi, quae est ultimum tempus ecclesiae quando judicium; esse "in uno lecto" est in una doctrina ecclesiae; "duae molentes", sunt qui colligunt et addiscunt talia quae inserviunt fidei; "duo in agro", sunt qui in ecclesia sibi applicant vera et bona.

(Quod "molentes" sint qui colligunt et addiscunt talia quae inserviunt fidei, videatur n. 4335, 7780, 9995. Quod "ager" sit receptio veri et boni, n. 368, 3310, 9141, 9295.)

[7] Apud Johannem,

Jesus dixit aegroto ad piscinam 2 Bethesdae, "surge, tolle lectum tuum, et ambula; et statim factus est sanus homo, et sustulit lectum suum et ambulavit. ...Postea invenit eum Jesus, et dixit ei, Ecce sanus factus es; ne pecca amplius, ne pejus tibi fiat" (5:8-12, 14);

et apud Marcum,

Removerunt tectum ubi Jesus erat, "et 3 demiserunt lectum super quo paralyticus jacebat." Jesus dixit, "Quid est facilius, dicere, Remissa sunt tibi peccata tua, vel dicere, Surge et tolle lectum tuum et ambula Tunc dixit, Surge, tolle lectum tuum", et ambula, "et abi in domum tuam. Tunc surrexit statim, et tollens lectum exivit coram omnibus" (2:4, 9, [11,] 12);

quod Dominus dixerit aegrotis illis, "Surge, tolle lectum et ambula", significat doctrinam et vitam secundum illam, "lectus" doctrinam, et "ambulare" vitam; (quod "ambulare" sit vivere, videatur supra, n. 97); et "aegrotus" significat illos qui transgressi sunt et peccaverunt; quapropter Dominus dixit aegroto ad piscinam 4 Bethesdae, "Ecce sanus factus es, ne pecca amplius, ne quid pejus tibi fiat"; et paralytico per tectum demisso in lecto, "Quid est facilius dicere, Remissa sunt tibi peccata, sive Surge, tolle lectum et ambula?" Qui non sciunt aliquid de sensu interno Verbi, credere possunt quod verba quae Dominus locutus est, non plus involvant quam quae exstant in sensu litterae; sed usque singula quae Dominus locutus est spiritualem sensum habent, nam locutus est ex Divino, ac ita simul coram caelo cum coram mundo (videatur n. 2533, 4637, 4807, 9048, 9063, 9086, 10126, 10276 5 ).

[8] Describitur lectus Ogi regis Baschanis ita apud Mosen:

Ogus rex Baschanis relictus fuit de reliquiis Rephaim; ecce lectus ejus lectus ferri, nonne ille in Rabbath filiorum Ammonis? cujus longitudo novem ulnarum, et quatuor ulnarum latitudo, in cubito viri" (Deuteronomius 3:11);

describitur ibi Ogi lectus, quia erat ex reliquiis Rephaim, et quia erat rex Baschanis; per "Rephaim" enim significabantur qui in amore sui prae aliis erant, et inde summe naturales, et ex persuasione suae eminentiae super alios in omnis generis falsis (videatur n. 581, 1268, 1270, 1271, 1673, 7686 6 ); et per "Baschanem" significabatur externum ecclesiae, ita naturale, erat enim Baschan extra Terram Canaanem ubi ecclesia; ideo lectus ejus describitur, qui non descriptus esset nisi talia per "Ogum" significata fuissent; nam quicquid in Verbo, etiam Historico, memoratur, quoad omnem vocem 7 significat; inde est quod Verbum sit in omnibus et singulis spirituale, proinde ab intimis ad ultima Divinum; inde quoque est, quod etiam memoratum sit quod lectus esset "ex ferro", et quod esset "in Rabbath filiorum Ammonis", et quod "longitudo ejus esset novem ulnarum, et latitudo quatuor in cubito viri"; "ferrum" enim significat naturale (videatur infra, n. 176); "Rabbath Ammonis" significat falsificationes veri (videatur in Arcana Caelestibus, n. 2468); ac "longitudo novem ulnarum et latitudo quatuor in cubito viri", significat conjunctionem mali et falsi.

[9] Ex his videri potest quale est Verbum in suo sinu. Quia "lectus significat doctrinam, ideo inter statuta in ecclesia apud filios Israelis erat

Quod omne cubile super quo cubat fluxu affectus immundum esset;... et quod Vir qui tetigerit cubile ejus, lavaret vestes suas et ablueret se aquis (Leviticus 15:4, 5);

"fluxu affectus" significat illos qui in naturali amore sunt separato a spirituali; "lavare vestes et se abluere aquis" significat purificationem per vera fidei (videatur Doctrina Novae Hierosolymae, n. 202-209). Quia "Jacob" in Verbo significat ecclesiam externam, quae apud illos est qui in lumine naturali sunt, et vitam moralem vivunt ex obedientia fidei, tametsi non ex affectione interna, ideo cum sermo est de Jacobo, apparet in mundo spirituali superne ad dextrum sicut vir cubans in lecto; inde est quod in Verbo de illo moriente dicatur,

"Cum absolvisset Jacobus praecipere filiis suis, collegit pedes suas super lecto suo, et exspiravit" (Genesis 49:33);

"collegit pedes super lecto" dicitur, quia etiam per "pedes" significatur naturale (videatur n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952).

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3858

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3858. Quia in nunc sequentibus agitur de duodecim filiis Jacobi, et ex illis ut patribus duodecim tribus Israelis nominatae sunt, in antecessum hic dicendum quid ‘tribus’ significant, et cur duodecim fuerint; nemo adhuc novit arcanum quod in his latet, quia historica Verbi crediderunt nude historica esse, et non in illis plus Divini 1 , quam quod servire potuerint ad applicationes cum de rebus sanctis agitur; inde etiam crediderunt quod duodecim tribus nihil aliud significaverint quam partitiones populi Israelitici in tot distinctas gentes seu familias communes, cum tamen Divina involvant, nempe tot partitiones universales fidei et amoris, proinde quae regni Domini in caelis et in terris sunt, et 2 quidem unaquaevis tribus aliquod universale; quid autem unaquaevis 3 significat, ex mox sequentibus patebit ubi de filiis Jacobi a quibus tribus illae nominatae sunt, agitur; in genere ‘ 4 duodecim tribus’ significarunt omnia doctrinae veri et boni, seu fidei et amoris, haec enim, nempe verum et bonum, seu fides et amor, faciunt regnum Domini, nam illa quae sunt veri seu fidei, sunt omne cogitationis ibi, et illa quae sunt boni seu amoris, sunt omne affectionis; et quia Ecclesia Judaica fuit instituta ut repraesentaret regnum Domini, ideo 5 partitiones populi illius in duodecim tribus illa 6 significabant: hoc est arcanum quod prius non detectum fuit;

[2] quod ‘duodecim’ significent omnia in genere, prius n. 577, 2089, 2129, 2130 f. , 3272 ostensum est; quod autem ‘tribus’ significent illa quae sunt veri et boni, seu fidei et amoris, ita ‘duodecim tribus’ omnia illorum, licet hic antequam de singulis in specie agitur, ex Verbo confirmare;

apud Johannem, Civitas sancta Hierosolyma nova habens portas duodecim et super portis angelos duodecim, et nomina scripta quae sunt duodecim tribuum filiorum Israelis; munus civitatis habebat fundamenta duodecim, et in iis nomina duodecim apostolorum Agni.... Mensus est civitatem calamo in stadiis duodecies mille, ... et mensus est murum ejus centum quadraginta quatuor cubitorum, quae est mensura hominis, hoc est, angeli, duodecim portae duodecim margaritae, Apoc. 21:12, 14, 16, 17, 21; quod ‘civitas sancta’, seu Nova Hierosolyma, sit nova Ecclesia Domini, patet a singulis quae ibi; in illis quae praecedunt, agitur de statu Ecclesiae qualis ante finem ejus futurus, hic de nova Ecclesia; et quia ita, sunt ‘portae, murus, fundamenta’ non aliud quam quae sunt Ecclesiae, quae sunt illa quae charitatis et fidei, haec enim Ecclesiam faciunt;

[3] inde unicuivis constare potest quod per ‘duodecim’ toties ibi nominata, tum per ‘tribus’, ut et per ‘apostolos’, non duodecim, nec tribus, nec apostoli intelligantur, sed quod per ‘duodecim’ omnia in uno complexu, ut ostensum videatur n. 577, 2089, 2129, 2130 f. , 3272; similiter per numerum centum quadraginta quatuor, hic enim est duodecies duodecim; et quia per duodecim significantur omnia, inde patet quod per ‘duodecim tribus’ significentur omnia quae sunt Ecclesiae, quae quod sint verum et bonum, seu fides et amor, 7 supra dictum est; similiter per ‘duodecim apostolos’, per quos quoque quod omnia Ecclesiae, hoc est, omnia fidei et amoris repraesentata sint, videatur n. 2129, 3354, 3488, 3857; inde nunc dicitur numerus ille ‘mensura hominis, hoc est, angeli’, per quod intelligitur status veri et boni; quod ‘mensura’ sit status, videatur n. 3104; quod ‘homo’ sit id quod Ecclesiae, patet ab illis quae de significatione 'hominis, n. 478, 479, 565, 768, 1871, 1894 dicta sunt, et quoque ex eo quod regnum Domini dicatur Maximus Homo, et hoc ex bono et vero, quae a Domino, de quo ad finem capitum n. 3624-3649, 3741-3750; quod ‘angelus’ sit idem, n. 1705, 1754, 1925, 2821, 3039.

[4] Similiter 8 ut apud Johannem, etiam apud Prophetas in Veteri Testamento agitur de nova Hierosolyma, et per illam similiter significatur nova Ecclesia Domini, ut apud Esai. 65:18, 19, seq: apud Zachariam 14; imprimis apud Ezechielem 40, 41, 42, 43, 44, 45, 46, 47, 48, ubi per novam Hierosolymam, per novem Templum, et per novam terram describitur in sensu interno regnum Domini in caelis, et regnum Domini in terris, quod est Ecclesia; ex illis ibi constare potest manifestius quam alibi quid per ‘terram’, per ‘Hierosolymam’, per Templum, et per omnia quae ibi significata sunt, et quoque quid per ‘duodecim tribus’, nam de divisione terra' et ‘hereditate ejus secundum tribus’ agitur, et quoque de ‘civitate, et ejus muris, fundamento, portis’, et de omnibus quae ‘Templi’ ibi erunt, a quibus solum illa quae de tribubus dicuntur 9 , hic afferre licet, Dixit Dominus Jehovih, Hic est terminus ad quem hereditabitis terram, juxta duodecim tribus Israelis: ... dividetis terram hanc juxta tribus Israelis; sed fiet, per sortem dividetis eam in hereditatem, et peregrinis peregrinantibus in medio vestri, ... cum vobis jacient sortem in hereditatem, in medio tribuum Israelis. Ezech. 47:13, 21, 22, 23: Quoad terram, erit principi ad possessionem in Israele et non affligent amplius principes populum Meum, et terram dabunt domui Israelis secundum tribus eorum, 45:8: De hereditatibus, quomodo designatae singulis tribubus, quae ibi etiam nominantur, videatur 48:1 seq. : et de portis civitatis juxta nomina tribuum Israelis, ibid. vers. 48:31-34;

[5] quod per tribus ibi non 10 tribus intellectae sint, evidenter patet, decem enim tribus jamdum tunc fuerunt per universum terrarum orbem 11 dispersae, et postea nec redierunt, nec usquam redire possunt, nam gentes factae sunt, et tamen singulae nominantur quomodo hereditaturae terram, et qui termini cuivis, quis nempe terminus tribui Danis, vers. 2, quis terminus tribui Asheris, vers. 3, quis Naphtali, Menasheh, Ephraim, Reubenis, Jehudae, et de 12 hereditate Levitarum, quis Benjaminis, quis Shimeonis, quis Jisascharis, Zebulonis, Gadis, ibid. vers.

4-29; tum quoque quod ibi duodecim portae juxta nomina tribuum Israelis, quod portae tres versus septentrionem, Reubenis, Jehudae, Levi; portae tres versus orientem, Josephi, Benjaminis, Danis; portae tres versus meridiem, Shimeonis, Jisascharis, Zebulonis; portae tres versus occidentem, Gadis, Asheris, Naphtali, ibid. vers. 31-34;

[6] inde patet quod per ‘duodecim tribus’ significentur omnia illa quae sunt regni Domini, proinde quod sint omnia fidei et amoris, quia haec faciunt regnum Domini, ut supra dictum. Quia duodecim tribus omnia regni Domini significabant, etiam duodecim tribus per ‘castrametationes’ et quoque per ‘profectiones’ illud repraesentabant, de quibus apud Mosen Quod castrametarentur juxta tribus circum Tentorium conventus, versus orientem, Judas, Jisaschar, Zebulun; versus meridiem, Reuben, Shimeon, Gad; versus occidentem, Ephraim Menasheh, Benjamin; versus septentrionem, Dan, Asher, Naphtali; et quod sicut castrametati, ita 13 profecti, Num. 2:1 ad fin: quod in his repraesentaverint regnum Domini, patet manifeste 14 a prophetia Bileami, in qua ita, Cum tolleret Bileamus oculos suos, et videret Israelem habitantem juxta tribus, venit super eum spiritus Dei, et edidit enuntiatum suum, et dixit, ... Quam bona sunt tabernacula tua, Jacob, habitacula tua, Israel, sicut valles plantantur, sicut horti juxta fluvium, sicut santalos plantavit Jehovah, sicut cedros juxta aquas, Num. 24:2, 3, 5, 6; quod Bileamus illa ex Jehovah locutus, manifeste dicitur ibi 8, 18, 19, 35, 38; 23:5, 12, 16, 26; 24:2, 13.

[7] 15 Ex his etiam patet quid per hereditates terrae Canaanis secundum tribus repraesentatum 16 fuerat, de quibus apud Mosen Quod tolleret summam coetus filiorum Israelis juxta domum patrum eorum, a filio viginti annorum, omnis exiens in exercitum Israelis; per sortem distribueretur terra, juxta nomina tribuum patrum eorum accipient hereditatem, Num. 26:2, 7-56; 17 33:54; 34:19-29; et quod per Joshuam divisa sit terra ‘per sortem secundum tribus’, Jos. 13, 15-19; quod repraesentatum sit regnum Domini, ut dictum, a singulis patet, terra enim Canaan illud significavit, videatur n. 1585, 1607, 3038, 3481, 3705:

[8] 18 quod vocentur ‘exercitus’, et dicatur quod ‘secundum exercitus castrametarentur, et secundum exercitus proficiscerentur’, Num. 2:4, 6, 8, 11, 13, 15, 19, 21, [22], 23, 26, 28, 30, est quia ‘exercitus’ idem significabat, nempe vera et bona, videatur n. 3448; et ‘Dominus’ Jehovah Zebaoth seu Jehovah Exercituum, n. 3448; ‘exercitus Jehovae’ inde appellati sunt eum exierunt 19 Aegypto, ut apud Mosen,

Factum a fine triginta annorum et quadringentorum annorum, factum est in ipso die hoc exirent omnes exercitus Jehovae e terra Aegypti, Exod. 12:41;

quisque scire potest quod qui 20 tales fuerunt in Aegypto, et dein tales in deserto, non appellati sint ‘exercitus Jehovae’ quam repraesentative in nullo enim bono nec vero fuerunt, pessima gens inter omnes.

[9] Inde quoque manifeste patet quid per nomina duodecim tribuum in pectorali Aharonis, quod Urim et Thummim dictum, significatum sit, de quo ita apud Mosen,

Erunt ibi quatuor ordines, duodecim lapides, lapides hi erunt juxta nomina filiorum Israelis, duodecim juxta nomina eorum; sculpturae sigilli cuivis supra nomen ejus erunt pro duodecim tribubus, Exod. 28:17, 21; 39:14;

‘Aharon’ enim repraesentabat Divinum sacerdotium Domini, quare etiam omnia illa quibus indutus fuit, Divina caelestia et spiritualia significabant, 21 at quae significaverint, 22 ex Divina Domini Misericordia, constabit ubi de illis agendum; 23 in ipso pectorali quia sanctissimum fuit, repraesentationes erant omnium quae amoris et fidei in Dominum sunt; haec sunt Urim et Thummim; quod lapidibus pretiosis insculpta essent nomina, erat quia ‘lapides’ in genere significant vera, n. 1298, 3720; ‘lapides pretiosi’ vera quae pellucent a bono, n. 114; et quia singularum tribuum nomina significabant quale, idcirco etiam designabatur lapis specialis pro unaquavis tribu, Exod. 28:17, 21; 39:10-13 24 , qui lapis per colorem et pellucidum suum exprimebat quale quod significabatur per unamquamvis tribum; inde erat quod Jehovah seu Dominus per Urim et Thummim responsa dederit.

[10] Per binos lapides 25 Shoham, qui super binis humeris ephodi, simile etiam repraesentabatur, sed in minore gradu quam per duodecim super pectorali; ‘humeri’ enim significabant omnem potentiam, ita omnipotentiam Domini, n. 1085; ‘pectus’ autem, seu ‘cor et pulmones’, 26 amorem Divinum caelestem et spiritualem, ‘cor’ amorem Divinum caelestem ‘pulmones’ amorem Divinum spiritualem, videatur n. 3635, et ad finem hujus capitis ubi de Maximo Homine et de correspondentia ejus cum provincia cordis et cum provincia pulmonum agitur; de binis lapidibus super humeris ephodi ita apud Mosen,

Sumes duos lapides shoham, et sculpes super illis nomina filiorum Israelis, sex de nominibus super lapide uno, et nomina sex reliqua super lapide altero, juxta generationes eorum; ... pones duos lapides super humeris ephodi, lapides recordationes filiorum Israelis, Exod. 28:9-11, 12; 39:6, 7.

[11] 27 Quia ‘tribus’ significabant illa quae sunt veri et boni, seu quae sunt fidei et amoris, et 28 unaquaevis tribus universale quoddam eorum, et ‘tribus Levi’ amorem, ut patebit ab explicatione ad vers. 34 hujus capitis, inde sciri potest quid significabatur per quod baculos, unum pro unaquavis tribu, ponerent in Tentorio conventus, et quod solum baculus Levi floruerit amygdalis, de quibus ita apud Mosen,

Acciperet duodecim baculos, anum baculum pro capite domus patrum eorum, ... et relinquerentur in Tentorio conventus, et nomen Aharonis scriberet super baculo Levi, ... baculus Aharonis ponebatur in medio eorum: ... postridie ecce effloruit baculus Aharonis pro tribu Levi, produxit florem, ut floreret flos, et ferret amygdala, Num. 17:17-23; [AV 2-8]

significabatur quod amor omnium essentiale et principale esset in regno Domini, et quod inde omnis fructificatio; et quod Aharonis nomen super illo esset, erat quia Aharon repraesentabat Dominum quoad Divinum sacerdotium Ipsius; quod per sacerdotium Domini significetur Divinum Bonum, quod est amoris et 29 misericordiae Ipsius, et per regium Domini, Divinum Verum quod ex Divino Bono, videatur n. 1728, 2015 f. , 3670.

[12] Ex his nunc quae allata sunt, constare potest quid per ‘tribus’, et per ‘duodecim tribus’, in sequentibus locis significatur; ut apud Johannem, Audivi numerum obsignatorum, centum quadraginta quatuor millia obsignati ex omni tribu Israelis, ex tribu Jehudae duodecim millia obsignati; ex tribu Reubenis duodecim millia obsignati ex tribu Gad duodecim millia obsignati; ex tribu Asher duodecim millia obsignati; ex tribu Naphtalim duodecim millia obsignati; ex tribu Menasheh duodecim millia obsignati; ex tribu Shimeonis duodecim millia obsignati; ex tribu Levi duodecim millia obsignati; ex tribu Jisaschar duodecim millia obsignati; ex tribu Zebulon duodecim millia obsignati; ex tribu Joseph duodecim millia obsignati; ex tribu Benjamin duodecim millia obsignati, Apoc. 7:4-8:

apud Mosen,

Memento dierum aeternitatis, intelligite annos generationis et generationis, ... cum hereditatem daret Altissimus gentibus, cum separaret filios hominis, constituit terminos populorum, secundum numerum filiorum Israelis, Deut. 32:7, 8:

apud Davidem,

Hierosolyma aedificata sicut civitas quae cohaeret sibi una, eo ascendunt tribus, tribus Jah, testimonium Israeli, ad confitendum nomini Jehovae, Ps. 122:3, 4:

[13] apud Joshuam, Cum transiret arca foederis Domini totius terrae coram vobis in Jordanem, sumeret duodecim viros de tribubus, Israelis, virum unum de tribu; fiet quando quieverint plantae pedum sacerdotum portantium arcam Jehovae Domini totius terrae in aquis Jordanis, aquae Jordanis exscindentur, ... consistent cumulo uno, 3:11-17;

porro Tollite e medio Jordanis, de statione pedum sacerdotum, praeparando duodecim lapides, quos transferetis vobiscum, ... et vir lapidem unum super humero suo, juxta numerum tribuum Israelis, ut sit in signum, ... quod excisae sint aquae Jordanis.... Insuper duodecim lapides erexit Joshua in medio Jordanis, sub statione pedum sacerdotum portantium arcam foederis, 4:1-9: tum, quod Elias sumpserit duodecim lapides, juxta numerum tribuum filiorum Jacobi, ad quem factum est verbum, Israel erit nomen tuum, ac struxerit altare in nomen Jehovae, 1 Reg. 18:31, 32.

[14] Quod ‘tribus’ sint bona amoris et vera fidei, etiam constat ex Domini verbis apud Matthaeum, Tunc apparebit signum Filii hominis, et tunc plangent omnes tribus terrae, et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria, 24:30;

ubi per quod plangent omnes tribus terrae significatur quod nulla amplius agnitio veri et vita boni, agitur enim ibi de consummatione saeculi: similiter apud Johannem, Ecce venit cum nubibus, et videbit Ipsum omnis oculus, et qui Ipsum perfoderunt, et lugebunt super Ipso omnes tribus terrae, Apoc. 1:7; quid sit ‘venite in nubibus caeli’, videatur Praefatio ad cap. 18 Gen. Praeterea videantur quae per experientiam de ‘duodecim’ mihi ostensa sunt, de qua n. 2129, 2130.

[15] Quod omnia fidei et amoris dicta sint ‘tribus’, est inde 30 quia eadem vox in lingua originali etiam significat sceptrum et baculum; quod ‘sceptrum’ ut et ‘baculus’ sit potentia, ex Divina Domini Misericordia, alibi ostendetur; exinde involvit nomen tribus id quod bonis et veris insit omnis potentia a Domino; 31 ideo quoque angeli ‘potentiae’ nominati sunt, et quoque ‘principatus’, nam principes significat primaria charitatis et fidei, ut duodecim principes qui ab Ishmaele, Gen. 25:16, videatur 32 2089, tum principes qui tribubus praeerant, Num. 7:1 ad f. , 12:4-16.

[16] Ex his, quae hactenus de duodecim tribubus dicta sunt, sciri potest cur discipuli Domini, qui postea vocati sunt apostoli, numero duodecim fuerint, et quod illi repraesentaverint Ecclesiam Domini quoad bona et vera similiter ac tribus, n. 33 2129, 3354, 3488, 34 3857; quod ‘Petrus’ repraesentaverit fidem, ‘Jacobus’ charitatem, et ‘Johannes’ opera charitatis, videatur Praefatio ad cap. 18, et Praef. ad cap. 22 Gen. ; tum n. 3750; quod etiam manifeste patet ab iis quae Dominus de illis et cum illis 35 locutus est.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts inesse.

2. The Manuscript has sic

3. The Manuscript has significet

4. The Manuscript inserts autem.

5. The Manuscript inserts per.

6. The Manuscript has significabantur

7. The Manuscript has constat

8. The Manuscript has ac

9. The Manuscript inserts apud Ezechielem.

10. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

11. The Manuscript places this before jamdum.

12. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

13. The Manuscript inserts quoque.

14. The Manuscript has ab hac

15. The Manuscript inserts inde quia propheticum Divinum erat, per illa quae ab illo dicta sunt, non alia quam Divina possunt significari, ita quae sunt Regni Domini, nempe caelestis ordo secundum bona et vera, qualis est in caelo, et qualis etiam est in Ecclesia, quae quod sit secundum caelestem ordinem, homo quidem nescit, sed usque ita est, et aliquatenus ab illis quae de Maximo Homine et de ejus influxu in hominem in particulari et in Ecclesiam in communi constare potest. The reason for this omission is not clear. From inde quia to significari was deleted, but the deletion is clearly negatived by dots below it, and the remainder is unmarked.

16. The Manuscript has fuerit

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. The Manuscript has vocantur etiam exercitus

19. The Manuscript inserts ab.

20. The Manuscript inserts postea.

21. The Manuscript has et

22. The Manuscript inserts etiam.

23. The Manuscript has ipsum pectorale

24. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

25. The Manuscript has sardonychis, as Schmidius, but alters to shoham. The KJV (1611) has onyx.

26. The Manuscript inserts haec enim sunt pectoris.

27. The Manuscript inserts et.

28. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

29. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

30. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

31. The Manuscript has inde

32. The Manuscript has only 2089, the First Latin Edition has 3089 from a misreading of the 2. The Second Latin Edition corrected to 2089 and also inserts 3272

33. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

34. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

35. The Manuscript inserts omnibus aut singulis in specie.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.