From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #163

Study this Passage

  
/ 1232  
  

163. (Vers. 22.) "Ecce Ego conjicio illam in lectum." - Quod significet quod relinquantur suo naturali homini et ibi doctrinae falsorum, constat ex significatione "lecti", quod sit naturalis homo, et quoque doctrina falsorum, de qua sequitur. Agitur in nunc sequentibus de illis qui se patiuntur seduci ab illis qui in doctrina falsorum sunt ex jucundo amorum sui et mundi, qui sunt qui per "Isabelem" intelliguntur, ut supra dictum est. Ii qui se seduci patiuntur non sunt sicut illi qui falsificaverunt vera et adulteraverunt bona ex jucundo illorum amorum, nam hi viderunt vera, et applicuerunt illa ad favorem jucundorum suorum, et sic perverterunt; hi sunt qui postea non possunt convertere se ad vera et illa agnoscere, et hi sunt de quibus in praecedente articulo (n. 162) actum est. Verum ii qui hoc non fecerunt, sed se ab illis seduci passi sunt, non ita occluserunt internum seu spiritualem hominem apud se, non enim ipsi falsificaverunt vera, sed credunt illis qui falsificaverunt, quia sonant ut vera; non enim altius cogitant quam quod credendum sit antesignanis, quia intelligentes et sapientes, ita pendent ex ore magistri; tales sunt plerique hodie in Christianismo imprimis qui nati sunt in terris ubi religio Pontificia; hi itaque sunt qui intelliguntur per moechantes cum Isabele in lecto.

[2] Quod "lectus" significet doctrinam falsorum, et simul naturalem hominem, est quia doctrina falsorum non aliunde est quam ex naturali homine separato a spirituali; et naturalis homo separatus a spirituali mundana videt in luce, at caelestia in caligine, inde falsum loco veri et malum loco boni; et si videt verum, falsificat id, et si bonum adulterat id: influit enim caelum per spiritualem seu internum hominem in naturalem seu externum, et non in naturalem seu externum immediate; in hunc immediate tunc influit mundus: et cum mundus naturalis apud hominem non regitur per mundum spiritualem, tunc vinculum ruptum est cum caelo; quo rupto homo mundum facit omne ac caelum parvi aut nihili, tum se omne et Deum parvi aut nihili. Cum externus seu naturalis homo in tali statu est, tunc in falsis est ex malis scaturientibus ex amore sui et mundi. Inde est quod quia per "lectum" significatur naturalis homo, etiam per illum significetur doctrina falsorum.

[3] Quod per "lectum "significetur naturalis homo, est quia substratus est spirituali, et sic in illo inque illis quae ibi sicut in suo lecto cubat.

Quod "lectus" significet naturalem hominem, et quoque doctrinalia quae ibi, constare potest a locis in Verbo ubi nominatur, ut in sequentibus:

- Apud Amos,

"Sicut eripuerit pastor ex ore leonis duo crura et particulam auris, sic eripientur filii Israelis habitantes in Samaria in angulo lecti et in extremitate spondae" (3:12);

"leo" significat ecclesiam, hic illos ibi qui destruunt bona et vera; "crura et particula auris" sunt bona quae in naturali homine, et inde aliquid apperceptionis veri; "filii Israelis habitantes in Samaria" sunt qui ex ecclesia; "in angulo lecti et in extremitate spondae", sunt qui in pauco naturali lumine ex spirituali, et inde in aliquibus veris.

[4] Apud eundem,

"Vae securis in Zione, et confidentibus in montibus Samariae, ... iis qui cubant super lectis eboris, et (extendentes se) super spondis suis, eduntque agnos de grege, et Vitulos e medio saginarii, ... excogitant sibi instrumenta cantus, et bibunt ex scyphis Vini, et primitiis oleorum se ungunt, et super confractione Josephi non afficiuntur dolore" (6:1, 4-6);

"confidentes in montibus Samariae", sunt qui sibi fidunt, et ex propria intelligentia doctrinas excludunt; "Samaria" est ecclesia perversa spiritualis; "lecti eboris" sunt fallaciae sensuum super quibus fundatur doctrina; "extendere se super spondis", est inde falsa confirmare et multiplicare; "edere agnos de grege, vitulos e medio saginarii, bibere e scyphis vini, et ungere se primitiis oleorum", est vera et bona Verbi ex sensu ejus litterae afferre, applicare et falsificare; "super confractione Josephi non affici dolore", est nihili facere quod ecclesia spiritualis pereat, et vera ejus infringantur.

(Quod "Josephus" in supremo sensu significet Dominum quoad Divinum spirituale, in sensu interno Domini regnum spirituale, ita etiam ecclesiam spiritualem, in externo fructificationem boni et multiplicationem veri, videatur n. 3969, 3971, 4669, 6417, 6526.)

[5] Apud Mosen,

"Benedictiones patris tui praevaleant super benedictionibus parentum meorum fiant super caput Josephi, et super verticem 1 lecti fratrum ejus" (Genesis 49:26);

"Josephus", ut dictum est, est ecclesia spiritualis Domini; "vertex lecti fratrum" est spirituale quod influit in omnia vera et bona illius ecclesiae (duodecim enim filii seu tribus Israelis significant omnia vera et bona ecclesiae in complexu, videatur n. 3858, 3926, 4060, 6335).

[6] Apud Lucam,

"Dico vobis, Illa nocte erunt duo in lecto uno, unus acceptabitur alter relinquetur: duae erunt molentes, una acceptabitur altera relinquetur: duo erunt in agro, unus acceptabitur alter relinquetur" (17:34, 35, 36);

agitur de consummatione saeculi, quae est ultimum tempus ecclesiae quando judicium; esse "in uno lecto" est in una doctrina ecclesiae; "duae molentes", sunt qui colligunt et addiscunt talia quae inserviunt fidei; "duo in agro", sunt qui in ecclesia sibi applicant vera et bona.

(Quod "molentes" sint qui colligunt et addiscunt talia quae inserviunt fidei, videatur n. 4335, 7780, 9995. Quod "ager" sit receptio veri et boni, n. 368, 3310, 9141, 9295.)

[7] Apud Johannem,

Jesus dixit aegroto ad piscinam 2 Bethesdae, "surge, tolle lectum tuum, et ambula; et statim factus est sanus homo, et sustulit lectum suum et ambulavit. ...Postea invenit eum Jesus, et dixit ei, Ecce sanus factus es; ne pecca amplius, ne pejus tibi fiat" (5:8-12, 14);

et apud Marcum,

Removerunt tectum ubi Jesus erat, "et 3 demiserunt lectum super quo paralyticus jacebat." Jesus dixit, "Quid est facilius, dicere, Remissa sunt tibi peccata tua, vel dicere, Surge et tolle lectum tuum et ambula Tunc dixit, Surge, tolle lectum tuum", et ambula, "et abi in domum tuam. Tunc surrexit statim, et tollens lectum exivit coram omnibus" (2:4, 9, [11,] 12);

quod Dominus dixerit aegrotis illis, "Surge, tolle lectum et ambula", significat doctrinam et vitam secundum illam, "lectus" doctrinam, et "ambulare" vitam; (quod "ambulare" sit vivere, videatur supra, n. 97); et "aegrotus" significat illos qui transgressi sunt et peccaverunt; quapropter Dominus dixit aegroto ad piscinam 4 Bethesdae, "Ecce sanus factus es, ne pecca amplius, ne quid pejus tibi fiat"; et paralytico per tectum demisso in lecto, "Quid est facilius dicere, Remissa sunt tibi peccata, sive Surge, tolle lectum et ambula?" Qui non sciunt aliquid de sensu interno Verbi, credere possunt quod verba quae Dominus locutus est, non plus involvant quam quae exstant in sensu litterae; sed usque singula quae Dominus locutus est spiritualem sensum habent, nam locutus est ex Divino, ac ita simul coram caelo cum coram mundo (videatur n. 2533, 4637, 4807, 9048, 9063, 9086, 10126, 10276 5 ).

[8] Describitur lectus Ogi regis Baschanis ita apud Mosen:

Ogus rex Baschanis relictus fuit de reliquiis Rephaim; ecce lectus ejus lectus ferri, nonne ille in Rabbath filiorum Ammonis? cujus longitudo novem ulnarum, et quatuor ulnarum latitudo, in cubito viri" (Deuteronomius 3:11);

describitur ibi Ogi lectus, quia erat ex reliquiis Rephaim, et quia erat rex Baschanis; per "Rephaim" enim significabantur qui in amore sui prae aliis erant, et inde summe naturales, et ex persuasione suae eminentiae super alios in omnis generis falsis (videatur n. 581, 1268, 1270, 1271, 1673, 7686 6 ); et per "Baschanem" significabatur externum ecclesiae, ita naturale, erat enim Baschan extra Terram Canaanem ubi ecclesia; ideo lectus ejus describitur, qui non descriptus esset nisi talia per "Ogum" significata fuissent; nam quicquid in Verbo, etiam Historico, memoratur, quoad omnem vocem 7 significat; inde est quod Verbum sit in omnibus et singulis spirituale, proinde ab intimis ad ultima Divinum; inde quoque est, quod etiam memoratum sit quod lectus esset "ex ferro", et quod esset "in Rabbath filiorum Ammonis", et quod "longitudo ejus esset novem ulnarum, et latitudo quatuor in cubito viri"; "ferrum" enim significat naturale (videatur infra, n. 176); "Rabbath Ammonis" significat falsificationes veri (videatur in Arcana Caelestibus, n. 2468); ac "longitudo novem ulnarum et latitudo quatuor in cubito viri", significat conjunctionem mali et falsi.

[9] Ex his videri potest quale est Verbum in suo sinu. Quia "lectus significat doctrinam, ideo inter statuta in ecclesia apud filios Israelis erat

Quod omne cubile super quo cubat fluxu affectus immundum esset;... et quod Vir qui tetigerit cubile ejus, lavaret vestes suas et ablueret se aquis (Leviticus 15:4, 5);

"fluxu affectus" significat illos qui in naturali amore sunt separato a spirituali; "lavare vestes et se abluere aquis" significat purificationem per vera fidei (videatur Doctrina Novae Hierosolymae, n. 202-209). Quia "Jacob" in Verbo significat ecclesiam externam, quae apud illos est qui in lumine naturali sunt, et vitam moralem vivunt ex obedientia fidei, tametsi non ex affectione interna, ideo cum sermo est de Jacobo, apparet in mundo spirituali superne ad dextrum sicut vir cubans in lecto; inde est quod in Verbo de illo moriente dicatur,

"Cum absolvisset Jacobus praecipere filiis suis, collegit pedes suas super lecto suo, et exspiravit" (Genesis 49:33);

"collegit pedes super lecto" dicitur, quia etiam per "pedes" significatur naturale (videatur n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952).

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1673

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1673. ‘Et percusserunt Rephaim in Ashteroth Karnaim, et Zuzimos in Ham, et Emim in Shave Kiriathaim’: quod significent persuasiones falsi seu inferna talium quae Dominus evicit, constat ex significatione ‘Rephaim, Zuzimorum, et Emim quod sint similis generis ac Nephilim qui memorantur Gen. 6:4, qui quod significent persuasiones falsi, seu illos qui ex persuasione suae altitudinis et praeeminentiae nihili fecerunt omnia sancta et vera, et qui falsitates infuderunt cupiditatibus, ostensum satis superque est ibi, videatur n. 581, t ex locis ibi adductis, Num. 13:33; Deut. 2:10; Esai. 14:9; 26:14, 19; 1 Ps. 88:11 [KJV 10] Sunt hic genera persuasionum falsi quae per hos tres, tum per ‘Horitas in monte Seir’ significantur; nam plura genera persuasionum falsi sunt, non modo secundum falsitates sed etiam secundum cupiditates quibus adjunguntur aut infunduntur aut a quibus profluunt et producuntur; quales persuasiones falsi sunt nusquam constare potest alicui homini, qui vix plus novit quam quod persuasio falsi et cupiditas mali detur, at in altera vita in sua genera et in suas species distinctissime dispositae sunt:

[2] dirissimae persuasiones falsi fuerunt apud eos qui ante diluvium vixerunt, imprimis apud eos qui Nephilim dicti; hi tales fuerunt ut persuasionibus suis in altera vita omnem facultatem cogitandi adimant spiritibus ad quos alluunt, ut hi videantur sibi vix vivere, minus aliquid verum posse cogitare est enim, ut ostensum, communicatio omnium cogitationum in alter; vita, quare cum persuasivum tale influit, non potest aliter quam quasi necare omnem cogitationis aliorum potentiam: tales nefandae gente fuerunt contra quas Dominus in prima pueritia pugnavit et quas evicit; quas nisi Dominus per Adventum Suum in mundum evicisset, nusquam aliquis homo hodie in tellure hac superesset, nam omnis homo regitur per spiritus a Domino: hodie iidem ex phantasiis sui circumdati sunt quasi nimbosa petra, e qua jugiter exsurgere conantur sed incassum, de quibus videatur n. 1265-1272, et prius multoties; qui quoque, et tales, intellecti sunt per Esaiam, Mortui non vivent, Rephaim non surgent, eo quod visitasti, et delevisti eos, et perdidisti omnem memoriam eorum, 26:14:

[3] et apud Davidem,

Num mortuis facies miraculum, num Rephaim surgent, confitebuntur Tibi, 2 Ps. 88:11 [KJV 10];

ubi per ‘mortuos’ non intelliguntur mortui sed damnati. Sunt quoque hodie ex orbe imprimis Christiano quibus quoque persuasiones sunt sed non tam dirae quales fuerunt antediluvianis; persuasiones falsi sunt aliae quae partem et voluntariam et intellectualem hominis occupant; tales fuerunt antediluvianorum, et horum quae significantur per ‘Rephaim, Zuzimos et Emim’; at sunt persuasiones falsi aliae quae solum partem intellectualem occupant, ex principiis falsi apud se confirmatis oriundae; hae non ita fortes sunt, nec necativae sicut illorum sed usque in altera vita spiritibus multum incommodi inferunt, et quoad partem, eorum cogitandi facultatem auferunt; spiritus qui tales sunt, apud hominem excitant mera confirmantia falsi, sic ut homo non aliter videat quam quod falsum sit verum, et malum sit bonum; est sphaera eorum quae talis; ut primum aliquid veri evocatur ab angelis, illi suffocant et exstinguunt;

[4] homo potest appercipere num a talibus regitur per id solum, si vera Verbi putat falsa esse, et se confirmat ut non aliter possit videre; tunc satis certis esse potest quod tales spiritus apud illum sint et quod dominentur; similiter illi qui sibi persuadent omne emolumentum proprium esse bonum commune, et non aliud pro communi bono reputant quam quod etiam proprium 3 est; spiritus mali apud eum tot confirmantia suggerunt ut non aliter videat; qui tales sunt, ut omne proprium spectant ut commune bonum, aut obvelant specie quod sit commune bonum, in altera vita similiter faciunt quoad commune bonum ibi: quod talis sit influxus spirituum apud hominem, ex continua experientia ad vivum datum est nosse.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.