From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #160

Study this Passage

  
/ 1232  
  

160. "Dicentem se prophetissam, docere et seducere meos servos." - Quod significet quod inde doctrinam omnium falsorum, constat ex significatione "prophetae", quod sit qui docet vera, et abstracte a persona, doctrina veri (de qua n. 2534, 7269); inde in opposito sensu per "prophetam" intelliguntur qui docent falsa, et abstracte a personis doctrina falsorum; similiter hic per "prophetissam": quia hic per "prophetissam" significatur docens falsa, et doctrina omnium falsorum, ideo additur quod "doceat et seducat Domini servos"; "docere et seducere" dicitur, quia "docere" praedicatur de veris et falsis, ac "seducere" de bonis et malis, ac "servi Domini" in Verbo dicuntur qui in veris sunt, et "ministri" qui in bono (videatur supra, n. 155 fin. ). Dicitur de Isabele, quod "se dicat prophetissam"; non quod Isabel uxor Achabi se dixerit prophetissam, sed quia per illam significatur jucundum amoris sui et mundi, et hoc jucundum docet et seducit illos qui in veris sunt; quisque enim, dum ex se, cogitat ex suo amore, ac inde se imbuit falsis, quod est "docere et seducere." De Isabele legitur in Verbo.

Quod Achabus rex Israelitarum acceperit Isabelem filiam regis Zidoniorum in uxorem, et quod abiverit et serviverit Baali, et ei erexerit altare in Samaria, et fecerit lucum (1 Reg. 16:31-33);

Quod Isabel occiderit prophetas Jehovae (1 Reg. 18:4, 13);

Et quod etiam occidere voluerit Eliam (cap. 1 Reg. 19:1, 2, seq.);

Quod per dolum, substituendo falsos testes, abstulerit vineam Nabotho, et eum occiderit (cap. 1 Reg. 21:6, 7, seq.);

Inde praedictum ab Elia, quod canes comederent illam (1 Reg. 21:23; 10);

Et dein quod jussu Jehu dejecta sit e fenestra, et quod aspersum fuerit de sanguine ejus ad parietem, et ad equos qui conculcaverunt eam (2 Reg. 9:32-34).

[2] Per haec omnia repraesentabatur perversio ecclesiae ex jucundo amoris sui et mundi, et ex inde scaturientibus malis et falsis; nam omnia historica Verbi, aeque ac prophetica, sunt repraesentativa talium quae ecclesiae sunt; per "Baalem", cui servivit, et cui erexit altare, significatur cultus ex malis amoris sui et mundi; per "lucum", quem fecit, significatur cultus ex falsis inde; per "quod occiderit prophetas Jehovae" significatur destructio ecclesiae quoad sua vera; per "quod etiam occidere vellet Eliam" significatur quod annihilare vellet Verbum, nam hoc Elias repraesentavit; per "vineam, quam per falsos testes abstulit Nabotho" significatur falSificatio veri et adulteratio boni; per propheticum Eliae "quod canes illam comederent", significatur immundities et profanatio; per "quod dejecta sit e fenestra", et per "quod aspersum sit e sanguine ejus ad parietem et ad equos qui conculcaverunt eam", significatur sors illorum qui tales sunt; qualis sors illorum fit, constare potest ex singulis ibi in sensu interno. Ex his videri potest quod non alia Isabel intelligatur per "mulierem Isabelem dicentem se prophetissam", quam Isabel uxor Achabi, de qua in Verbo; et quod per illam describantur illi qui in doctrina omnium falsorum sunt ex jucundis amorum sui et mundi.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #155

Study this Passage

  
/ 1232  
  

155. "Et ministerium et fidem." - Quod significet bonum et verum ibi, constat ex significatione "ministerii", quod sit bonum (de qua sequitur), et ex significatione "fidei", quod sit verum. Causa quod "fides" significet verum est quia verum est fidei et fides est veri.

Quod "ministerium" significet bonum, est quia "ministerium" in Verbo dicitur de bono: inde est quod functio Aharonis, filiorum ejus, et Levitarum, dicta fuerit "ministerium", et in genere functio sacerdotum; et quod per "ministrare" Jehovae seu Domino, intelligatur colere Ipsum ex bono amoris. Inde patet quod "ministerium" se referat ad "opera", et "fides" ad "charitatem", de quibus mox supra, ubi dictum est, "Novi opera tua et charitatem": nam fides et charitas unum faciunt; ubi enim non charitas ibi nec fides (videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 108-122; et in opusculo De Ultimo Judicio, n. 33-40).

[2] Quod "ministerium" et "ministrare" in Verbo dicatur de bono amoris, constare potest a sequentibus locis:

- Apud Davidem,

Jehovah "facit angelos suos spiritus, ministros suos ignem flammantem" (Psalmus 104:4);

quod Jehovah faciat "angelos suos spiritus" est quod recipientes Divini Veri (videatur supra, n. 130(a)); quod faciat "ministros suos ignem flammantem" est quod recipientes Divini Boni, nam per "ignem flammantem" significatur bonum amoris (videatur supra, n. 68): inde patet quod per "ministros" intelligantur illi qui in bono amoris sunt.

[3] Apud eundem,

"Benedicite Jehovae omnes exercitus Ipsius, ministri Ipsius facientes voluntatem Ipsius" (Psalm. 103:21 1 );

"exercitus" Jehovae dicuntur qui in veris sunt (videatur n. 3448, 7236, 7988, 8019) "ministri" qui in bonis, quare dicitur "facientes voluntatem Ipsius"; "facere voluntatem" Domini est ex bono amoris, nam omne bonum se refert ad voluntatem, sicut omne verum ad intellectum.

[4] Apud Esaiam,

"Vos sacerdotes Jehovae vocabimini, ministri Dei nostri" (61:6);

sacerdotes vocantur "ministri", quia illi repraesentabant Dominum quoad bonum amoris; inde est (quod) qui in bono amoris sunt, in Verbo dicantur "sacerdotes" (videatur n. 2015, 6148, 9809, 10017); ex eo etiam est quod dicantur "ministri Dei"; inde est quod functio Aharonis et filiorum ejus dicatur "ministerium", et quoque functio Levitarum sacerdotum; et quod intrare in tentorium conventus et fungi ibi ministerio, et quoque accedere ad altare et ibi fungi ministerio, dicatur "ministrare." (Videatur Exodus 28:35; fff230:20: Numeri 8:15, 19, 24-26.)

Et apud Jeremiam,

"Foedus meum irritum fiet. .. . cum Levitis sacerdotibus ministris meis" (33:21).

(Quod Aharon repraesentaverit Dominum quoad Bonum Amoris, videatur n. 9806, 2 9946, 10017:

quod etiam in genere sacerdotes, n. 2015, 6148:

quod inde per "sacerdotium" in Verbo significetur Divinum Bonum Divini Amoris Domini, n. 9806, 9809.)

[5] Sunt duo regna in quae totum caelum distinctum est, unum in quo angeli qui in bono amoris caelestis sunt, alterum in quo sunt angeli qui in bono amoris spiritualis seu in charitate. Regnum caeleste Domini vocatur "sacerdotium" Ipsius, et regnum spirituale vocatur "regium" Ipsius (videatur in opere De Caelo et Inferno 24, 226). De illis qui in regno caelesti dicitur "ministrare", at de illis qui in regno spirituali sunt dicitur "servire." Inde patet quid per "ministrare" et "ministrum", et quid per "servire" et "servum" significatur in sequentibus his locis: -

Jesus dixit discipulis, "Quisquis voluerit esse magnus, esse debet vester minister; et quisquis voluerit esse primus, esse debet vester servus: sicut Filius hominis non venit ut Ipsi ministretur, sed ut ministret" (Matthaeus 20:16-18; 23:11, 12; Marcus 9:35; Luca 22:24-27);

Jesus dixit, "Si quis ministraverit Mihi, sequitor Me; tunc ubi Ego sum, etiam minister meus erit; immo si quis Mihi ministraverit, honorabit eum Pater" (Johannes 12:26);

Jesus dixit, "Beati servi, quos veniens Dominus invenerit vigilantes; dico vobis quod cincturus sit Se, et accumbere facturus eos, Ipseque accedens ministraturus illis" (Luca 12:37):

apud Esaiam,

"Filii alienigenae, qui adhaerent Jehovae ad ministrandum Illi, et ad amandum nomen Jehovae" (56:6):

quia "ministrare" praedicatur de bono amoris, ideo dicitur "ad ministrandum Jehovae, et ad amandum"; ac ideo dicitur de Domino quod Ipse "ministraturus." Ex his nunc constare potest quod per "ministerium" significetur omne quod fit ex bono amoris, ita bonum amoris.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232