From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #140

Study this Passage

  
/ 1232  
  

140. "Quod habeas illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balacum objicere scandalum coram illis Israelis. - Quod significet illos qui quoad intellectum illustrati sunt et docent vera, sed usque amant dolo perdere illos qui ab ecclesia, constat ex historicis Verbi de Bileamo et Balaco in sensu spirituali intellectis, quae prius memoranda sunt. Bileamus ex Pethor Mesopotamiae erat praestigiator, et ideo vocatus a Balaco rege Moabi ut malediceret populo Israelitico; sed hoc inhibuit Jehovah, et dedit ei loqui prophetice: sed usque postea consuluit Balaco perdere illum populum dolo, abducendo illum a cultu Jehovae ad cultum Baalpeoris. Inde nunc per "Bileamum" intelliguntur illi qui quoad intellectum illustrati sunt et docent vera, sed usque amant dolo perdere illos qui ab ecclesia. Quod Bileamus praestigiator fuerit, constat ex his apud Mosen,

"Iverunt seniores Moabi et seniores Midianis ad Bileamum, et praestigiae in manu eorum" (Numeri 22:7);

"Cum videret Bileamus quod bonum in oculis Jehovae benedicere Israeli, non ivit sicut prioribus vicibus obviam divinationibus" (Numeri 24:1);

et apud Josuam,

"Bileamum filium Beoris praestigiatorem occiderunt filii Israelis gladio super confossos eorum" (13:22).

Quod vocatus sit a Balaco rege Moabi ad maledicendum populo Israelitico, videatur Numeri 22:5, 6, 16, 17; Deuteronomius 23:4, 5 [B.A. 3, 4);

sed quod Jehovah hoc inhibuerit, ac dederit ei loqui prophetice, Numeri 22:9, 10, 12, 20; 23:5, 16.

Prophetica quae locutus est, videantur Numeri 23:7-15, 18-24; 24:5-9, 16-19, 20-24;

quae omnia sunt vera, quia dicitur quod

"Jehovah posuerit verbum in "ejus" ( 1 Num. 23:5, 12, 16).

[2] Quod postea consuluerit Balaco perdere populum Israeliticum dolo, abducendo a cultu Jehovae ad cultum Baalpeoris, patet ab his apud Mosen,

"In Schittim coepit populus scortari cum filiabus Moabi, et Vocarunt populum ad sacrificia deorum suorum; comedit populus et incurvavit se diis 2 earum, imprimis adjunxit se (Israel) Baalpeori;... ideo occisi sunt" ab Israele "viginti quatuor millia" (Numeri 25:1, (-3), 9, 18);

Occiderunt Bileamum inter Midianitas; et filii Israelis captivas duxerunt omnes feminas ex Midianitis, quod erat "ex consilio Bileami ad tradendum illos praevaricationi contra Jehovam per negotium Peoris" (Num. 31:8, 9, 16).

Quod per "Bileamum" intelligantur qui quoad intellectum illustrati sunt et docent vera, sequitur ex nunc ostensis; nam locutus est prophetice vera de Israele et quoque de Domino: quod quoque de Domino, videatur in prophetia ejus, Numeri 24:17; loqui prophetice de Israele, non est de populo Israelitico, sed de ecclesia Domini quae per "Israelem" significatur. Illustrationem intellectus sui etiam ipse describit his verbis,

"Dictum Bileami filii Beoris, dictum Viri aperti oculos, dictum audientis verba Dei, ... qui procidit et revelatus oculos" (Numeri 24:3, 4, 15, 16);

"apertus oculis" et "revelatus oculos" est illustratus quoad intellectum; "oculi" enim in Verbo significant intellectum (videatur n. 2701, 4410-4421, 4523-4534, 9051, 10569).

[3] Quod per "bileamum" simul intelligantur qui amant dolo perdere illos qui ab ecclesia, etiam patet ex supra ostensis; et praeterea continue, cum equitavit super asina, meditatus est praestigiis uti ad perdendum filios Israelis; et cum hoc non potuit aggredi per maledictiones, consuluit Balaco perdere illos vocando ad sacrificia deorum ejus, et scortando cum filiabus Moabi; per "filios Israelis", quos perdere voluit, significatur ecclesia, quoniam apud illos ecclesia instituta fuit (videatur n. 6426, 8805, 9340).

[4] Arcanum de asina super qua Bileamus equitavit, quae ter deflexit e via ex viso angelo cum ense evaginato, et quod locuta sit ad Bileamum, velim hic paucis explicare. Bileamus cum equitavit super asina, continuo meditatus est praestigias contra filios Israelis; lucrum quo honoraretur in animo ejus erat; quod etiam patet ex his ejus verbis,

"Non ivit sicut prioribus vicibus obviam divinationibus" (Numeri 24:1):

corde etiam praestigiator erat; quare cum ex se, non aliud cogitavit. Per "asinam" super qua equitatur, in sensu spirituali Verbi significatur intellectuale illustratum; quapropter equitare super asina seu mula erat insigne summi judicis et regis (videatur supra, n. 31(b), et in Arcanis Caelestibus, n 2781, 5741, 9212). Angelus cum ense evaginato significat Divinum Verum illustrans et pugnans contra falsum (videatur etiam, supra, n. 131(a)). Inde per quod "asina ter deflexerit e via", significatur quod intellectus illustratus non concordaret cum cogitatione praestigiatoris, quod etiam intelligitur per quod angelus dixit ad Bileamum,

"Ecce ego exivi in adversum, quia mala est via coram me" (Num. 22:32 3 );

per "viam" in sensu spirituali Verbi significatur id quod homo ex intentione cogitat (videatur in opere De Caelo et Inferno 479, 534, 590: et in opusculo De Ultimo Judicio 48); quod detentus sit a cogitatione et intentione praestigiis utendi per timorem mortis, patet ab angeli dictis ad illum,

"Nisi asina declinasset coram me, utique etiam nunc te occidissem" (Numeri 22:33).

[5] Auditum a Bileamo sicut asina locuta sit ad illum; sed usque non illa locuta est, verum audita est loquela sicut ab illa: quod ita sit, per vivam experientiam mihi saepius ostensum est; datum est audire equos sicut loquentes, quod tamen non erat ab illis sed sicut ab illis: cum Bileamo actualiter ita factum est, ob causam ut describeretur historia illa in Verbo propter sensum internum in singulis, in quo describitur quomodo Dominus tutatur illos qui in veris et bonis sunt, ne laedantur a talibus qui loquuntur quasi ex illustratione, et tamen animum et intentionem seducendi gerunt. Qui credit quod Bileamus potuisset laedere filios Israelis per praestigias, multum fallitur; nam praestigiae nihil quicquam valuissent contra illos; quod etiam ipse Bileamus fatetur, dicendo,

"Non valet divinatio contra Jacobum, nec praestigiae contra Israelem" (Numeri 23:23).

Quod Bileamus seducere potuisset illum populum dolo, erat causa quia populus ille talis fuit corde; Jehovam modo ore colebant sed Baalpeorem corde; et quia tales erant, ideo hoc permissum fuit.

[6] Praeterea sciendum est quod homo possit in illustratione esse quoad intellectum, tametsi in malo est quoad voluntatem; facultas enim intellectualis separata est a facultate voluntaria apud omnes qui non regenerati sunt, at solum apud illos qui regenerati sunt unum agunt: intellectus enim est scire, cogitare, et loqui vera; voluntatis autem est velle illa quae intelligit, et ex voluntate seu amore facere illa: dissidentia utriusque apparet manifeste apud spiritus malos; quando illi convertuntur ad bonos spiritus, etiam intelligunt vera et quoque agnoscunt illa, paene sicut illustrati forent; ast ut primum se convertunt ab illis, redeunt ad voluntatis suae amorem, et nihil veri vident, immo negant illa quae audiverunt (videatur in opere De Caelo et Inferno 153, 424, 455).

[7] Quod intellectus in illustratione possit esse, datum est homini propter reformationem: in voluntate enim hominis residet omne malum, tam in quod nascitur, quam in quod semet introducit; et voluntas non emendari potest, nisi homo sciat et per intellectum agnoscat vera et bona, et quoque falsa et mala; alioquin non potest haec aversari et illa amare. (Plura de Voluntate et Intellectu videantur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 4 2835.)

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9051

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9051. ‘Oculum pro oculo’: quod significet si aliquid in intellectuali interiore, nempe laeserint, constat ex significatione ‘oculi’ quod sit intellectus, hic intellectus interior, cujus vita est vita fidei; est homini intellectus exterior et intellectus interior; intellectus exterior est ubi cogitatio quae ad perceptionem venit, at intellectus interior est ubi cogitatio quae non ad perceptionem venit, sed usque ad perceptionem angelorum; hic intellectus est qui illustratur a Domino cum homo fidem recipit, nam 1 hic in luce caeli est, et in hoc est Vita hominis 2 spiritualis, quae ei non ita manifestatur in mundo sed in altera vita cum 3 homo fit angelus inter angelos in caelo; interea latet illa vita interius in cogitatione intellectus exterioris, ac producit sanctum et venerabundum ibi 4 pro' Domino, 5 pro amore et 6 fide in Ipsum, 5 pro Verbo, et 5 pro reliquis Ecclesiae. Quod ‘oculus’ sit intellectus, est quia oculus intellectui correspondet, intellectus enim videt ex luce caeli at oculus ex luce mundi; 7 illa quae ille oculus seu intellectus videt sunt spiritualia, et campus intuitionis ejus 8 est scientificum quod in memoria hominis; quae autem oculus externus videt sunt terrestria, et campus ejus intuitionis 9 est omne quod apparet in mundo. Quod ‘oculus’ in sensu spirituali sit intellectus, et quoque fides, quia haec facit vitam interioris intellectus, videatur n. 2701, 4403-4421, 4523-4534.

[2] Qui non scit quod intellectus per ‘oculum’ in Verbo intelligatur, non potest scire quid significant quae Dominus locutus est de oculo apud Evangelistas, ut haec, Si oculus dexter scandalizaverit te, erue eum; bonum tibi est unoculum ingredi in regnum Dei quam duos oculos habentem conjici in gehennam ignis, Matth. 5:29; Marcus 9:47;

quisque novit quod oculus non eruendus sit etsi scandalizet, et quod nemo unoculus ingrediatur in regnum 10 Dei; sed per ‘oculum dextrum’ significatur falsum fidei de Domino; id est quod eruendum: tum, Lucerna corporis est oculus, si itaque oculus tuus simplex est, totum corpus tuum lucidum erit; si oculus tuus malus fuerit, totum corpus obtenebratum erit; si ergo lumen quod in te est tenebrae est, tenebrae quantae! Matth. 6:22, 23; Luc. 11:34;

hic 11 nec oculus per ‘oculum’ intelligitur sed intellectus veri fidei, inde vocatur oculus ‘lucerna corporis’, et dicitur ‘si lumen quod in te tenebrae est, tenebrae quantae’, ‘tenebrae’ enim in sensu spirituali sunt falsa fidei, n. 1839, 1860, 4418, 4531, 7688, 7711:

[3] ut et,

Cur cernis festucam quae in oculo fratris tui, eam vero quae in oculo tuo trabem non intelligis? Matth. 7:3-5;

‘cernere festucam in oculo fratris’ est aliquid erroneum quoad intellectum veri, ‘trabs quae in oculo ejus’ est malum falsi ingens, ‘lignum’ enim in sensu interno est bonum, et in opposito sensu 12 malum, n. 643, 2784, 2812, 3720, 8354; bonum etiam 13 repraesentatur in altera vita per trabem, 14 quare illi qui fingunt bonum apud se, gestare trabem 15 videntur, et sic tuti incedunt; absque illa significatione 'oculi et trabis, quid foret videre trabem in oculo? Si non scitur quod ‘oculus’ in Verbo sit intellectus veri 16 quod fides nec sciri potest quid involvit, quod Dominus cum sanavit caecum, Exspuerit humum, et fecerit lutum ex sputo, et dixerit illi, Abi, lava te in lacu Siloam, Joh. 9:6, 7;

quia omnia miracula Domini, ut omnia miracula Divina, 17 involverunt illa quae sunt regni Domini et Ecclesiae, n. 7337, 8364, ita etiam hoc.

Footnotes:

1. ille intellectus est

2. The Manuscript inserts vere.

3. angelus est apud

4. The Manuscript deletes de and inserts pro.

5. de

6. The Manuscript inserts de.

7. quae etiam hic

8. sunt scientifica quae

9. sunt quae apparent

10. Domini

11. The Manuscript places this after oculem.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The Manuscript inserts naturale.

14. quapropter

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. ita

17. involverint

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.