From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #135

Study this Passage

  
/ 1232  
  

135. "Et tenes nomen meum." - Quod significet agnitionem Divini in Humano Domini ac omnia amoris et fidei in Ipsum, constat ex illis quae supra de significatione "nominis" Jehovae, Domini et Jesu Christi (n. 102) ostensa sunt. Quod per "nomen Domini" in Verbo primario intelligatur agnitio Divini in Humano Ipsius, est quia inde sunt omnia amoris et fidei: non enim aliunde procedunt Divina bona quae amoris et Divina vera quae sunt fidei quam a solo Domino; et ea non influere possunt apud hominem, nisi cogitet de Divino Domini cum simul de Humano Ipsius; Divinum Ipsius nec est separatum ab Humano, sed est in Humano (videatur supra, n. 10, 26, 49, 52, 77, 97, 113, 114). Asseverare possum ex omni experientia de spirituali mundo, quod nemo sit in veris fidei et in bonis amoris nisi qui cogitat de Divino Domini simul cum de Humano Ipsius; ut et quod nemo sit spiritualis seu angelus nisi in illa cogitatione et tunc agnitione fuerit in mundo. Homo debet conjungi Divino suo fide et amore, ut possit salvari; et omnis conjunctio est cum Domino, et conjungi solum Humano Ipsius et non simul Divino non est conjunctio; nam Divinum salvat, non Humanum absque Divino. (Quod Humanum Domini sit Divinum, videatur Doctrina Novae Hierosolymae, n. 280-310.)

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #97

Study this Passage

  
/ 1232  
  

97. "Ambulans in medio septem candelabrorum aureorum." - Quod significet a quo vita omnibus in novo caelo, et in nova ecclesia, constat ex significatione "ambulare", quod sit vivere, et cum de Domino, quod sit ipsa Vita (de qua sequitur); et ex significatione "septem candelabrorum aureorum", quod sint omnes in novo caelo et in nova ecclesia (de qua supra, n. 62). Inde patet, quod Dominus visus sit "(ambulans) in medio candelabrorum", fuerit quia "medium" significat intimum, "candelabra" caelum et ecclesiam, et "ambulare" vitam; et "in medio" esse, cum de Domino, significat in omnibus circum circa esse: quare per id repraesentabatur quod omnis vita fidei et amoris in caelo et in ecclesia sit ab Ipso (videatur supra, n. 84).

(Quod "medium" sit intimum et centrum a quo, in Arcanis Caelestibus, n. 1074, 2940, 2973, 7777. Quod Dominus sit Centrum commune, a quo omnis directio et determinatio in caelo, in opere De Caelo et Inferno 123, 124. Quod propagatio lucis caeli, quae est Divinum Verum procedens a Domino, ex quo intelligentia et sapientia angelis, fiat quoque a medio in illos qui circum circa sunt, ibidem n. 43, 50, 189.)

Quod "ambulare" significat vivere, et cum de Domino, ipsam Vitam, est ex apparentiis in mundo spirituali: ibi omnes ambulant secundum suam vitam, mali non aliis viis quam quae ducunt ad infernum, boni autem non aliis viis quam quae ducunt ad caelum; quare cognoscuntur ibi omnes spiritus ex viis quas ambulant. Apparent etiam actualiter viae, at malis non nisi quam viae ad infernum, ac bonis non nisi quam viae ad caelum; inde est quod quisque ad suam societatem feratur. Ex hoc est quod "ambulare" significet vivere.

(De his viis at de ambulationibus super iis in mundo spirituali videantur quae in opere De Caelo et Inferno 195, 479, 534, 590, et in opusculo De Ultimo Judicio 48, ostensa sunt.)

Quod in Verbo "viae" significent vera aut falsa, et quod "ambulare" significet vivere, constare potest a pluribus locis ibi; hic modo aliqua confirmationis causa velim adducere:

- Apud Esaiam,

Jehovae peccavimus, "nec voluerunt in viis Ipsius ambulare, neque audiverunt legem Ipsius" (42:24);

apud Mosen,

"Si custodiveritis praecepta... amando Jehovam Deum Vestrum, ambulando in omnibus viis Ipsius" (Deuteronomius 11:22);

apud eundem,

"Custodies omne praeceptum hoc ad faciendum illud amando Jehovam Deum tuum, et ambulando in viis Ipsius omnibus diebus" (Deuteronomius 19:9; 26:17);

apud eundem,

"Dabo habitaculum meum in medio 1 vestri et ambulabo in medio vestri, et ero vobis in Deum" (Leviticus 26:11, 12);

apud eundem,

"Jehovah Deus tuus ambulans in medio castrorum 2 tuorum, et ideo castra 3 tua sancta erunt" (Deuteronomius 23:15 [B.A. 14);

apud Esaiam,

"Jehovah recordare quod ambulaverim coram Te in Veritate" (38:3);

apud eundem,

"Intrans pacem, ... ambulans in rectitudine" (57:2);

apud Malachiam,

"In pace et in rectitudine ambulavit Mecum" (2:6);

apud Davidem,

"Liberasti.... pedes meos ab impulsione, ad ambulandum coram Deo in luce viventium" (Psalmus 56:14 [B.A. 13]);

apud Johannem,

"Jesus dixit, Ego sum Lux mundi; qui sequitur Me non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae" (8:12);

apud eundem,

"Adhuc parum lux vobiscum est; ambulate dum lucem habetis, ne tenebrae vos comprehendant; et ambulans in tenebris nescit quo vadit; dum lucem habetis, credite in lucem" (12:35, 36);

apud Marcum,

"Interrogant Pharisaei et scribae, Quare discipuli non ambulant secundum traditionem seniorum?" (7:5);

apud Mosen,

"Si ambulatis Mecum in adversum, nec obediveritis voci meae ambulabo etiam Ego vobiscum in adversum" (Leviticus 26:21, 23, 24, 272);

apud Micham,

"Omnes populi ambulant in nomine Dei sui, et nos ambulabimus in nomine Jehovae Dei nostri" (4:5);

apud Esaiam,

" 4 Quis inter vos timens Jehovae?... qui ambulat in tenebris, non splendor illi" (50:10);

praeter alibi pluries (Ut Jeremias 26:4; Ezechiel 5:6; 20:13, 16; 5 Micham 4:5; Sacharia 10:12; Luca 1:6). Ex his constare potest quod per "ambulare" in spirituali sensu significetur vivere; et quia significat vivere, ideo, cum de Domino, ut hic, significatur ipsa Vita; est enim Dominus ipsa Vita, et reliqui recipientes vitae ab Ipso (videatur supra, n. 82, 84).

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232