From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #133

Study this Passage

  
/ 1232  
  

133. "Ubi habitas." - Quod significet inter quos nunc vivit, constat ex significatione "habitare", quod sit vivere.

Quod "habitare" in sensu spirituali sit Vivere, est quia habitationes in mundo spirituali sunt omnes distinctae secundum vitas ac vitae differentias (ut constare potest ex illis quae in opere De Caelo et Inferno, De Societatibus in Caelo, n. 41-50 et n. 205, ostensa sunt: inde est quod in Verbo per "habitare" significetur vivere.

Quod "habitare" sit vivere, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 1293, 3384, 3613, 4451, 6051:

quod "cohabitare" sit concordem vitam agere, n. 6792.

Quod "habitationes" in Verbo significent illa quae mentis sunt, ita quae intelligentiae et sapientiae, ex quibus vita homini, n. 1 7719, 7910.

Quod "urbes" dicantur de veris doctrinae, "habitatores" de bono vitae, n. 2268, 2451, 2712. "Habitare in medio eorum", cum de Domino, quod sit praesentia Ipsius et influxus in vitam amoris et fidei, n. 10153. "Habitaculum Domini" quod sit caelum, n. 8269, 8309.

Quod "habitaculum tentorii" apud filios Israelis repraesentaverit et significaverit caelum, n. 9481, 9594, 9632).

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #7910

Study this Passage

  
/ 10837  
  

7910. ‘In omnibus habitationibus vestris comedetis azyma’: quod significet quod in interioribus ubi bonum, appropriabitur verum, constat a significatione ‘habitationum’ quod sint illa quae mentis sunt, ita quae intelligentiae et sapientiae, de qua n. 7719, consequenter interiora, nam ibi intelligentia et sapientia, et quoque ibi bonum; et ex significatione ‘comedere azyma’ quod sit appropriare sibi verum, de qua supra aliquoties. Quod appropriatio fiat in interioribus, 1 et quod ibi bonum, sciendum quod apud illos qui in Domino sunt, hoc est, qui in 2 vita fidei et charitatis, bonum habitet in interioribus, et quo interius apud illos eo purius et caelestius bonum; at in exterioribus habitat verum, quoque exterius apud illos eo verum est magis viduatum bono; causa est quia homo quoad interiora sua est in caelo, et quoad intima sua est prope Dominum, at quoad exteriora est in mundo; 3 inde est quod vera quae fidei intrent per viam externam, bonum autem per internam, n. 7756, 7757; tum quod appropriatio veri fiat in interioribus ubi bonum

Footnotes:

1. ubi

2. charitate et fide

3. et quoad maxime externa remotus a coelo; inde est quod non dari queat fides apud hominem, nisi vera quae fidei intrant per viam externam seu per auditum hominis, etquoque inde conjunctio fiat in interioribus ejus, ubi bonum; bonum autem quod charitatis intrat per viam internam seu per animam, videatur Arcana Coelestia 7756, 7757

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.