From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #13

Study this Passage

  
/ 1232  
  

13. "Legens." - Quod significet quod percipiant, constat ex significatione "legere" Verbum, quod sit ex illustratione intelligere, ita percipere; "legere" enim simile significat cum videre, quia legens videt, et "videre" significat percipere ex illustratione (ut mox supra, n. 11).

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #11

Study this Passage

  
/ 1232  
  

11. "Quaecunque vidit." - Quod significet intellectum illis illustratum, constat ex significatione "videre", quod sit intelligere (de qua n. 2150, 2325, 2807, 3764, 3863, 3869, 4403-4421, 10705); hic intelligere ex illustratione, quoniam agitur de rebus ecclesiae et caeli, quae non intelliguntur et percipiuntur quam ex illustratione; res enim ecclesiae et caeli, quae spiritualia vocantur, non intrant in intellectum hominis, quam media luce caeli, et lux caeli illustrat illum: illa causa est, quod Verbum, in quo res ecclesiae et caeli sunt, non possit intelligi quam ab illustrato; et illustrantur illi soli qui in affectione veri ex bono sunt, proinde illi qui in amore in Dominum et in charitate erga proximum sunt; horum bonum est bonum spirituale, cum quo et ex quo est lux caeli, quae illustrat.

  
/ 1232