From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #129

Study this Passage

  
/ 1232  
  

129. VERSUS 12-17

"Et Angelo in Pergamo Ecclesiae scribe: Haec dicit habens romphaeam ancipitem acutam. Novi opera tua, et ubi habitas, ubi thronus satanae; et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam, et in diebus in quibus Antipas martyr meus fidelis, qui occisus apud vos, ubi habitat satanas. Sed habeo adversus te pauca, quod habeas illa tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balacum objicere scandalum coram filiis israelis, edere Idolothyta et scortari. Ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum, quod odi. Resipisce; sin minus, veniam tibi alto, et pugnabo cum illis romphaea oris mei. Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis; vincenti dabo illi edere de manna abscondito: et dabo illi calculum album, et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo novit nisi qui accipit." 12.

"Et Angelo in Pergamo Ecclesiae scribe", significat ad recordationem illis infra ecclesiam qui in tentationibus sunt (n. 130); "Haec dicit habens romphaeam ancipitem acutam", significat Dominum qui solus in tentationibus pugnat (n. 131).

13. "Novi opera tua", significat amorem et fidem (n. 132); "(et) ubi habitas", significat inter quos nunc vivit (n. 133); "ubi thronus satanae", significat ubi regnant omnia falsa (n. 134); "et tenes nomen meum", significat agnitionem Divini in Humano Ipsius (n. 135); "et non negasti fidem (meam)", significat constantia" in veris (n. 136); et in diebus in quibus Antipas martyr meus fidelis, qui occisus apud vos", significat in eo tempore et statu quo odio habentur omnes qui Divinum Humanum Domini profitentur (n. 137); "ubi habitat satanas", significat ad illis qui in doctrina omnium falsorum sunt (n. 138).

14. "Sed habeo adversus te pauca", significat quod cavendum sit (n. 139); "quod habeas illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balacum objicere scandalum coram illis Israelis", significat illos qui quoad intellectum illustrati sunt et docent vera, sed usque amant dolo perdere illos qui ab ecclesia (n. 140); "edere idolothyta et scortari", significat ut imbuant mala et inde falsa (n. 141).

15. "Ita habes (et) tu tenentes doctrinam Nicolaitarum, quod odi", significat illos qui separant bonum a vero seu charitatem a fide, quod est contra Divinum ordinem (n. 142).

16. "Resipisce", significat dissociationem ab illis (n. 143); "sin minus, veniam tibi cito, et pugnabo contra illos romphaea oris me", significat si non, cum visitatio venit, quod dispergentur (n. 144).

17. "Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis", significat quod qui intelligit auscultet quid Divinum Verum procedens a Domino docet et dicit illis qui ab ecclesia Ipsius sunt (n. 145); "Vincenti dabo (illi) edere de manna abscondito", significat iis qui in tentationibus vincunt, jucundum amoris caelestis ex Divino Humano Domini (n. 146); "et dabo illi calculum album", significat sapientium et intelligentiam (n. 147); et in calculo nomen novum scriptum quod nemo novit nisi qui accipit", significat statum vitae interioris ignotum omnibus praeter illis qui in eo sunt (n. 148).

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #135

Study this Passage

  
/ 1232  
  

135. "Et tenes nomen meum." - Quod significet agnitionem Divini in Humano Domini ac omnia amoris et fidei in Ipsum, constat ex illis quae supra de significatione "nominis" Jehovae, Domini et Jesu Christi (n. 102) ostensa sunt. Quod per "nomen Domini" in Verbo primario intelligatur agnitio Divini in Humano Ipsius, est quia inde sunt omnia amoris et fidei: non enim aliunde procedunt Divina bona quae amoris et Divina vera quae sunt fidei quam a solo Domino; et ea non influere possunt apud hominem, nisi cogitet de Divino Domini cum simul de Humano Ipsius; Divinum Ipsius nec est separatum ab Humano, sed est in Humano (videatur supra, n. 10, 26, 49, 52, 77, 97, 113, 114). Asseverare possum ex omni experientia de spirituali mundo, quod nemo sit in veris fidei et in bonis amoris nisi qui cogitat de Divino Domini simul cum de Humano Ipsius; ut et quod nemo sit spiritualis seu angelus nisi in illa cogitatione et tunc agnitione fuerit in mundo. Homo debet conjungi Divino suo fide et amore, ut possit salvari; et omnis conjunctio est cum Domino, et conjungi solum Humano Ipsius et non simul Divino non est conjunctio; nam Divinum salvat, non Humanum absque Divino. (Quod Humanum Domini sit Divinum, videatur Doctrina Novae Hierosolymae, n. 280-310.)

  
/ 1232