From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #1222

Study this Passage

  
/ 1232  
  

1222. (Vers. 8.) "Et datum est illi ut amiceretur byssino mundo et splendido." - Quod significet quod ecclesia illa instrueretur in veris ex Verbo a Domino, constat ex significatione "amiciri", quod sit instrui in veris, per "vestes" enim in Verbo significantur vera, quae investiunt bona, inde per "amiciri" significatur instrui in illis; (quod "vestes" et "amiciri" illa significat, videatur (supra, ) n. 64, 65, 195, 271, 395(d), 951); et ex significatione "byssi" vel "byssini", quod sit verum ex origine caelesti (de qua (supra), n. 1143); at quia verum ex illa origine est Verum Divinum, et omne Verum Divinum est a Domino, et illud est Verbum, ideo per "byssum" et "byssinum" significatur verum ex Verbo; id verum vocatur mundum" ex bono caelesti, et "splendidum" ex bono spirituali. Omne Verum est ex bono, et sunt duo bona universalia, ex quibus omnia vera, nempe, bonum caeleste, quod est bonum amoris in Dominum, et bonum spirituale, quod est bonum amoris erga proximum; verum ex hoc bono intelligitur per "byssinum splendidum", verum autem ex illo bono per "byssinum mundum", utrumque ex Verbo; nam Verbum in singulis suis tale est ut verum ex bono caelesti et verum ex bono spirituali conjunctum sit, ac intus in veris bonum caeleste cum bono spirituali.

[2] (Continuatio (de Omnipraesentia et de Omniscientia).)

(3.) Quod omnes angeli caeli, et omnes homines terrae qui faciunt ecclesiam, sint sicut unus Homo, et quod Dominus sit illius Dominus Vita.

- Hoc confirmatum videas in opere De Caelo et Inferno, in uno articulo, Quod universum Caelum in complexu referat unum Hominem (n. 59-67); in altero, Quod unaquaevis Societas in caelis referat unum Hominem (n. 68-72); in tertio, Quod inde unusquisque Angelus sit in perfecta Forma Humana (n. 73-77); et in quarto, Quod Caelum in toto et in parte referat Hominem, quod sit ex Divino Humano Domini (n. 78- 1 86; tum, Quod Correspondentia sit omnium Caeli cum omnibus Hominis (n. 87-102): quod simile dici possit de ecclesia Domini in terris (n. 57).

Quod Caelum sit sicut unus Homo, docuit experientia, et docet ratio. Experientia:Datum est Videre societatem ex millibus angelorum constantem, ut unum hominem mediocris staturae; tum societates ex paucioribus similiter: sed hoc non apparet angelis in societate, sed angelis extra societatem illam e longinquo, et tunc quando societas ab alienis purificanda est; quod cum fit, omnes illi qui faciunt societatis vitam, intra illum Hominem sunt, illi autem qui non faciunt, extra illum sunt; hi removentur, et illi remanent. Simile est cum universo caelo coram Domino. Inde et non aliunde est, quod omnis angelus et spiritus sit homo in simili forma in qua est homo in terris.

[3] Quod etiam ecclesia in terris coram Domino sit sicut unus Homo, non visum est, sed auditum; tum quod illa quoque distincta sit in societates, et quod unaquaevis societas sit Homo; tum quod omnes qui intra illum Hominem sunt, intra caelum sint; illi autem qui extra illum sunt, in inferno sint: causa etiam dicta est, quod omnis homo ecclesiae sit etiam angelus caeli, fit enim angelus post mortem: praeterea ecclesia in terris non modo una cum angelis facit interiora illius Hominis, sed etiam exteriora, quae vocantur cartilaginea et ossea; hoc facit ecclesia, quia homines terrae praediti sunt corpore, in quo ultimum spirituale indutum est naturali; hoc facit conjunctionem caeli cum ecclesia, et ecclesiae cum caelo.

[4] Ex Ratione:Quod caelum et ecclesia, sint Homo in concreto seu complexu maximo, minori et minimo, sola causa est, quia Deus est Homo: et inde Divinum procedens, quod est Divinum ex Ipso, simile est in omni minimo et maximo, quod est Homo; nam, ut supra dictum est, Divinum non est in spatio et extensum, sed facit ut spatia et extensa in ultimis creationis Ipsius existant, in caelis apparenter, in mundo actualiter: at usque spatia et extensa, non sunt coram Deo spatia et extensa, est enim in suo Divino ubivis: hoc patet manifeste ex eo, quod universum caelum angelicum cum ecclesia sit coram Domino ut unus Homo, similiter societas ex millibus angelorum consistens, tametsi habitationes illorum per multum spatii apparent extensae: et quoque patet ex eo, quod universum caelum, tum integra societas in caelo, possit ex beneplacito Domini apparere ut Homo magnus aut parVus, sicut gigas aut sicut infans; et tamen non sunt angeli qui ita apparent, sed est Divinum in illis; sunt enim angeli solum recipientes Divini a Domino, ac Divinum in illis facit angelicum, et inde caelum. Quia angeli sunt modo recipientes, ac Divinum in illis facit angelicum et caelum, constat quod Dominus sit Vita illius Hominis, hoc est, caeli et ecclesiae.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #951

Study this Passage

  
/ 1232  
  

951. Quoniam per "septem angelos, qui habebant septem plagas ultimas", significatur manifestatio malorum et falsorum quae devastarunt ecclesiam, et quia manifestatio facta est per Divinum Verum in Verbo, ideo angeli illi apparuerunt "induti lino mundo et splendido"; per "linum" enim "mundum et splendidum" significatur genuinum verum. Omnes etiam angeli apparent vestiti secundum functiones; nam vestes, quibus induti incedunt, correspondent eorum ministeriis, ac in genere eorum interioribus. Angeli sapientes ex Divino Vero in vestibus albis exsindone, bysso aut lino apparent, quoniam "sindon", "byssus" et "linum" correspondent veris in quibus sunt: idcirco etiam Aharoni et filiis ejus fuerunt vestes ex lino, in quibus ministrabant: de quibus ita apud Mosen,

"Facies" Aharoni et filiis ejus "femoralia lini ad tegendum carnem nuditatis suae, a lumbis usque ad femora, .... erunt super" illis "cum intrabunt in Tentorium conventus, et accedent ad altare ad ministrandum in sancto, ne portent iniquitatem et moriantur" (Exodus 28:42, 43);

alibi,

Aharon, cum intrabit in sanctum, "tunicam lini sanctitatis induet, . . caligae lini erunt super carne ejus, . . baltheo lini cinget se, et cidarin lini imponet sibi" (Leviticus 16:4);

Quod easdem vestes indueret, cum expiaret populum (vers. 32);

Tum quando tolleret cinerem ex altari post holocaustum (Leviticus 6:3 [B.A. 10]).

[2] Similiter sacerdotes ministraturi in novo templo apud Ezechielem,

Cum "Sacerdotes Levitae filii Zadochi .... intrabunt ad portas atrii interioris, vestes lini induent, nec ascendet super eos lana, quando ministrabunt in portis atrii interioris et introrsum: cidares lini erunt super capite eorum, et caligae lini erunt super lumbis eorum" (44:15, 17, 18):

causa quod induerunt vestes lini cum ministrabant sancta, erat, quia omnis administratio sancta fit per Divinum Verum; sacerdotium enim, quo fungebantur Aharon et filii ejus, repraesentabat Dominum quoad Divinum Bonum; hoc ministrat omnia per Divinum Verum. Divinum etiam Verum tutatur a falsis et malis, quae ab inferno; quare etiam dicitur, "ne portent iniquitatem et moriantur", per quod significatur quod alioqui falsa ex inferno perderent illos. Vestes illae vocabantur "vestes sanctitatis", quia sanctitas praedicatur de Divino Vero.

Quia vestes lini erant vestes ministerii, inde sacerdotes portabant ephodum lini cum ministrabant, ut legitur de Samuele (1 Samuelis 2:18); de sacerdotibus quos Saul occidit (1 Samuelis 22:18); et quoque de Davide cum praeivit ante arcam (2 Samuelis 6:14).

[3] Etiam de Ipso Domino apud Johannem,

Jesus "surrexit de cena, et deposuit vestimenta sua, et accipiens linteum, et succinxit Se, et misit aquam in pelvim, ac incepit lavare pedes discipulorum, et abstergere linteo, quo succinctus erat" (13:4, 5):

lavatio pedum discipulorum repraesentabat et inde significabat purificationem a malis et falsis, a Domino per Divinum Verum; omnis enim purificatio a malis et falsis fit a Domino per Divinum Verum; hoc significabatur per "linteum", quo Dominus succinxit Se, et quo abstersit pedes discipulorum.

[4] Praeter septem hos angelos, de quibus in Apocalypsi, etiam alii angeli visi sunt in vestibus linteis; ut

Angelus qui signabat frontes virorum gementium, et qui intrabat ad inter rotam cheruborum, et accipit prunas ignis, et sparsit super urbem (Ezechiel 9:3, 4, 11; 10:2, 6, 7);

Tum qui visus Danieli, indutus linteis, cujus lumbi cincti auro Uphasi (Daniel 10:5; 12:6, 7);

qui induti linteis apparuerunt, quia accincti ad ministeria. Angelus qui mensurabat Novum Templum, cui aspectus aeris,

Visus est in manu habere filum lini, et calamum mensurae (Ezechiel 40:3):

per "mensurationem templi" ibi describitur Nova Ecclesia quoad ejus quale; numeri mensurarum significant illud: et omne quale ecclesiae cognoscitur per Divinum Verum; inde "filum lini" erat in manu ejus.

[5] Quoniam per "linum" significatur verum, et per "cingulum" omne ejus, est enim id complectens et concludens omnia, et quia apud filios Israelis nihil veri amplius residuum erat,

Ideo mandatum est prophetae Jeremiae ut emeret sibi cingulum lini, et absconderet in foramine petrae ad Euphraten; et id a fine dierum multorum corruptum fuit, nec proderat ad quicquam (13:1-7):

per "cingulum lini" significatur omne verum doctrinae ex Verbo; quid significat quod "reconditum sit in foramine petrae ad Euphraten, et ibi corruptum", videatur supra (n. 569 [c]).

[6] Per "linum" significatur verum ecclesiae etiam apud Esaiam,

"Calamum contusum non confringet, et linum fumigans non exstinguet, et in veritatem proferet judicium" (42:3):

haec de Domino; per "linum fumigans" quod non exstinguet, significatur parum veri ex bono apud aliquem. (Reliqua videantur supra, n. 627 [al, explicata.) Per "linum" etiam significatur verum ex Verbo, proprie verum sensus litterae ejus, Hoschea 2:5, 9.

[7] Inter statuta apud filios Israelis etiam fuit,

Quod non induerent vestem mixtam ex lana et lino simul (Deuteronomius 22:11);

causa erat quia "lana" significat bonum et "linum" verum, et quia homo per vestes suas etiam communicationem habet cum societatibus caeli; ac sunt societates quae in bono, et sunt quae in vero, et homo non communicationem habebit cum societatibus diversis simul, inde enim confusio: quod haec sit causa istius statuti, hactenus nemo scivit; mihi autem id scire datum est ex mutatione vestium mearum; veste enim ex lino deposita, conquesti sunt illi in mundo spirituali qui in veris erant, quod non adesse possent; ac iidem, recepta iterum veste, aderant. Quod talis correspondentia cum ipsis vestibus hominis sit, hactenus ignotum fuit; sed usque constare potest ex illis quae supra allata sunt, nempe ex vestibus lini Aharonis et filiorum ejus, ex ephodis lini quae sacerdotibus et Davidi, ex linteis quibus induti apparuerunt angeli, ex linteo quo Dominus Se succinxit et abstersit pedes discipulorum: tum etiam ex reliquis vestibus Aharonis et filiorum ejus, quae omnes erant repraesentativae; et ex significatione vestium in genere, quod sint vera induentia bonum (de qua videatur supra, n. 64, 65, 195, 271, 395, 475 [a] , 476, 637).

[8] (Continuatio de Primo Praecepto.)

Non creditur in mundo quod amor imperandi ex solo jucundo imperii, et amor possidendi bona ex solo jucundo possessionis et non ex jucundo usuum, recondant in se omnia mala, et quoque contemptum et rejectionem omnium quae caeli et ecclesiae sunt, ex causa quia homo ex amore sui et ex amore mundi excitatur ad faciendum bona ecclesiae, patriae, societati et proximo, ponendo in beneactis honorem, et exspectando praemium; inde est quod amor ille a multis dicatur ignis vitae, et excitamentum ad magna: sed sciendum est quod quantum bini illi amores spectant usus primo loco, ac se secundo, tantum sunt boni; at quantum spectant se primo loco, et usus secundo, tantum sint mali; nam tunc homo propter se, et consequenter ex se, omnia agit, et tunc in singulis quae agit est ipse et ejus proprium, quod in se spectatum non est nisi quam malum: at spectare usus primo loco et se secundo, est bona facere propter ecclesiam, patriam, societatem et proximum; et bona quae homo facit illis propter illos, non sunt ex homine, sed a Domino; discrimen inter illa duo, est sicut inter caelum et infernum. Homo nescit quod tale discrimen sit, quia ex nativitate et inde ex natura in illis est, et quia jucundum illorum jugiter adblanditur et favet:

[9] sed usque sciat quod amor imperandi ex jucundo imperii, et non ex jucundo usuum, sit prorsus diabolicus, ac vocari possit atheus; nam quantum homo in illo amore est, tantum corde non credit Deum dari, et tantum in corde suo ridet ad omnia ecclesiae: immo tantum odio habet, et ex odio persequitur, omnes qui Deum agnoscunt, imprimis qui Dominum: ipsum jucundum vitae illorum est malefacere, et omnis generis facinora et flagitia patrare: verbo, sunt ipsi diaboli. Hoc nescit homo dum in mundum vivit; sed quod ita sit, sciturus est cum in mundum spiritualem, quod fit statim post mortem, venit; infernum ex talibus est plenum, ubi loco quod dominationes fuerint, sunt servitia; apparent etiam ibi, dum spectantur in luce caeli, inversi, sicut capite deorsum et pedibus sursum, quoniam imperia fuerunt illis primo loco ac usus secundo; quod enim primo loco est, hoc caput est; et quod secundo, hoc pedes sunt; et quod caput est, hoc amatur; et quod pedes sunt, hoc proculcatur.

  
/ 1232