From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #1222

Study this Passage

  
/ 1232  
  

1222. (Vers. 8.) "Et datum est illi ut amiceretur byssino mundo et splendido." - Quod significet quod ecclesia illa instrueretur in veris ex Verbo a Domino, constat ex significatione "amiciri", quod sit instrui in veris, per "vestes" enim in Verbo significantur vera, quae investiunt bona, inde per "amiciri" significatur instrui in illis; (quod "vestes" et "amiciri" illa significat, videatur (supra, ) n. 64, 65, 195, 271, 395(d), 951); et ex significatione "byssi" vel "byssini", quod sit verum ex origine caelesti (de qua (supra), n. 1143); at quia verum ex illa origine est Verum Divinum, et omne Verum Divinum est a Domino, et illud est Verbum, ideo per "byssum" et "byssinum" significatur verum ex Verbo; id verum vocatur mundum" ex bono caelesti, et "splendidum" ex bono spirituali. Omne Verum est ex bono, et sunt duo bona universalia, ex quibus omnia vera, nempe, bonum caeleste, quod est bonum amoris in Dominum, et bonum spirituale, quod est bonum amoris erga proximum; verum ex hoc bono intelligitur per "byssinum splendidum", verum autem ex illo bono per "byssinum mundum", utrumque ex Verbo; nam Verbum in singulis suis tale est ut verum ex bono caelesti et verum ex bono spirituali conjunctum sit, ac intus in veris bonum caeleste cum bono spirituali.

[2] (Continuatio (de Omnipraesentia et de Omniscientia).)

(3.) Quod omnes angeli caeli, et omnes homines terrae qui faciunt ecclesiam, sint sicut unus Homo, et quod Dominus sit illius Dominus Vita.

- Hoc confirmatum videas in opere De Caelo et Inferno, in uno articulo, Quod universum Caelum in complexu referat unum Hominem (n. 59-67); in altero, Quod unaquaevis Societas in caelis referat unum Hominem (n. 68-72); in tertio, Quod inde unusquisque Angelus sit in perfecta Forma Humana (n. 73-77); et in quarto, Quod Caelum in toto et in parte referat Hominem, quod sit ex Divino Humano Domini (n. 78- 1 86; tum, Quod Correspondentia sit omnium Caeli cum omnibus Hominis (n. 87-102): quod simile dici possit de ecclesia Domini in terris (n. 57).

Quod Caelum sit sicut unus Homo, docuit experientia, et docet ratio. Experientia:Datum est Videre societatem ex millibus angelorum constantem, ut unum hominem mediocris staturae; tum societates ex paucioribus similiter: sed hoc non apparet angelis in societate, sed angelis extra societatem illam e longinquo, et tunc quando societas ab alienis purificanda est; quod cum fit, omnes illi qui faciunt societatis vitam, intra illum Hominem sunt, illi autem qui non faciunt, extra illum sunt; hi removentur, et illi remanent. Simile est cum universo caelo coram Domino. Inde et non aliunde est, quod omnis angelus et spiritus sit homo in simili forma in qua est homo in terris.

[3] Quod etiam ecclesia in terris coram Domino sit sicut unus Homo, non visum est, sed auditum; tum quod illa quoque distincta sit in societates, et quod unaquaevis societas sit Homo; tum quod omnes qui intra illum Hominem sunt, intra caelum sint; illi autem qui extra illum sunt, in inferno sint: causa etiam dicta est, quod omnis homo ecclesiae sit etiam angelus caeli, fit enim angelus post mortem: praeterea ecclesia in terris non modo una cum angelis facit interiora illius Hominis, sed etiam exteriora, quae vocantur cartilaginea et ossea; hoc facit ecclesia, quia homines terrae praediti sunt corpore, in quo ultimum spirituale indutum est naturali; hoc facit conjunctionem caeli cum ecclesia, et ecclesiae cum caelo.

[4] Ex Ratione:Quod caelum et ecclesia, sint Homo in concreto seu complexu maximo, minori et minimo, sola causa est, quia Deus est Homo: et inde Divinum procedens, quod est Divinum ex Ipso, simile est in omni minimo et maximo, quod est Homo; nam, ut supra dictum est, Divinum non est in spatio et extensum, sed facit ut spatia et extensa in ultimis creationis Ipsius existant, in caelis apparenter, in mundo actualiter: at usque spatia et extensa, non sunt coram Deo spatia et extensa, est enim in suo Divino ubivis: hoc patet manifeste ex eo, quod universum caelum angelicum cum ecclesia sit coram Domino ut unus Homo, similiter societas ex millibus angelorum consistens, tametsi habitationes illorum per multum spatii apparent extensae: et quoque patet ex eo, quod universum caelum, tum integra societas in caelo, possit ex beneplacito Domini apparere ut Homo magnus aut parVus, sicut gigas aut sicut infans; et tamen non sunt angeli qui ita apparent, sed est Divinum in illis; sunt enim angeli solum recipientes Divini a Domino, ac Divinum in illis facit angelicum, et inde caelum. Quia angeli sunt modo recipientes, ac Divinum in illis facit angelicum et caelum, constat quod Dominus sit Vita illius Hominis, hoc est, caeli et ecclesiae.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #395

Study this Passage

  
/ 1232  
  

395. (Vers. 11.) "Et datae singulis stolae albae." - Quod significet Divinum Verum a Domino apud illos, et tutationem, constat ex significatione "stolae albae", quod sit Divinum Verum a Domino, "stola" enim significat verum in communi, quia est commune indumentum, et "album" dicitur de veris quae a Domino; album enim est lucis, et lux procedens a Domino ut Sole in sua essentia est Divinum Verum: quod per "datas singulis stolas albas" etiam significetur tutatio, dicetur infra; primum tamen, unde est quod "stola alba" significet Divinum Verum a Domino. Omnes spiritus et angeli vestiuntur secundum intelligentiam suam, seu secundum receptionem veri in vita, nam hoc est intelligentia; formatur enim lux intelligentiae eorum in vestes, quae cum inde formatae sunt, non modo apparent ut vestes sed etiam sunt vestes: omnia enim quae in mundo spirituali existunt, et apparent coram oculis eorum, ex luce et calore, quae procedunt a Domino ut Sole, existunt; ex illa origine non modo omnia in mundo spirituali creata et formata sunt, sed etiam omnia in mundo naturali, nam mundus naturalis existit et subsistit per mundum spiritualem a Domino. Inde constare potest quod apparentiae, quae in caelo coram angelis existunt, sint prorsus reales; similiter etiam vestes. Quoniam spiritus et angeli vestiuntur secundum intelligentiam, et omnis intelligentia est veri, et angelica intelligentia est Divini Veri, ideo vestiuntur secundum vera; quapropter "vestes" significant vera; vestes quae proximae corpori sunt, et inde interiores, significant interiora vera, vestes autem quae circum sunt et cingunt illas, significant exteriora vera; inde "stola", "toga" et "pallium", quae communia indumenta sunt, significant vera in communi, et "toga alba" Divinum Verum in communi quod apud illos a Domino. (Sed videantur quae De Vestibus quibus induti sunt Angeli, in opere De Caelo et Inferno 177-182, ostensa sunt; et quae supra de significatione Vestium, n. 64, 65, 195, 271, dicta.)

[2] Quod "stolae albae datae illis qui sub altari" etiam significet tutationem a Domino, est quia "stolae albae", quae illis datae erant, repraesentabant praesentiam Domini cum Divino Vero circum illos, et Dominus per Divinum Verum tutatur suos, circumdat enim illos sphaera lucis, ex qua illis stolae albae; qua cum circumdati sunt, non amplius infestari possunt a malis spiritibus, nam, ut supra dictum est, infestabantur ab illis, ac ideo a Domino recondebantur. Hoc etiam fit apud illos qui elevantur a Domino in caelum; induuntur tunc vestibus albis, quod indicium est quod sint in Divino Vero, et sic in tuto: sed de his qui induti stolis albis, plura videbuntur in explicatione capitis sequentis (ad versus 9, 13-17 ibi).

[3] Quod "stola", "toga", et "pallium", significent Divinum Verum in communi, constare etiam potest a sequentibus his locis:

Apud Sachariam,

"Pudefient prophetae, quisque propter visionem suam quam prophetavit, neque induent togam pili ut mentiantur" (13:4):

per "prophetas" significantur qui docent vera ex Verbo, et in sensu abstracto vera doctrinae ex Verbo; et quia haec per "prophetas" significabantur, ideo illi induebantur toga pili: per "togam" enim "pili" significabatur Divinum Verum in ultimis, quod est Divinum Verum in communi; nam ultimum continet omnia interiora, "pilus" etiam significat ultimum. Inde erat

Quod etiam Elias ex toga sua dictus fuerit "vir pilosus" (2 Regum 1:7, 8):

Et quod Johannes Baptista (qui sicut Elias fuit, quia simile repraesentabat) habuerit "vestimentum ex pilis camelinis" (Matthaeus 3:4).

Ex his patet quid significatur per quod prophetae "non induent togam pili ut mentiantur", nempe quod non dicent vera esse falsa et falsa esse vera; "mentiri" hoc significat.

[4] Quoniam Elias repraesentavit Dominum quoad Verbum, quod est ipsa doctrina veri, et Elisaeus continuabat repraesentationem, et quia "toga" significabat Divinum Verum in communi, quod est Verbum in ultimis, ideo toga Eliae pervenit ad Elisaeum, et quoque per togam Eliae divisae sunt aquae Jordanis, secundum haec in Libris Regum:-

Cum Elias invenit Elisaeum", projecit togam suam super illum" (2 Regum 19:19):

"Elias sumpsit togam suam, et convolvit illam, et percussit aquas" Jordanis, "quae divisae sunt huc et illuc, et transiverunt ambo in sicco" (2 Regum 2:8):

"Elisaeus videns" cum ablatus est Elias turbine in caelum, ... sustulit togam Eliae, quae deciderat desuper illo, et reversus est et stetit ad litus Jordanis; et sumpsit togam illam, ... et percussit aquas, quae divisae sunt huc et illuc, et transivit" (2 Regum 2:12-14):

quod "Elias togam projecerit super Elisaeum" significabat quod transferret repraesentationem Domini quoad Verbum super Elisaeum; et quod "toga deciderit de Elia cum ablatus est, et quod sumpta sit ab Elisaeo", significabat quod repraesentatio illa translata sit super Elisaeum; nam Elias et Elisaeus repraesentabant Dominum quoad Verbum, ac vestiti sunt secundum id quod repraesentabant; et "toga" significabat Verbum in ultimis, quod est Divinum Verum in communi, seu Divinum Verum in omni complexu: quod "per togam Eliae divisae sint aquae Jordanis", primum ab Elia et postea ab Elisaeo, significabat potentiam Divini Veri in ultimis; "aquae" etiam "Jordanis" significabant prima vera per quae intratur in ecclesiam, et haec prima sunt quae in Verbi ultimis: inde quoque constare potest quod "toga" et "stola" significent Divinum Verum in communi. (Quod Elias repraesentaverit Dominum quoad Verbum, et similiter Elisaeus, videatur n. 2762, 5247. Quod ultimum contineat interiora, et inde significet omnia in communi, n. 634, 6239, 6465, 1 9215, 2 9216, 9828; quod inde in ultimis sit robur et potentia, n. 9836; quod "Jordanes" significet introitum in ecclesiam, et quod inde "aquae Jordanis" significant prima vera per quae intratur, n. 1585, 4255; quod "aquae" sint vera, supra, n. 71.) Prima vera sunt quoque ultima, qualia sunt Verbi in sensu litterae; nam per illa fit introitus, primum enim discuntur, et in illis sunt interiora omnia, quae faciunt Verbi sensum internum.

[5] Qui non scit quid "stola" seu "toga" significat, nec scit quid "pallium", nam pallium aeque ac toga erat vestis communis, circumcinxit enim tunicam seu vestem interiorem, unde similis ei quoque significatio est; unde nec scit quid significavit quod Schaul abruperit alam pallii Samuelis; quod David absciderit alam pallii Schaulis; quod Jonathan dederit Davidi pallium suum et vestes suas; et quod filiae regis amictae fuerint palliis frustatim variegatis, et plura alia ubi pallia nominantur in Verbo. De Schaule quod abruperit alam pallii Samuelis, ita legitur:

"Convertit se Samuel ad abeundum, sed apprehendit alam pallii ejus, et abrupta est; et dixit Samuel, Abrupit Jehovah regnum Israelis desuper te hodie, et dedit illud socio tuo, qui melior te" (1 Samuelis 15:27, 28):

ex verbis Samuelis patet quod "abruptio alae pallii" significaverit abruptionem regni a Schaule, nam dixit, postquam id factum est, quod "Jehovah abruperit regnum Israelis desuper te hodie"; per "regem" enim et per "regnum" ejus significatur Divinum Verum ecclesiae, et per "alam pallii" significatur Divinum Verum in ultimis seu omne in communi: reges enim super filios Israelis repraesentabant Dominum quoad Divinum Verum, et regnum eorum significabat ecclesiam quoad illud; quare per historicum illud significatur quod Schaul rex non amplius repraesentare posset, quia non talis, et quod aliter repraesentativum ecclesiae periret. (Quod reges repraesentaverint Dominum quoad Divinum Verum, et quod "regnum" inde significaverit ecclesiam quoad illud, videatur supra, n. 29, 31.)

[6] Simile significatur per quod David absciderit alam pallii Schaulis, de quo ita legitur:

David intravit in speluncam ubi schaul, et abscidit alam pallii ejus; et cum dein ostendit illam Schauli, dixit Schaul, "Nunc novi quod regnabis, et consistet in manu tua regnum Israelis" (1 Sam. 24 [4,] 5, 6, 12, 21 [B.A. 3-5, 11, 20]);

hoc factum est a Davide ex Divina Providentia ut simile repraesentaretur quod supra; nam per "alam pallii", et per "Schaulem regem" ac per "regnum" ejus, similia significantur.

[7] Simile etiam significatur per quod Jonathan filius Schaulis exuerit se pallio et vestibus suis, et dederit Davidi, de qua re ita legitur:

"Exuit Jonathan pallium quod super illo, et dedit Davidi et Vestes suas, et usque ad gladium suum, et usque ad arcum suum, et usque ad cingulum suum" (1 Sam. 18:4 3 ):

per haec significabatur quod Jonathan heres regni omne jus suum transtulerit in Davidem, omnia enim illa quae Jonathan dedit Davidi repraesentativa erant regni, hoc est, Divini Veri ecclesiae, quod Schaul repraesentabat; nam ut supra dictum est, omnes reges qui fuerunt filiis Israelis repraesentaverunt Dominum 4 quoad Divinum Verum, et regnum eorum ecclesiam quoad illud.

[8] Quia "pallia" et "togae" significabant Divinum Verum in communi, ideo

"Filiae regis Virgines vestiebantur togis frustatim variegatis" (2 Samuelis 13:18):

"filiae regis virgines" significabant affectiones veri, et inde ecclesiam, ut constare potest ex mille locis ubi in Verbo nominatur "filia regis", "filia Zionis", et "filia Hierosolymae", et quoque "virgo Zion" et "virgo Hierosolyma"; quare etiam filiae regis repraesentabant vera affectionis illius per vestes, et in communi per togas, quae inde frustis variegatae erant; sicut etiam repraesentantur vera ex bono seu vera ex affectione per vestes virginum in caelo; quae vera amplius describuntur per

"Vestes filiae Regis" apud Davidem (Psalmus 45:10, 11, 14, 15 [B.A. 9, 10, 13, 14]).

[9] Quoniam luctus in Antiquis Ecclesiis significabat luctum spiritualem, qui est propter deprivationem veri, quare haec repraesentabatur in luctu tunc per quod disruperint togas suas seu pallia sua; ut constat apud Hiobum,

Cum Hiob amiserat omnia, "tunc surrexit, scidit togam suam, ... et dixit, Nudus egressus sum ex utero matris meae, et nudus revertar" (1:20, 21):

et alibi,

Tres amici Hiobi, cum viderunt eum, "fleverunt et sciderunt pallia sua" (2:12).

(Quod "discindere vestes" fuerit repraesentativum luctus propter verum laesum aut deperditum, videatur n. 4763.) Et praeterea apud Ezechielem,

"Descendent desuper thronis suis omnes principes maris, et abjicient pallia sua, et vestes acupicturae suae exuent, terroribus induentur, super terra sedebunt" (26:16):

haec dicta sunt de Tyro, per quam significatur ecclesia quoad cognitiones veri et boni, hic ecclesia ubi illae deperditae sunt: quod non amplius illis vera sint per quae ecclesia, significatur per quod "descendent desuper thronis suis omnes principes maris"; "principes maris" sunt vera scientifica primaria, "descendere desuper thronis" significat quod illa deperdita sint, et inde quod non aliqua intelligentia: simile significatur per quod "abjicient pallia sua, et exuent vestes acupicturae suae"; "pallia" sunt vera in communi, et "vestes acupicturae" sunt cognitiones veri: damnatio inde significatur per quod "terroribus induentur, super terra sedebunt."

[10] Apud Micham,

"Populus meus pro hoste sibi statuit propter vestem, togam extrahitis a transeuntibus secure, reducibus belli" (2:8):

per haec non significatur quod filii Israelis pro hoste statuerint propter vestem, et quod extraxerint togam a transeuntibus secure, sed quod pro inimicis habuerint illos qui vera locuti sunt, et deprivaverint omni vero illos qui bene vixerunt, et discusserunt falsa; "vestis" est verum", "toga" est omne verum quia est verum in communi, "transire secure" est bene vivere, "reduces belli" sunt qui discusserunt falsa, "bellum" est pugna veri contra falsum. Quis non videre potest quod hoc spirituale Verbi sit, et non quod habuerint pro hoste propter vestem, et extraxerint tunicam a transeuntibus?

[11] Apud Matthaeum,

Scribae et Pharisaei "omnia opera sua faciunt ut spectentur ab hominibus, et dilatant phylacteria sua, et magnificant fimbrias palliorum suorum ( 5 23:5):

haec fecerunt Scribae et Pharisaei, at usque per hoc repraesentabatur et significatur quod ex ultimis Verbi multa loquerentur et applicarent vitae et traditionibus suis, et hoc ut apparerent sancti et docti: per "phylacteria" quae dilatant, significantur bona in externa forma, nam erant super manus, et per "manus" significantur facta, quia manus faciunt; et per "fimbrias palliorum" quas magnificant, significantur vera externa; vera externa sunt quae in ultimo sensu litterae: "pallia" sunt vera in communi, et "fimbriae" sunt ultima eorum.

(Quod "fimbriae palliorum" talia vera significent, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 9917.)

[12] Apud Esaiam,

"Laetabor in Jehovah, exultabit anima mea in Deo meo, quia induit me vestibus salutis, pallio justitiae texit me" (61:10);

"laetari in Jehovah" significat in Divino Bono, "exultare in Deo" significat in Divino Vero; nam Dominus "Jehovah" dicitur ex Divino Bono, et "Deus" ex Divino Vero, et omne gaudium spirituale est ex illis: "induere vestibus salutis" significat instruere et donare veris; et "tegere pallio justitiae" significat implere omni vero ex bono; "pallium" est omne verum quia est verum in communi, ac "justitia" dicitur de bono.

[13] Apud eundem,

"Induit vestes vindictae, et texit Se zelo sicut pallio" (59:17):

haec dicta sunt de Domino, ac de Ipsius pugna cum infernis; cum enim in mundo fuit redegit omnia in infernis et in caelis in ordinem, et hoc per Divinum Verum ex Divino Amore: "vestes vindictae" significant vera per quae, "zelus sicut pallium" significat Divinum Amorem ex quo; "pallium" dicitur, quia significatur per Divina vera ex Divino Amore. (Quid autem significat "pallium ephodi", quo Aharon amictus fuit, super cujus fimbriis malogranata et tintinnabula, de quo in Exod., cap. 28:31-35. et Leviticus 8:7. videatur in Arcanis Caelestibus, n. 9910- 6 9928.)

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232