From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #1212

Study this Passage

  
/ 1232  
  

1212. "Et parvi et magni" - Quod significet omnes qui in veris et bonis sunt in omni gradu, constat ex significatione "parvorum", quod sint qui parum in veris et bonis sunt; et ex significatione "magnorum", quod sint qui multum in illis: quid porro significatur per "parvos et magnos", videatur (supra) (n. 696(a), 836).

[2] (Continuatio (de Regno Vegetabili; hic de Origine et de Anima).)

(6.) Quod sit eadem origo et inde anima utrisque, animalibus et vegetabilibus, cum sola differentia formarum in quas fit influxus.- Quod origo animalium, quae etiam est anima illorum, sit affectio spiritualis, qualis est homini in naturali ejus, supra est ostensum: quod etiam eadem sit origo Vegetabilium, Patet imprimis ex Vegetabilibus in caelis; ut quod appareant ibi secundum affectiones angelorum, et quoque quod repraesentent illas, usque adeo ut angeli in illis, sicut in suis typis, Videant et cognoscant suas affectiones, quales sunt; et quoque quod mutentur secundum illas, sed hoc fit extra societates: sola differentia est quod affectiones appareant formatae in animalia a spirituali in mediis ejus, et quod appareant formatae in vegetabilia in ultimis ejus, quae sunt terrae ibi; nam spirituale a quo, in mediis est vivum, in ultimis autem est non vivum; spirituale in ultimis non plus retinet a Vivo, quam ut producat instar vivi; paene sicut in corpore humano, in quo ultima ejus, quae producuntur a spirituali, sunt cartilagines, ossa, dentes et ungues, in quibus vivum, quod est ex anima, terminatur.

[3] Quod anima vegetativa sit ex eadem origine ex qua anima bestiarum terrae, avium caeli et piscium maris, in prima intuitione apparet sicut quod non ita sit, ex dissito quod unum vivat et alterum non vivat; sed usque id manifeste patet ex animalibus et simul vegetabilibus visis in caelis, et quoque ex animalibus et simul vegetabilibus visis in infernis: in caelis apparent animalia pulchra, et consimilia vegetabilia; in infernis autem animalia noxia, et consimilia vegetabilia; et cognoscuntur angeli et spiritus ex apparentiis animalium, et consimiliter ex apparentiis vegetabilium: plenaria est concordantia cum affectionibus illorum; immo talis est concordantia, ut animale possit mutari in concordans vegetabile, ac vegetabile in concordans animale.

[4] Angeli caeli sciunt quid affectionis repraesentatur in uno et in altero; et audivi, et quoque percepi, quod simile sit. Datum etiam est mihi manifeste cognoscere correspondentiam non modo animalium, sed etiam vegetabilium, cum societatibus caeli et cum societatibus inferni, ita cum affectionibus illarum, nam societates et affectiones in mundo spirituali unum faciunt. Ex eo est quod in Verbo multis in locis nominentur "horti", "luci", "silvae", "arbores", tum "plantae" Varii generis, et quod ibi significent spiritualia secundum origines suas, quae omnes se referunt ad affectiones.

[5] Differentia itaque vegetabilium in mundo spirituali et in mundo naturali est, quod in mundo spirituali existant momento secundum affectiones angelorum et spirituum ibi, tam semina quam egerminationes; in mundo autem naturali est origo illorum insita seminibus, ex quibus quotannis exsurgunt. Praeterea duo Naturae propria sunt, tempus et inde successivum, ac spatium et inde extensivum; at illa non dantur in mundo spirituali ut propria ejus; sunt ibi apparentiae statuum vitae illorum; inde quoque est quod ex terris ibi, quae ex spirituali origine sunt, vegetabilia momento enascantur, et quoque momento disparentur; quod tamen solum fit quando angeli discedunt, sed quando non discedunt perdurant. Hoc discrimen est inter vegetabilia in mundo spirituali, et inter vegetabilia in mundo naturali.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #836

Study this Passage

  
/ 1232  
  

836. [Vers. 16.] "Et facit omnes parvos et magnos, et divites et pauperes, et liberos et servos." Quod significet inferiores et superiores, sapientes et simplices, quique a se cogitant et qui ab aliis, constat ex significatione "omnium parvorum et magnorum", quod sint inferiores et superiores, seu viliores et eminentiores; ex significatione "divitum et pauperum", quod sint sapientes et simplices; (quod "divites" dicantur qui multas cognitiones boni et veri possident, ita sapientes, videatur supra, n. 118, 236; et quod "pauperes" dicantur, qui non habent cognitiones boni et veri, quia non habent Verbum, et usque desiderant illas, videatur etiam supra, n. 118, 238): et ex significatione "liberorum et servorum", quod sint qui ex se cogitant et qui ab aliis. Ex se cogitare est ex se videre num verum sit aut num falsum, ac sic eligere unum et rejicere alterum; hi sunt qui spirituales a Domino facti sunt, et inde in luce caeli, et a Domino vident ac ducuntur, nam liberum est cogitare et vivere a Domino, ac servum est cogitare et vivere ex inferno; quod illi sint "liberi", videatur supra (n. 248, 409 [a, b] 701 [a] , 774). Quod Dominus per Divinum suum Verum liberos faciat, dicitur apud Johannem (cap. 1 21:18), videantur supra (n. 820 [b]). Ex his sequitur quod per "servos" intelligantur qui non a se sed ab aliis cogitant, sed non vident an verum sit vel falsum, et usque agnoscunt quod verum; quod hi servi sint, cum illi qui ex se cogitant liberi sunt, ex relatione opposita patet.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232