From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #1198

Study this Passage

  
/ 1232  
  

1198. "Salus et gloria et honor et potentia Domino Deo nostro." - Quod significet quia a Domino est vita aeterna per Divinum Verum et Divinum Bonum ex Divina Ipsius omnipotentia, constat ex significatione "salutis", quod sit vita aeterna; ex significatione "gloriae et honoris", quod sit Divinum Verum et Divinum Bonum Domini (de qua [supra] , n. 288, 345); ex significatione "potentiae", cum de Domino, quod sit omnipotentia; et quia Dominus in Verbo vocatur "Jehovah" ac "Dominus" ex Divino Bono, ac "Deus" ex Divino Vero, et illa sunt quae per "gloriam" et "honorem" significantur, ideo dicitur "Dominus Deus noster." In sensu litterae dicitur "salus", "gloria", "honor", "potentia", discrete; in sensu autem spirituali illa conjunguntur in sensum unum, qui est quod a Domino sit vita aeterna per Divinum Verum et Divinum Bonum ex Divina omnipotentia. Ita plurimis in locis alibi in Verbo: quandoque sunt mera nomina regionum et urbium quae dicuntur, quae in sensu litterae apparent discreta, in sensu autem spirituali ex illis fit unus sensus continuus.

[2] (Continuatio [de Vita Animalium] .)

Particularia signa simile testificantia sunt adhuc plura et exstantiora, quae apud quasdam animalium species talia sunt ut homo sensualis, qui non cogitat nisi quam in materia, aequiparet illa quae apud bestias sunt cum illis quae apud homines, et ex fatua intelligentia concludit quod similes status vitae sint, etiam post mortem; dicendo quod si ipse vivit vivant illa, aut si illa moriuntur etiam ipse moriatur. Signa testificantia, et usque sensualem hominem infatuantia, sunt, quod apud quaedam animalia appareat similis prudentia et astutia, similis amor connubialis, similis amicitia et quasi charitas, similis probitas et benevolentia, verbo, similis moralitas quae apud homines; ut pro exemplo, canes ex genio illis innato, sicut ex ingenio, sciunt fideles custodias agere, ex transpiratione affectionis domini sui sciunt tanquam nutus ejus, investigant illum ex appercepto halitu vestigiorum et vestium ejus, sciunt plagas et percurrunt illas domum, etiam per devia et in opacis silvis, et similia alia; ex quibus homo sensualis judicat etiam canem scientem, intelligentem et sapientem esse; quod non mirum, dum talia apud illum, et quoque apud se, adscribit Naturae: aliter homo spiritualis; is videt quod aliquod spirituale sit quod ducit, et quod hoc sit unitum naturali.

[3] Particularia signa etiam sunt quod aves sciant condere nidos, ponere inibi ova, incubare illis, excludere pullos, et postea ex amore, qui est storge, prospicere illis calorem sub alis et cibos ex ore, usque dum amicti sunt, ac alati facti; dum etiam ex se in omni scientia parentum, ex spirituali, quod illis est anima, sunt, ex qua sibi ipsis prospiciunt. Particularia signa etiam sunt omnia quae insunt ovis; in illo stamen novae avis jacet reconditum, et circum illud omne elementum inserviens formando fetui a principiis in capite usque ad contextum omnium corporis plenum; num tale potest a Natura provideri? hoc enim non modo est produci, sed etiam creari, ac Natura non creat: quid commune habet Natura cum vita, nisi ut vita induatur a Natura, ac exeat et appareat in forma ut animal? Inter particularia signa idem testantia sunt etiam vermiculi olerum, qui dum metamorphosin subituri sunt, circumdant se sicut utero ut renascantur, in quo vertuntur in nymphas et chrysallides, qui post exactum opus et tempus in alites pulchros, ac evolant in aerem ut in suum caelum, ubi ludit socio cum socio, ut conjux cum conjuge, ac nutriunt se ex floribus odoriferis, ac ponunt ova, sic prospiciendo ut species sua post illos vivat: spiritualis homo videt quod hoc sit aemulum renascentiae hominis, et repraesentativum ejus resurrectionis, et sic spirituale.

[4] Signa adhuc exstantiora conspiciuntur apud apes, apud quas est regimen ad formam regiminum apud homines; struunt sibi domunculas ex cera secundum regulas artis in serie, cum meatibus commodis ad transitus, et constipant illas melle ex floribus; praeficiunt sibi dominam, ex qua ut ex communi matre progenies ventura; illa supra populum suum habitat, in medio apum satellitum, qui, dum paritura est, sequuntur, et post illos turba promiscua, ita pergens ab una cella in alteram, et in qualibet ponit ovulum, sic continue usque dum matrix evacuata est, et tunc redit ad domum suam, et hoc facit iterum et iterum: satellites ejus, qui vocantur fuci, quia non alium usum praestant quam ut tot uni dominae famulentur, et forte ei aliquid veneris inspirent, et quia nihil laborant, judicantur inutiles, ac propterea et ne aliorum opes et labores invadant et consumant, extrahuntur, ac evelluntur illis alae; sic consortia sua ab ignavis expurgant: tum postea, cum nova progenies adolevit, communi sono, qui auditur sicut susurrus, mandatur illa exire, ac sibi ipsis domos quaerere, ac se alere; exeunt etiam et congregant se in examen, et in novo apiario similia instituunt: haec et plura alia, quae scrutatores viderunt, et libris vulgarunt, non absimilia sunt regiminibus quae in regnis et rebuspublicis ab intelligentia et sapientia humana, secundum leges justitiae et judicii, instituta et ordinata sunt; tum quod sicut homines, quasi sciant quod ventura sit hiems, pro qua, ne tunc fame moriantur, congregent cibos: quis potest negare quin talia ex origine sint spiritualia? num ergo similia ex alia origine possunt dari? Omnia illa sunt mihi argumenta et documenta influxus spiritualis in naturalia, et permiror quomodo talia possunt esse argumenta et documenta operationis solius Naturae, ut sunt quibusdam qui ex propria intelligentia infatuati sunt.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #288

Study this Passage

  
/ 1232  
  

288. [Vers. 9.] "Et cum dederunt Animalia gloriam et honorem et gratiarum actionem." Quod significet Divinum Verum et Divinum Bonum, ac glorificationem, constat ex significatione "gloriae et honoris", cum de Domino, quod sit Divinum Verum et Divinum Bonum", "gloria" Divinum Verum, ac "honor" Divinum Bonum (de qua sequitur); et ex significatione "gratiarum actionis", quod sit glorificatio. Quid per glorificationem hic intelligitur, primum dicetur: glorificatio, cum a Domino, est perpetuus influxus Divini Boni uniti Divino Vero apud angelos et apud homines; et apud hos et illos glorificatio Domini est receptio, et agnitio corde quod omne bonum et omne verum a Domino sit, et inde omnis intelligentia, sapientia et felicitas; hoc in sensu spirituali significatur per "gratiarum actionem." Omnis etiam glorificatio Domini quae fit ab angelis caeli et ab hominibus ecclesiae non est ab ipsis, sed influit a Domino; glorificatio quae est ab hominibus et non a Domino non est ex corde sed solum ex activo memoriae et sic ex ore; et quod solum ex his prodit, et non per illa ex corde, non auditur in caelo, ita nec recipitur a Domino, sed elabitur sicut alia vox sonora in mundum; haec glorificatio non est agnitio corde quod omne bonum et omne verum sit a Domino. Agnitio corde dicitur, et per id intelligitur ex vita amoris; nam "cor" in Verbo significat amorem, et amor est vita secundum praecepta Domini: quando homo in hac vita est, tunc est glorificatio Domini, quae est agnitio quod omne bonum et verum sit a Domino, ex corde. Hoc quoque intelligitur per "glorificari" apud Johannem,

"Si manseritis in Me, et verba mea in Vobis manserint, quicquid volueritis petite, et fiet vobis: in hoc glorificatus est Pater meus, ut fructum multum feratis, et sitis mei discipuli" (15:7, 8).

[2] Quod quatuor Animalia, quae erant cherubi, "dederint gloriam et honorem et gratiarum actionem", est quia Divinum Verum et Divinum Bonum ac glorificatio, quae significantur per "gloriam, honorem et gratiarum actionem", procedunt et influunt a Domino; "cherubi" enim illi significant Dominum quoad providentiam et custodiam (videatur supra, n. 277), et illi erant "in medio throni et circum thronum" (ut patet ex versu 6 hujus capitis), et "super throno" erat Dominus (vers. 2); inde constat quod illa a Domino: receptio autem et agnitio corde intelligitur per verba versus sequentis, nempe per haec, His auditis, "procidebant viginti et quatuor seniores coram Sedente super throno, et adorabant Viventem in saecula saeculorum, et abjiciebant coronas suas coram throno."

[3] In Verbo saepius dicitur "gloria et honor", et ubivis "gloria" significat verum et "honor" bonum; quod duo illa dicantur simul, est quia in singulis Verbi est conjugium caeleste, quod est conjunctio veri et boni; causa quod id conjugium sit in singulis Verbi, est quia Divinum quod procedit a Domino est Divinum Verum unitum Divino Bono; et quia hoc cum illo facit caelum, et quoque facit ecclesiam, ideo in singulis Verbi illud est; ita quoque in singulis Verbi est Divinum a Domino, et Ipse Dominus; per hoc etiam Verbum sanctissimum est. (Quod tale conjugium sit in singulis Verbi, videatur supra, n. 238; et in Arcanis Caelestibus, n. 2516, 2712, 3004, 3005, 3009, 1 4138, 5138, 5194, 5502, 6343, 7022, 7945, 8339, 9263, 9314.)

[4] Quod "gloria" significet Divinum Verum a Domino, videatur supra (n. 33 2 ); quod "honor" significet Divinum Bonum, sequitur ex illis quae dicta sunt de conjugio caelesti in singulis Verbi; ut quoque constare potest ex sequentibus his locis: Apud Davidem,

"Jehovah caelos fecit, gloria et honor coram Ipso, robur et decus in sanctuario Ipsius" (Psalmus 96:5, 6);

per "caelos" intelligitur Divinum quod procedit a Domino, quoniam caeli ex Divino Ipsius sunt; et quia Divinum quod procedit et facit caelos est Divinum Verum et Divinum Bonum, ideo dicitur "Gloria et honor coram Ipso"; per "sanctuarium" intelligitur ecclesia; Divinum Bonum et Divinum Verum ibi intelliguntur per "robur et decus." (Quod Divinum Domini faciat Caelos, videatur in opere De Caelo et Inferno 7-12; et quod Divinum Domini in caelis sit Divinum Verum et Divinum Bonum, n. 7, 13, 133, 3 @137, 139, 140.)

[5] Apud eundem,

"Jehovah Deus magnus valde, gloriam et honorem induisti" (Psalmus 104:1);

per "gloriam et honorem induere, cum de Jehovah, significatur succingere Se Divino Vero et Divino Bono, haec enim procedunt ab Ipso, et inde cingunt Ipsum, et faciunt caelos; ideo illa in Verbo dicuntur "vestis Ipsius" et "indumentum" (videatur supra, n. 65 et 271).

[6] Apud eundem,

"Magna opera Jehovae, ...gloria et honor opus Ipsius" (Psalmus 111:2, 3);

per "opera Jehovae" intelliguntur omnia quae procedunt et fiunt ab Ipso; quae quia se referunt ad Divinum Verum et ad Divinum Bonum, ideo dicitur "Gloria et honor opus Ipsius."

[7] Apud eundem,

"Generatio generationi laudabit opera tua, et virtutes tuas annuntiabunt; honorem magnificentiae gloriae tuae, et verba mirabilium tuorum meditabor; ...et notas faciam filiis hominum virtutes Ipsius, et gloriam honoris regni Ipsius" (Psalmus 145:4, 5, 12);

"honor magnificentiae gloriae" pro Divino Bono unito Divino Vero, et "gloria honoris" pro Divino Vero unito Divino Bono; quod ita dicatur, est quia unitio est reciproca; a Domino enim procedit Divinum Bonum unitum Divino Vero; in caelo vero ab angelis et in ecclesia ab hominibus recipitur Divinum Verum et unitur Divino Bono; ideo dicitur "Gloria honoris regni Ipsius"; per "regnum Ipsius" significatur caelum et ecclesia.

[8] Apud eundem,

"Gloriam et honorem pones super Ipsum, quoniam ponis Ipsum benedictiones in aeternum" (Psalmus 21:6, 7 [B.A. 5, 6]);

haec dicta sunt de Domino, et per "gloriam et honorem super Ipsum" intelligitur omne Divinum Verum et Divinum Bonum.

[9] Apud eundem,

"Accinge gladium tuum super femur, potens gloria et honore tuo; in honore tuo conscende, equita super verbo veritatis" (Psalmus 45:4, 5 [B.A. 3, 4]);

etiam haec de Domino; "accingere gladium super femur", significat Divinum Verum pugnans ex Divino Bono (quod id per "gladium super femur" significetur, videatur n. 10488); et quia ex Divino Vero subjugavit inferna, ac disposuit in ordinem caelos, ideo dicitur "potens gloria et honore", et quoque "in honore conscende et equita super verbo veritatis"; "in honore conscendere et equitare super verbo veritatis" significat agere ex Divino Bono per Divinum Verum.

[10] Apud eundem,

"Carere Ipsum fecisti paululum prae angelis, sed gloria et honore coronasti Ipsum" (Psalmus 8:6 [B.A. 5]);

etiam de Domino; status humiliationis Ipsius describitur per "carere Ipsum fecisti paululum prae angelis", et status glorificationis per "gloria et honore coronasti Ipsum"; per glorificare intelligitur unire Ipsum Divinum suum Humano suo, et hoc quoque facere Divinum.

[11] Apud Esaiam,

"Laetamini desertum et locus aridus, et exultet planities deserti, et floreat sicut rosa, florendo floreat et exultet...; gloria Libani data est illi, honor Carmeli et Scharonis: illi videbunt gloriam Jehovae et honorem Dei nostri" (35:1, 2);

agitur hic de illuminatione gentium: illarum ignorantia veri et boni significatur per "desertum et locum aridum"; illarum gaudium ex instructione in veris et illuminatione, per "laetari, exultare et florere"; "gloria Libani" quae data illis significat Divinum Verum, et "honor Carmeli et Scharonis" significat Divinum Bonum, quae recipiunt; inde est quod etiam dicatur, "Illi videbunt gloriam Jehovae et honorem Dei nostri.

[12] In Apocalypsi,

"Gentes, quae servatae sunt, ambulabunt ad lucem ejus, et reges terrae gloriam suam et honorem ad eam adferent: ...et adferetur in eam gloria et honor gentium" (21:24, 26);

haec dicta sunt de Nova Hierosolyma, per quam significatur Nova Ecclesia in caelis et in terris; per "gentes" ibi significantur omnes qui in bono sunt; et per "reges terrae" omnes qui in veris ex bono; de utrisque dicitur quod "adferent gloriam et honorem in illam", et per id intelligitur cultus ex bono amoris in Dominum, et ex veris fidei quae ex bono charitatis erga proximum.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232