From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #1136

Study this Passage

  
/ 1232  
  

1136. "Quia in una hora venit judicium tuum." - Quod significet exitium eorum totale per ultimum judicium, constat ex significatione "in una hora", quod sit subito, hic etiam omne; ita cum intelligitur exitium, quod sit totale: "hora" enim, sicut "dies", "anni" et in communi omnia "tempora", significat statum (videatur [supra,] n. 194, 488, 673, 875); hic "hora", statum exitii per ultimum judicium; ac numerus appositus, per quem significatur duratio successiva temporis, significat quale status; ita cum dicitur "in una hora", significantur subito omnia; quod subito omnia significentur, patet a sequentibus, ubi omnia ejus, per "merces" quae perierant, enumerantur: quod per "venit judicium tuum" significetur exitium per ultimum judicium, patet absque explicatione.

[2] (Continuatio de Fide Athanasiana, et de Domino.)

Leges Ordinis, quae Leges Divinae Providentiae vocantur, sunt sequentes: –

(1) Ut homo non sentiat et percipiat, et inde sciat, aliter quam quod vita in illo sit, ita quod cogitet et velit ex se, et inde loquatur et faciat ex se; sed tamen ut agnoscat et credat quod vera quae cogitat et loquitur, ac bona quae vult et facit, sint ex Deo; ita sicut ex se.

(ii) Ut homo ex libero secundum rationem agat quod agit, sed ut usque agnoscat et credat quod ipsum liberum ei sit a Deo; similiter ipsa ratio in se spectata, quae vocatur rationalitas.

[3] (iii) Quod ex libero secundum rationem cogitare et loqui verum, ac velle et facere bonum, non sit a se sed a Deo; et quod ex libero cogitare et loqui falsum, ac velle et facere malum, nec sit a se, sed ab inferno; ita tamen quod falsum et malum sint inde, sed ipsum liberum in se spectatum, et ipsa facultas cogitandi, volendi, loquendi et faciendi in se spectata, sint a Deo.

[4] (4) Ut intellectus et voluntas hominis ne hilum cogantur ab alio, quoniam omne coactum ab alio tollit liberum, sed ut ipse homo se cogat; nam se ipsum cogere est ex libero.

[5] (5) Ut homo ex sensu et perceptione in se non sciat quomodo influit bonum et verum ex Deo, et quomodo influit malum et falsum ex inferno; nec ut videat quomodo Divina providentia operatur pro bono contra malum; sic enim homo non ex libero secundum rationem ageret sicut ex se: satis est ut sciat et agnoscat illa ex Verbo et ex doctrina ecclesiae.

[6] (6) Ut homo non reformetur per media externa, sed per media interna: per media externa est per miracula et visiones, tum per timores et poenas; per media interna est per vera ac bona ex Verbo, et ex doctrina ecclesiae, ac per visum ad Dominum; haec enim media intrant per viam internam, ac removent mala et falsa quae intus resident; media autem externa intrant per viam externam, et non removent mala et falsa, sed includunt illa: at usque homo ulterius reformatur per media externa, dum prius reformatus est per media interna; sed homo non reformatus, per media externa, quae sunt timores et poenae, solum detinetur a loquendo et faciendo mala et falsa, quae cogitat et quae vult.

[7] (7) Quod homo non immittatur in vera fidei et in bona amoris a Deo, nisi quantum in illis potest teneri usque ad finem vitae; praestat enim ut homo constanter malus sit, quam ut bonus et postea malus, sic enim fit profanus: permissio mali inde est praecipue.

[8] 8. Quod Deus continue abducat hominem a malis, quantum homo ex libero vult abduci. Quod quantum homo a malo potest abduci, tantum a Deo ducatur ad bonum, ita ad caelum; at quantum homo a malis non potest abduci; tantum a Deo non possit duci ad bonum, ita ad caelum: nam homo quantum a malis abductus est, tantum a Deo facit bonum quod in se bonum est; at quantum a malis non abductus est, tantum a se facit bonum quod in se habet malum.

[9] (9) Quod Deus non immediate doceat hominem vera, neque ex Se neque per angelos; sed quod doceat per Verbum, per praedicationes, per lectiones, perque loquelas et commercia cum aliis, et sic per cogitationes secum ex illis; et quod homo tunc illustretur secundum affectionem veri ex usu; aliter homo non ageret sicut ex se.

[10] (10) Quod homo ex propria prudentia ad eminentiam et ad opulentiam se duxerit, dum illae seducunt: homo enim ex Divina providentia ducitur ad talia quae non seducunt, et quae serviunt ad vitam aeternam: omnia enim providentiae Divinae apud hominem spectant aeternum, quia vita quae Deus, e qua homo est homo, est aeterna.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #673

Study this Passage

  
/ 1232  
  

673. [Vers. 13.] "Et in illa hora." - Quod significet dum ille status, constat ex significatione "horae", quod sit status; hic itaque ille status quando "bini testes ascenderunt in caelum, ac viderunt illos inimici illorum." Quod "hora" significet statum, est quia in Verbo "tempora", et quae temporis sunt, sicut "horae", "dies", "septimanae", "menses", "anni" "saecula", et praeterea "mane", "meridies", "vespera", "nox", tum "ver", "aestas", "autumnus" et "hiems", 1 significant status vitae. (Quod talia significentur per "tempora", illustratum et ostensum est in opere De Caelo et Inferno 162-169, ubi De Tempore in Caelo actum est; ut et supra, n. 571, 610, 664; et quod "hora" significet durationem quamcunque status, minorem et majorem, ita tempus et statum, supra, n. 194; et quod numerus adjectus determinet statum quoad ejus quale, n. 488.)

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232