From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #1122

Study this Passage

  
/ 1232  
  

1122. "Et luctum non videbo." - Quod significet quod nusquam desolatio illis et perituri sint, constat ex significatione "luctum non videre", cum de "vidua" per quam significatur tutela, quod sit desolari et perire; "luctus" hic spectat dominium, quod hoc non finem habiturum sit. Talia etiam Babylonici corde dicunt, quia se omni arte muniverant, non modo per id quod per jucunda amorum terrestrium et mundanorum se insinuaverint, et continue insinuent, imprimis apud principes terrae, et per illa captent animas, et sic interius se conjungant illis; sed etiam per id, quod terreant per horrenda in purgatorio si non caecam fidem praestent, tum per judicium inquisitorium, si contra dominium illorum quis loquatur; et insuper per confessiones, quas extorquent, per quas occulta investigant; et insuper per multiplicationem monasteriorum, ex qua crescunt in exercitus, ex quibus undiquaque emittunt custodes et ad muros et ad portas. At hae tutelae sunt illis qui in terra, sed non sunt aliquae illis in mundo spirituali; ibi amplius non alicui est refugium, sicut illis fuerat ante ultimum judicium: nam cum illuc post mortem veniunt, statim separantur, et illi qui dominia ex amore sui exercuerunt, in infernum conjiciuntur; reliqui amandantur in societates; ita Babylon hodie desolata est et periit.

[2] (Continuatio de Fide Athanasiana, et de Domino.)

Apparet homini sicut vivat ex se, sed est fallacia; nam si non foret fallacia, potuisset homo amare Deum a se, et sapere a se. Quod appareat sicut vita sit in homine, est quia influit a Domino in intima ejus, quae remota sunt a visu cogitationis ejus, et sic a perceptione: tum quia causa principalis quae est vita, et causa instrumentalis quae est recipiens vitae, simul unam causam agunt, et hoc sentitur in causa instrumentali, quae est recipiens, ita in homine sicut in illo; hoc fit prorsus sicut sentitur lux in oculo ex qua visus, sonus in aure ex quo auditus, partes in aere volatiles in nare ex quibus olfactus, ac partes volubiles cibariorum super lingua ex quibus gustus; cum tamen oculi, aures, nares et lingua sunt substantiae organizatae recipientes, ita causae instrumentales, ac lux, sonus, partes volantes in aere, et partes volventes se super lingua, sunt causae principales, quae simul unam causam agunt; principale dicitur quod agit, et instrumentale quod patitur se agi: qui altius rimatur, potest scire quod homo quoad omnia et singula ejus sit organum vitae, et id quod producit sensum et perceptionem influat ab extra, et quod ipsa vita faciat ut homo sentiat et percipiat sicut a se. Quod appareat sicut vita sit in homine, est etiam causa, quia Divinus Amor talis est ut quod suum est velit esse hominis, sed usque docet quod non sit hominis. Vult etiam Dominus ut homo cogitet et velit ac inde loquatur et faciat sicut a se, sed ut usque agnoscat quod non sit a se; aliter homo reformari nequit (de qua re videatur supra. n. 971, 973).

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #973

Study this Passage

  
/ 1232  
  

973. "Et sanctus." - Quod significet et quoad Divinum Verum, constat ex significatione "sancti", quod sit Divinum Verum procedens a Domino; hoc enim in Verbo intelligitur per "Sanctum", et quoque per "Spiritum sanctum", qui ideo vocatur "Spiritus veritatis."

(Quod "sanctum" in Verbo dicatur de vero, ac justum de bono, videatur [supra,] n. 204: et quod Dominus sit solus Sanctus, quia est ipsum Divinum Verum, n. 204 [a] , 285, 328 [f] .)

[2] (Continuatio de Quinto Praecepto.)

Quantum nunc remota sunt, ac amplius removentur, genera et species furtorum, tantum intrant et locum illorum occupant genera et species bonorum quibus illa in opposito correspondent, quae in communi se ad sincerum, rectum et justum referunt: dum enim homo fugit et aversatur lucrationes illicitas per fraudes et astus, tantum vult sincerum, rectum et justum, et tandem incipit amare sincerum quia sincerum est, rectum quia est rectum, ac justum quia est justum. Quod incipiat amare illa, est quia illa sunt a Domino, ac amor Domini est in illis; nam amare Dominum non est amare personam, sed amare illa quae procedunt a Domino, haec enim sunt Dominus apud hominem; ita quoque ipsum sincerum, ipsum rectum, et ipsum justum: et quia illa sunt Dominus, ideo quantum homo illa amat, et inde ex illis agit, tantum a Domino agit; et tantum Dominus insincera et injusta, quoad ipsas intentiones et voluntates, ubi radices illorum sunt, removet, et semper cum minori renisu et pugna, ita cum faciliori opera, quam in initiis. Sic homo cogitat ex conscientia, et agit ex integritate; non quidem homo ex se sed sicut ex se: agnoscit enim tunc ex fide, tum ex perceptione, quod quidem appareat sicut illa cogitet et faciat ex se, cum tamen non ex se, sed ex Domino.

  
/ 1232