From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #1116

Study this Passage

  
/ 1232  
  

1116. "In poculo quo miscuit miscete illi duplum." - Quod significet retributionem multam sicut profanaverunt verum, constat ex significatione "poculi", quod sit verum, et in sensu opposito falsum, quia per "poculum" simile significatur quod per "vinum" (videatur [supra,] n. 887, 1045); ex significatione "miscere", quod sit profanare, nam qui commiscet falsum vero aut verum falso, is profanat (de qua sequitur); et ex significatione "dupli", quod sit multum, ac dicatur de retributione (de qua mox supra, n. 1115).

Quod "miscere" significet profanare, est quia dicitur de vino quod in poculo, per quod significatur verum, ac in opposito sensu falsum; et cum verum ac falsum commiscentur, tunc fit profanatio (de qua supra, n. 1053-1063): simile significatur per "miscere" apud Davidem,

"Est poculum in manu Jehovae, et vino miscuit, implevit mixto, et effudit inde, sed faeces ejus exsugent, bibent omnes impii terrae" (Psalmus 75:9 [B.A. 8]):

per "poculum in manu Jehovae", ac per "vinum", significatur Divinum Verum; per "miscere" et per "mixtum" significatur profanatio, nam intelligitur commixtio falsi cum vero; per "effudit inde, sed faeces exsugent, bibent omnes impii terrae", significatur poena profanationis: ex his patet quod hic simile significatur per "miscere poculo", quod in Apocalypsi.

[2] (Continuatio de Fide Athanasiana, et de Domino.)

Ex hoc insito fuit quod antiquissimi prae posteris coluerint Deum visibilem sub Humana forma. Quod etiam viderint Deum ut Hominem, testatur Verbum: ut de Adamo, quod audiverit vocem Jehovae ambulantis [in] horto; de Mose, quod locutus cum Jehovah ore ad os; de Abrahamo, quod viderit Jehovam in medio trium angelorum; quod Lothus cum duobus ex illis locutus sit; Jehovah etiam visus est ut Homo Hagari, visus Guideoni, visus Josuae, visus Danieli ut "Antiquus dierum" et ut "Filius hominis"; similiter Johanni ut "Filius hominis" in medio septem candelabrorum; tum etiam prophetis aliis. Quod Dominus fuerit qui illis visus est, docet Ipse, ubi dicit,

Quod Abrahamus exultaverit, ut viderit diem Ipsius, et quod viderit et gavisus sit (Johannes 8:56):

Tum quod fuerit priusquam Abrahamus fuit (vers. 58);

Et quod fuerit antequam mundus esset (Johannes 17:5, 24).

[3] Quod non fuerit Pater sed Filius qui visus est, est quia Divinum Esse quod est Pater, non potest videri nisi quam per Divinum Existere, quod est Divinum Humanum. Quod Divinum Esse, quod Pater vocatur, non visum sit, docet etiam Dominus apud Johannem,

"Qui misit Me Pater, Ipse testatus est de Me; neque vocem Ipsius audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis" (5:37);

apud eundem,

"Non quod Patrem viderit quis, nisi qui est apud" Patrem, "Hic vidit Patrem" (6:46);

et apud eundem,

"Deum nemo vidit unquam; Unigenitus Filius qui in sinu Patris est, Ipse exposuit" (1:18):

ex quibus patet quod Divinum Esse, quod est Pater, non antiquis visum fuerit, nec quod videri potuerit, et tamen quod visum sit per Divinum Existere quod est Filius.

[4] Quoniam Esse est in suo Existere, sicut anima est in suo corpore, ideo qui vidit Divinum Existere, seu Filium, ille et vidit Divinum Esse seu Patrem; quod his verbis confirmat Dominus,

"Dixit..Philippus, Domine, monstra nobis Patrem;...dixit illi Jesus, Tantum tempus vobiscum sum, et non nosti Me, Philippe? qui videt Me, vidit Patrem; quomodo tu dicis, Monstra nobis Patrem?" (Johannes 14:7, 8);

ex quibus verbis manifestum est quod Dominus sit Divinum Existere, in quo Divinum Esse; ita Deus Homo, qui antiquis visus est. Ex allatis sequitur quod Verbum secundum sensum litterae etiam intelligendum sit quod Deo facies sit, quod oculi et aures, tum quod manus et pedes sint.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #1053

Study this Passage

  
/ 1232  
  

1053. (Vers. 7.) "Et dixit mihi angelus, Quare admiraris? Ego tibi dicam mysterium mulieris, et bestiae portantis illam, habentis septem capita, et decem cornua." - Quod significet omnium manifestationem, constat absque explicatione: quid autem singula significant, ut quid "admirari", quid "mysterium mulieris", quid "bestia coccinea", quid "septem capita", et quid "decem cornua", in antecedentibus dictum est, et in sequentibus amplius explicabitur.

[2] DE SECUNDO GENERE PROFANATIONIS.

Est aliud genus profanationis sanctorum, quod est apud eos qui dominationem pro fine habent, et sancta Verbi, ecclesiae et cultus pro mediis. Secundum Divinum ordinem est ut caelum et ecclesia sint finis, consequenter sancta illorum, et dominatio sit medium, ut promoveatur finis: dum enim sancta sunt finis, ac dominatio est medium, tunc Dominus colitur et adoratur; cum autem dominatio est finis, et sancta sunt media, tunc homo loco Domini colitur et adoratur: nam media spectant finem sicut servi spectant dominum, ac finis spectat media sicut dominus spectat servos; quare sicut dominus servos aestimat et amat secundum obsequia quae praestant voluntati suae, ita quoque homo qui pro fine habet dominationem, ille sancta Verbi, ecclesiae et cultus aestimat et amat secundum obsequia quae praestant fini, qui est dominatio:

[3] et vicissim, sicut dominus vilipendit et rejicit servos, et loco illorum alios acceptat, si non serviunt ad nutum, ita quoque homo, qui dominationem pro fine habet, is sancta ecclesiae vilipendit et rejicit, et loco illorum alia acceptat, si non serviunt fini ejus, qui est dominatio. Inde patet quod sancta apud illos qui dominationem pro fine habent nihili sint, nisi quantum serviunt fini; et quoque quod si serviunt fini apud illos, usque non sancta sint sed profana; causa est, quia finis, dum est dominatio, est ipse homo, et quia est sui amor est ejus proprium; et proprium hominis in se spectatum non est nisi quam malum, immo est profanum; ac finis conjungit media sibi, ut sint sicut unum. In hoc profanationis genere sunt omnes qui in sacris ministeriis sunt et per sancta ecclesiae quaerunt sibi honorem et gloriam, et ex his corde gaudent, et non ex usu, qui est salus animarum.

  
/ 1232