From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #1062

Study this Passage

  
/ 1232  
  

1062. "Septem capita montes sunt septem, ubi mulier sedet super illis." - Quod significet bona Verbi adulterata et profanata ab illis qui ex eo religioso in dominio sunt, constat ex significatione "septem capitum bestiae", quod sint sancta Verbi profanata (de qua (supra), n. 1040); ex significatione "montium septem", quod sint bona Verbi adulterata etprofanata; (quod per "montes" significentur bona amoris, et in opposito sensu mala quae amoris sunt, videatur (supra, ) n. 405, 510, 850(a), 1025; et quod "septem" dicatur de sancto, et in opposito sensu de profano, n. 1040; inde per "montes septem" significantur bona amoris, quae etiam sunt bona Verbi, adulterata et profanata;) et ex significatione "ubi mulier sedet super illis", quod sit ubi dominium ex illo religioso; (quod per "mulierem" significetur religiosum quod est illis qui e Babylonia, videatur supra, n. 1038; et per "sedere" significatur dominari, ut supra, n. 1033 et 1038, ubi de muliere illa dicitur "sedere super aquis multis", et "sedere super bestia coccinea:") quod sit dominium ex illo religioso quod intelligitur, est quia illi qui in dominio sunt super sancta ecclesiae, et id dominium exercent, sunt qui per "mulierem" hanc, quae vocatur "meretrix", ut et "mater scortationum et abominationum terrae", intelliguntur, et non illi qui in cultu secundum id religiosum sunt, et non in dominio; hi dum secundum statuta Papae vivunt, et agnoscunt illum pro vicario Domini, et obeunt sancta cultus secundum institutionem, sunt non absimiles paganis probis, qui non sciunt aliter quam quod vera, bona et sancta sint, quae eorum ministri et monachi docent; et hoc eo magis, quia Verbum non legunt, quidam quia illis ablatum est, quidam quia persuasi pendent ab ore monachorum suorum, et credunt quod illi soli Verbumintelligant, et non alii.

[2] At vero illi ex populo qui spectant ad Dominum, et ad Papam modo ut ad caput ecclesiae, et in aliqua veri affectione sunt, illi quidem in Babylonia sunt, sed non ex illa; nam illi post mortem abduci possunt a vanitatibus illius religiosi, et ab idololatriis, ac perduci ad colendum et adorandum Dominum, et quoque recipiunt vera a Domino per Verbum, aut per docentes illud: quare etiam plures societates, quae totidem ecclesiae sunt, ex illis post ultimum judicium a Domino institutae sunt, de quibus in sequentibus.

Quod "septem montes" attinet, super quibus sedere visa est mulier; creditur quod sint septem montes Romae, ubi solium papale est; sed sit quod etiam Roma intelligatur, at usque per "septem montes" significantur bona Verbi adulterata et profanata, nam Verbum ubivis est spirituale, et hoc ejus spirituale est: quod per "septem montes" bona Verbi adulterata et profanata significentur, patet etiam a mox sequentibus quod dicatur quod per "septem capita bestiae etiam septem reges" significentur, et per "septem reges" in sensu spirituali significantur vera Verbi falsificata et profanata.

[3] (Continuatio de quarto genere Profanationis.)

Illi qui se totos dant vitae pietatis, vadunt in piis meditationibus continue, et frequenter super genubus orant, et de salute, fide et amore omni tempore et loco sermocinantur, et tamen non fugiunt fraudes, adulteria, odia, blasphemationes, et similia, ut peccata contra Deum, nec pugnant contra illa, illi ex hoc genere sunt qui plus profanant; nam per impura mentis suae inquinant pia oris sui, imprimis si abdicant mundum, et vivunt solitarii. Ex hoc genere illi adhuc plus profanant, qui tales, et usque patrocinantur vitiis, ut adulteriis et concupiscentiis quae sunt naturae et inde voluptatis illorum, per ratiocinia et per Verbum false interpretatum: hi se primum securos, dein inculpatos, tandem sanctos faciunt, et sic in immunda sub sanctitatis velo se conjiciunt, quibus polluunt et se et vestes.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #1033

Study this Passage

  
/ 1232  
  

1033. "Sedentis super aquis multis." - Quod significet dominans super omnia Verbi, et inde super sancta ecclesiae, constat ex significatione "sedere", quod sit suo judicio subjicere, et sui juris facere, ac ita dominari; inde est quod dicatur "sedere judicium", et "sedere super throno" (videatur supra, n. 687); et ex significatione "aquarum", quod sint vera (de qua (supra), n. 71, 483, 518, 854), hic omnia Verbi, quia dicitur "aquae multae", et de "meretrice", quae est Babylonia, per quam intelligitur adulteratio et profanatio Verbi, ex quo est omne bonum et verum ecclesiae. Quod per "aquas multas" etiam significentur sancta ecclesiae, est quia omnia ecclesiae sancta se referunt ad bona et vera, quae ex Verbo sunt.

[2] Similia per "habitare super aquis multis" significantur apud Jeremiam,

"Jehovah faciet id quod locutus est contra habitatores Babelis; quae habitas super aquis multis, thesauris multis, venit finis tuus, mensura lucri tui" (51:12, 13):

quia "aquae multae" significant vera Verbi, et inde sancta ecclesiae, etiam hic additur, "super thesauris multis", nam per "thesauros" significantur Divina vera, quae in Verbo sunt.

Quod "aquae multae" hic etiam significent sancta ecclesiae, patebit ab explicatione versus sequentis decimi quinti, ubi dicitur, "Aquae, quas vidisti, ubi meretrix sedet, sunt populi et turbae, gentes et linguae", et per "populos, turbas, gentes et linguas" ibi intelliguntur omnia ecclesiae, quia per "terram" in Verbo significatur ecclesia, et inde per illos qui super terra sunt significantur omnia ejus; sed de his plura in explicatione illius versus. Quod Babylonici vera Verbi et sancta ecclesiae suo judicio, juri et dominio subjecerint, constare potest ex eo, quod populo persuadeant quod illi soli intelligant Verbum, et non aliqui qui ministerio non inaugurati sunt; et per id omnia Verbi et inde omnia ecclesiae suo dominio subjiciunt.

[3] Verbum, quoad sensum litterae ejus, etiam tale est ut ad confirmandum quodcumlibet haereticum possit trahi; nam sensus litterae consistit ex apparentiis veri, quae genuina vera caeli, quae vocantur vera spiritualia, in se tenent inclusa; quae vera nisi revelantur et nudantur, hoc est, nisi docentur in doctrinis ecclesiae, possunt apparentiae illorum ad favorem cujuscunque falsi, immo ad favorem mali trahi, et perverti: sunt enim genuina vera Verbi sicut homo; et apparentiae veri ex quibus sensus litterae consistit sunt sicut vestimenta, ex quibus solis non judicari potest de homine, quis est et qualis est; si homo ex illis solis judicaretur, posset rex vocari servus, ac servus rex, tum bonus vocari malus, ac malus bonus, et sic porro; ita qui dominium super omnia ecclesiae et caeli sibi arrogant, possunt mille modis applicare sensum in littera suae dominationi; et hoc facili opera, quia omnia ecclesiae, quae sancta vocantur, supra intellectum humanum ponunt; quod dum creditur, et non aliquod genuinum verum docetur, possunt falsa infernalia dici vera, et diabolica mala dici bona: immo possunt simplices persuaderi quod edicta Papae sint aequae sancta, immo sanctiora, quam praecepta Verbi, cum tamen haec e caelo sunt, illa autem quoad insignem partem ex inferno: nam omne edictum pro regimine, fide et cultu in ecclesia, pro fine spectans dominium in mundo, qualecunque in externa forma apparuerit, et ex Verbo sonuerit, ex inferno est; at omne praeceptum ex Verbo, quia pro fine spectat salvationem animarum a Domino, ex caelo est. Ex his constare potest quod per "sedere super aquis multis", dum de Babylonia ut meretrice dicitur, significetur dominari super omnia Verbi, et inde super sancta ecclesiae.

  
/ 1232