From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #1057

Study this Passage

  
/ 1232  
  

1057. "Quorum nomina non scripta sunt in libro vitae a fundatione mundi." - Quod significet quod sint qui non agnoscunt Divinam potestatem Domini super caelum et super terram, sed illam translatam in quendam vicarium, et ab illo in ejus vicarios, constat ex significatione "nominum non scriptorum in libro vitae", quod sint qui non recipiuntur in caelo (de qua (supra), n. 199, 222(a), 299); et quia illi non recipiuntur in caelo qui non agnoscunt Divinam potestatem Domini super caelum et super terram, ideo sunt hi qui intelliguntur: et ex significatione "fundationis mundi", quod sit ab instauratione ecclesiae. Per "fundationem mundi" in sensu litterae seu naturali intelligitur creatio mundi; sed in sensu interno spirituali intelligitur instauratio ecclesiae; nam sensus spiritualis agit de spiritualibus, et sensus naturalis de naturalibus, quae sunt mundi. Inde est quod per "creationem caeli et terrae", in primo capite Geneseos, in sensu spirituali describitur nova creatio seu instauratio ecclesiae primae et antiquissimae in hac tellure: (quod haec per "creationem caeli et terrae", in primo capite Geneseos describatur, videatur in Arcanis Caelestibus, ubi illa quae in eo capite sunt, explicata sunt;) praeterea per "creare" in Verbo significatur reformare, et per "Creatorem" Dominus ut Reformator et Salvator. (Quod per "creare" significetur reformare, et quod per "creationem caeli et terrae", in primo capite Geneseos, in sensu spirituali describatur instauratio Ecclesiae Antiquissimae, videatur supra, n. 294, 739.)

[2] Instauratio ecclesiae per "fundationem mundi" etiam intelligitur in his locis in Verbo: –

"Rex dicet illis qui a .. dextris, Venite, .. et tanquam hereditatem possidete regnum paratum vobis a fundatione mundi" (Matthaeus 25:34);

Jesus orans dixit, "Pater, .... quia amasti Me ante fundationem mundi" (Johannes 17:24);

Jesus dixit, "Requiretur sanguis omnium prophetarum effusus a fundatione mundi a generatione hac" (Luca 11:50).

Quod instauratio ecclesiae per "fundationem mundi" intelligatur, constat ex locis in Verbo ubi dicitur "fundare terram", "fundatio terrae", et "fundamentum terrae", per quae non fundatio aut creatio terrae, sed instauratio seu creatio ecclesiae super terra intelligitur; ut apud Sachariam,

"Jehovah extendens caelos, et fundans terram, et formans spiritum hominis in medio ejus" (12:1);

ubi per "extendere caelum, et fundare terram", non intelligitur extendere caelum aspectabile, et fundare terram habitabilem, sed ecclesiam quoad interna ejus quae vocantur spiritualia, et quoad externa ejus quae vocantur naturalia; hanc fundare et illam extendere, est instaurare; quare etiam dicitur, "formans spiritum hominis in medio ejus", per quod significatur reformatio et regeneratio ejus.

[3] Apud Esaiam,

"Attende mihi, Jacob, et Israel, .... manus mea fundavit terram, et dextra mea pugillavit caelos" (48:12, 13):

per "manu fundare terram, et dextra pugillare caelos", similia significantur quae nunc supra, ut constare potest ex antecedentibus et sequentibus in eo capite, ubi de instauratione novae ecclesiae a Domino agitur.

Apud eundem,

"Num oblivisceris Jehovae Factoris tui, qui expandit caelos et fundat terram" (51:13):

etiam hic per "caelos et terram" significatur ecclesia quoad interna seu spiritualia ejus, et quoad externa seu naturalia ejus, et per "expandere et fundare" significatur instaurare.

[4] Apud eundem,

"Ponam verba mea in os tuum, et umbra manus meae obtegam te, ad plantandum caelos, et ad fundandum terram, et ad dicendum Zioni, Populus meus tu: excitare, excitare, surge Hierosolyma" (51:16, 17):

hic "plantare caelos et fundare terram" manifeste pro instaurare ecclesiam, nam hoc dicitur ad prophetam, quod "in ejus ore poneretur Verbum, et ille obtegeretur umbra manus ad plantandum caelos et ad fundandum terram"; per prophetam terra non fundari potest, sed ecclesia; quare etiam additur, "ad dicendum Zioni, Populus meus tu"; tum, "Excitare, excitare, surge Hierosolyma"; per "Zionem" enim et per "Hierosolymam" in Verbo intelligitur ecclesia.

Apud Davidem,

"Tu caelum et terram, orbem et plenitudinem ejus Tu fundasti" (Psalmus 89:12);

hic similiter per "caelum et terram" significatur ecclesia, per "orbem" ecclesia quoad bonum, et per "plenitudinem ejus" significantur omnia bona et vera ecclesiae.

[5] Apud eundem,

Jehovah terram et orbem "super maria fundavit .. et super flumina stabilivit ... Quis ascendet in montem Jehovae, et quis stabit in loco sanctitatis Ipsius?" (Psalmus 24:2, 3):

quod instauratio ecclesiae describatur per "fundare terram et orbem super maria, et stabilire super flumina", videatur supra (n. 304(c), 518(d), 741(b)); quod instauratio ecclesiae significetur, patet a sequentibus ibi, nempe "Quis ascendet in montem Jehovae, et quis stabit in loco sanctitatis Ejus?" Per "montem Jehovae" intelligitur Zion, per quam significatur ubi Dominus per Divinum Verum regnat; et per "locum sanctitatis" intelligitur Hierosolyma, ubi templum, per quam significatur ecclesia quoad doctrinam: ex his patet quod per "fundationem mundi" significetur instauratio ecclesiae, simile enim per "mundum" intelligitur quod per "caelum et terram"; et "fundare terram" dicitur, quia per "terram" significatur ecclesia in terris, et super hac fundatur caelum quoad sancta sua. Ex his etiam patet quid per "fundamenta terrae" in sequentibus locis significatur:

– Apud Esaiam,

"Annon scitis? annon auditis? annon indicatum est ab initio vobis? annon intelligitis fundamenta terrae"; (40:21);

apud eundem,

"Corrupta sunt fundamenta terrae" (24:18).

(Pariter Esaias 63:12; Jeremias 31:37; Micham 6:2; Psalmus 18:8, 16 [B.A. 7, 15); Psalmus 82:5: et alibi.)

[6] (Continuatio de secundo genere Profanationis.)

Quod profanatores hujus generis in spiritualibus stupidi et fatui sint, in mundanis autem astuti et ingeniosi, est quia unum faciunt cum diabolis in inferno; et quia, ut supra dictum est, mere sensuales sunt, et inde in proprio suo, quod trahit suum jucundum vitae ex effluviis immundis quae ex effetis in corpore exspirant, et a stercoreis efflantur; ex his est tumescentia pectoris eorum dum in fastu sunt, et ex titillatione illorum jucunditas.

[7] Quod ex illis sit, patet ex jucundis illorum post mortem, dum vivunt spiritus; tunc prae odoribus fragrantibus amant nidores olidos ex afflatibus ventris et ex latrinis, quae illis olent fragrantius quam thymi. Ex horum afflatu et tactu occluduntur interiora mentis eorum, et aperiuntur exteriora quae corporis sunt; inde est illis alacritas in mundanis, et lentor in spiritualibus: verbo, amor dominationis per sancta ecclesiae correspondet fetori, et jucundum ejus putori vocibus inexpressibili, quem angeli horrent. Tale exhalatur ex infernis illorum, dum aperiuntur; sed illa, propter gravedinem et quandoque deliquium inde, occlusa tenentur.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #299

Study this Passage

  
/ 1232  
  

299. "Librum scriptum intus et a tergo." - Quod significet statum vitae omnium in caelo et in terra, in communi et in particulari, constat ex significatione "libri", hic "libri vitae", quod sit quod a Domino inscriptum seu implantatum est hominis spiritui, hoc est, cordi et animae, seu quod idem, quod ejus amori et fidei (de qua supra, n. 199); inde per "librum" hic significatur status vitae omnium in caelo et in terra, et per "scriptum" significatur quod implantatum est a Domino; (quod "scribere" significet implantare, videatur etiam supra, n. 222); et ex significatione "intus et a tergo", quod sit quod est cordi et animae seu amori et fidei: amor enim est intus apud hominem et spiritum, quia facit ejus vitam; fides autem, nisi in ejus amore sit, non est intus apud illum, sed post seu a tergo; fides enim quae fides prorsus unum facit cum amore, nam quod homo amat hoc fidei ejus est, quod autem non amat non est fidei ejus; apparet quidem quod sit fides quod aliquis ex memoria cogitat et ex doctrina docet, sed si modo ex naturali amore et non ex spirituali id amat, est modo visus cogitationis externi hominis, qui visus mentitur fidem; sed haec fides, quia est absque vita priusquam implantata est interno homini et ejus amori, non est in homine sed post illum seu a tergo ejus; fides implantata interno homini et ejus amori, est credere et amare verum quia est verum, et non amare id principaliter propter famam eruditionis et inde honorem aut lucrum. Ex his constare potest quid significatur per "scriptum intus et a tergo."

[2] Agitur in hoc capite de eo, quod solus Dominus sciat status vitae omnium in communi et singulorum in particulari, et quod nemo praeter Ipsum. Hoc repraesentative sistitur per "librum scriptum, quem nullus potuit aperire", "legere" et "inspicere", quam solus "Agnus", hoc est, Dominus: quod nemo hoc sciat quam solus Dominus, est quia est solus Deus, et quia formavit caelum angelicum ad imaginem Sui, et hominem ad imaginem caeli; quapropter Is scit omnia caeli in communi; et qui scit omnia caeli in communi, is quoque scit unumquemvis in particulari; nam homo qui in veris ex bono est, et angelus, est imago caeli, est enim forma ejus: inde quoque sequitur quod nemo sciat alicujus status in particulari, nisi qui scit statum omnium communem; pendet enim indivulse unum ab altero. (Sed haec non paucis possunt describi; quare videantur quae in opere De Caelo et Inferno ostensa sunt, ubi distinctius et perspicuius haec descripta sunt, in sequentibus his articulis: Quod Divinum Domini faciat Caelum, n. 7-12:

quod unusquisque Angelus sit Caelum in minima forma, n. 51-58:

quod universum Caelum in complexu referat unum Hominem, n. 59-67; pariter unaquaevis Societas ibi, n. 68-72:

quod inde unusquisque Angelus sit in perfecta Forma Humana, n. 73-77:

quod Caelum in toto et in parte referat Hominem, quod sit ex Divino Humano Domini, n. 1 78-86:

quod Correspondentia sit omnium caeli cum omnibus Hominis, n. 87-102: De Conjunctione Caeli cum Humano Genera, n. 291-302.)

[3] Sciendum est quod hic et alibi in Verbo dicatur "liber", sed quod per illum intelligatur volumen; antiquis enim temporibus scriptum fuit super membranis, quae convolvebantur, et membrana vocabatur "liber" et "volumen libri", ut quoque constare potest ex Verbo :

-Ut apud Ezechielem,

"Vidi, cum ecce manus emissa ad me, et ecce in ea Volumen libri.... scriptum ante et post" (2:9, 10):

et apud Davidem,

"Tum dixi, Ecce venio, in volumine libri scriptum est de me" (Psalmus.40:8 [B.A. :7]):

quapropter dicitur apud Esaiam,

"Contabescet omnis exercitus caelorum, et caeli convolventur sicut volumen" (34:4):

similiter in Apocalypsi,

"Caelum abscessit sicut liber qui convolvitur" (6:14).

Ex his sciri potest quomodo liber, qui Johanni visus, "scriptus est intus et a tergo."

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232