From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #1057

Study this Passage

  
/ 1232  
  

1057. "Quorum nomina non scripta sunt in libro vitae a fundatione mundi." - Quod significet quod sint qui non agnoscunt Divinam potestatem Domini super caelum et super terram, sed illam translatam in quendam vicarium, et ab illo in ejus vicarios, constat ex significatione "nominum non scriptorum in libro vitae", quod sint qui non recipiuntur in caelo (de qua (supra), n. 199, 222(a), 299); et quia illi non recipiuntur in caelo qui non agnoscunt Divinam potestatem Domini super caelum et super terram, ideo sunt hi qui intelliguntur: et ex significatione "fundationis mundi", quod sit ab instauratione ecclesiae. Per "fundationem mundi" in sensu litterae seu naturali intelligitur creatio mundi; sed in sensu interno spirituali intelligitur instauratio ecclesiae; nam sensus spiritualis agit de spiritualibus, et sensus naturalis de naturalibus, quae sunt mundi. Inde est quod per "creationem caeli et terrae", in primo capite Geneseos, in sensu spirituali describitur nova creatio seu instauratio ecclesiae primae et antiquissimae in hac tellure: (quod haec per "creationem caeli et terrae", in primo capite Geneseos describatur, videatur in Arcanis Caelestibus, ubi illa quae in eo capite sunt, explicata sunt;) praeterea per "creare" in Verbo significatur reformare, et per "Creatorem" Dominus ut Reformator et Salvator. (Quod per "creare" significetur reformare, et quod per "creationem caeli et terrae", in primo capite Geneseos, in sensu spirituali describatur instauratio Ecclesiae Antiquissimae, videatur supra, n. 294, 739.)

[2] Instauratio ecclesiae per "fundationem mundi" etiam intelligitur in his locis in Verbo: –

"Rex dicet illis qui a .. dextris, Venite, .. et tanquam hereditatem possidete regnum paratum vobis a fundatione mundi" (Matthaeus 25:34);

Jesus orans dixit, "Pater, .... quia amasti Me ante fundationem mundi" (Johannes 17:24);

Jesus dixit, "Requiretur sanguis omnium prophetarum effusus a fundatione mundi a generatione hac" (Luca 11:50).

Quod instauratio ecclesiae per "fundationem mundi" intelligatur, constat ex locis in Verbo ubi dicitur "fundare terram", "fundatio terrae", et "fundamentum terrae", per quae non fundatio aut creatio terrae, sed instauratio seu creatio ecclesiae super terra intelligitur; ut apud Sachariam,

"Jehovah extendens caelos, et fundans terram, et formans spiritum hominis in medio ejus" (12:1);

ubi per "extendere caelum, et fundare terram", non intelligitur extendere caelum aspectabile, et fundare terram habitabilem, sed ecclesiam quoad interna ejus quae vocantur spiritualia, et quoad externa ejus quae vocantur naturalia; hanc fundare et illam extendere, est instaurare; quare etiam dicitur, "formans spiritum hominis in medio ejus", per quod significatur reformatio et regeneratio ejus.

[3] Apud Esaiam,

"Attende mihi, Jacob, et Israel, .... manus mea fundavit terram, et dextra mea pugillavit caelos" (48:12, 13):

per "manu fundare terram, et dextra pugillare caelos", similia significantur quae nunc supra, ut constare potest ex antecedentibus et sequentibus in eo capite, ubi de instauratione novae ecclesiae a Domino agitur.

Apud eundem,

"Num oblivisceris Jehovae Factoris tui, qui expandit caelos et fundat terram" (51:13):

etiam hic per "caelos et terram" significatur ecclesia quoad interna seu spiritualia ejus, et quoad externa seu naturalia ejus, et per "expandere et fundare" significatur instaurare.

[4] Apud eundem,

"Ponam verba mea in os tuum, et umbra manus meae obtegam te, ad plantandum caelos, et ad fundandum terram, et ad dicendum Zioni, Populus meus tu: excitare, excitare, surge Hierosolyma" (51:16, 17):

hic "plantare caelos et fundare terram" manifeste pro instaurare ecclesiam, nam hoc dicitur ad prophetam, quod "in ejus ore poneretur Verbum, et ille obtegeretur umbra manus ad plantandum caelos et ad fundandum terram"; per prophetam terra non fundari potest, sed ecclesia; quare etiam additur, "ad dicendum Zioni, Populus meus tu"; tum, "Excitare, excitare, surge Hierosolyma"; per "Zionem" enim et per "Hierosolymam" in Verbo intelligitur ecclesia.

Apud Davidem,

"Tu caelum et terram, orbem et plenitudinem ejus Tu fundasti" (Psalmus 89:12);

hic similiter per "caelum et terram" significatur ecclesia, per "orbem" ecclesia quoad bonum, et per "plenitudinem ejus" significantur omnia bona et vera ecclesiae.

[5] Apud eundem,

Jehovah terram et orbem "super maria fundavit .. et super flumina stabilivit ... Quis ascendet in montem Jehovae, et quis stabit in loco sanctitatis Ipsius?" (Psalmus 24:2, 3):

quod instauratio ecclesiae describatur per "fundare terram et orbem super maria, et stabilire super flumina", videatur supra (n. 304(c), 518(d), 741(b)); quod instauratio ecclesiae significetur, patet a sequentibus ibi, nempe "Quis ascendet in montem Jehovae, et quis stabit in loco sanctitatis Ejus?" Per "montem Jehovae" intelligitur Zion, per quam significatur ubi Dominus per Divinum Verum regnat; et per "locum sanctitatis" intelligitur Hierosolyma, ubi templum, per quam significatur ecclesia quoad doctrinam: ex his patet quod per "fundationem mundi" significetur instauratio ecclesiae, simile enim per "mundum" intelligitur quod per "caelum et terram"; et "fundare terram" dicitur, quia per "terram" significatur ecclesia in terris, et super hac fundatur caelum quoad sancta sua. Ex his etiam patet quid per "fundamenta terrae" in sequentibus locis significatur:

– Apud Esaiam,

"Annon scitis? annon auditis? annon indicatum est ab initio vobis? annon intelligitis fundamenta terrae"; (40:21);

apud eundem,

"Corrupta sunt fundamenta terrae" (24:18).

(Pariter Esaias 63:12; Jeremias 31:37; Micham 6:2; Psalmus 18:8, 16 [B.A. 7, 15); Psalmus 82:5: et alibi.)

[6] (Continuatio de secundo genere Profanationis.)

Quod profanatores hujus generis in spiritualibus stupidi et fatui sint, in mundanis autem astuti et ingeniosi, est quia unum faciunt cum diabolis in inferno; et quia, ut supra dictum est, mere sensuales sunt, et inde in proprio suo, quod trahit suum jucundum vitae ex effluviis immundis quae ex effetis in corpore exspirant, et a stercoreis efflantur; ex his est tumescentia pectoris eorum dum in fastu sunt, et ex titillatione illorum jucunditas.

[7] Quod ex illis sit, patet ex jucundis illorum post mortem, dum vivunt spiritus; tunc prae odoribus fragrantibus amant nidores olidos ex afflatibus ventris et ex latrinis, quae illis olent fragrantius quam thymi. Ex horum afflatu et tactu occluduntur interiora mentis eorum, et aperiuntur exteriora quae corporis sunt; inde est illis alacritas in mundanis, et lentor in spiritualibus: verbo, amor dominationis per sancta ecclesiae correspondet fetori, et jucundum ejus putori vocibus inexpressibili, quem angeli horrent. Tale exhalatur ex infernis illorum, dum aperiuntur; sed illa, propter gravedinem et quandoque deliquium inde, occlusa tenentur.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #222

Study this Passage

  
/ 1232  
  

222. "Et scribam super illum nomen Dei mei." - Quod significet quale eorum secundum Divinum Verum implantatum vitae, constat ex significatione "scribere" super aliquem, cum a Domino, quod sit implantare vitae (de qua sequitur); ex significatione "nominis", quod sit quale status (de qua supra, n. 148); et ex significatione "Dei", quod Sit Divinum Verum procedens a Domino in caelo, ita Dominus ibi (de qua etiam supra, n. 220(a)); nam Dominus est supra caelos, apparet enim illis qui in caelo sunt ut Sol (videatur in opere De Caelo et Inferno 116-125) Divinum inde procedens quod vocatur Divinum Verum, et quod facit caelum in communi et in parte, est quod in Verbo intelligitur per "Deum"; inde est quod angeli dicantur "dii", et quod Deus in lingua Hebraea dicatur Elohim in plurali. Ex his patet cur Dominus hic dicit "Nomen Dei mei"; ac supra, "Faciam illum columnam in templo Dei mei" (n. 219); ac infra, "Scribam super illum nomen civitatis Dei mei, Novae Hierosolymae quae descendit e caelo a Deo meo" (n. 223).

[2] Quod "scribere" super aliquem sit implantare vitae, est quia scribere est ex memoria, cogitatione et mente emittere in chartam id quod permansurum est; quare in spirituali sensu significat id quod permansurum est in vita hominis, illi inscriptum et implantatum. Sic vertitur sensus naturalis vocis illius in sensum spiritualem; nam naturale est scribere super charta et in libro, sed spirituale est inscribere vitae, quod fit cum implantatur fidei et amori, nam amor et fides faciunt vitam spiritualem hominis. Quia "scribere" significat implantare vitae, ideo etiam dicitur de Jehovah seu Domino quod "scribat" et "scripserit in libro"; per quod intelligitur id quod a Domino inscriptum est spiritui hominis, hoc est, ejus cordi et animae, seu quod idem, ejus amori et fidei:

- Ut apud Davidem,

"Non latuit Te os meum, cum factus sum in occulto;... super libro tuo omnes scripti sunt dies, quibus formati, et non unus ex illis deest" (Psalmus 139:15, 16):

apud eundem,

"Deleantur e libro vitarum, et cum justis non scribantur" (Psalmus 69:29 [B.A. 28]):

apud Danielem,

"Eripietur populus omnis qui invenitur scriptus in libro" (12:1):

apud Mosen,

"Dele me quaeso e libro quem scripsisti: et dixit Jehovah, Illum qui peccavit Mihi, delebo e libro meo" (Exodus 32:32, 33):

in Apocalypsi,

"Liber scriptus intus et a tergo, obsignatus septem sigillis", quem nemo potuit aperire quam solus Agnus (5:1, seq.):

alibi,

Adorabunt bestiam "omnes quorum non scripta sunt nomina in libro vitae Agni" (13:8; 17:8):

alibi,

"Vidi... quod libri aperti sint; et liber alius apertus qui est vitae, et judicati sunt mortui juxta ea quae scripta sunt in 1 libris secundum opera eorum;... et si quis non inventus est in libro vitae scriptus, ejectus est in stagnum ignis" (Apocalypsis 20:12, 13, 15 2 27]):

in his locis non intelligitur quod scripti sint in libro, sed quod omnia fidei et amoris inscripta sint spiritui hominis (ut constare potest ex illis quae in opere De Caelo et Inferno 461-469, ostensa sunt).

[3] Quod "scribere" in Verbo significet illa quae inscribuntur et implantantur vitae, patet etiam ab aliis locis ubi "scribere" dicitur:

- Ut apud Jeremiam,

"Dabo legem meam in medio eorum, et super cor eorum scribam eam" (31:33);

"dare legem in medio illorum", est Divina Vera in illis; "in medio" significat intus apud hominem (videatur n. 1074, 2940, 2973); et "illam super cor scribere" est indere amori, "cor" enim significat amorem (n. 7542, 9050, 10336).

Apud Ezechielem,

Propheta vidit volumen libri scriptum ante et post, et quod "scriptum super eo erant lamentationes, gemitus et planctus" ( 3 Ezech. 2:9, 10; 3:13);

per "volumen libri scriptum ante et post" significatur status ecclesiae tunc, ita qualis erat vita eorum qui ab ecclesia; quare simile per "volumen libri" hic significatur quod per "librum vitae" supra; et quia vita illorum absque bonis amoris et veris fidei fuit, dicitur quod "scriptum super eo essent lamentationes, gemitus et planctus." Quod Lex

Inscripta fuerit tabulis lapideis, et scripta digito Dei (Exod 31:18; Deuteronomius 4:13; 9:10),

significabat quod vitae imprimenda (n. 9416); per "Legem" enim in stricto sensu intelliguntur decem praecepta Decalogi, at in lato sensu totum Verbum (n. 6752, 7463 4 ); et per "lapidem" significatur Verum, ibi Divinum Verum (n. 643, 1198, 3720, 6426, 8609, 10376). Simile significatur per

Quod super duodecim lapidibus desumptis ex Jordane scriberentur verba Legis (Deuteronomius 27:2-4, 8; Joshua 4:3, seq.).

[4] Apud Ezechielem,

"Fili hominis, sume tibi lignum unum, et scribe super illud, Jehudae et filiis Israelis et sociis; et sume lignum alterum, et scribe super illud, Josepho, lignum Ephraimi, et omnis domus Israelis et sociorum ejus: postea conjunge illa unum cum altero tibi in lignum unum, ut sint unum ambo in manu 5 mea" (37:16, 17):

quid haec significant nemo scire potest, nisi qui scit quid repraesentatum est per Jehudam, et quid per Josephum; per Jehudam repraesentatum est regnum caeleste Domini, et per Josephum regnum spirituale Ipsius; et per "scribere illos super bina ligna", significatur status amoris et inde vitae utriusque; conjunctio eorum in unum caelum significatur per quod "conjungeret unum cum altero in unum lignum, ut sint unum ambo in manu "mea." Simile per illa significatur quod per Domini verba,

"Alias etiam oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili; illas quoque Oportet Me adducere, ... et fiet unus grex et unus Pastor" (Johannes 10:16).

Quod scriptum fuerit "super lignum", erat quia "lignum significat bonum, et bonum est quod conjungit. (Sed haec melius patebunt ex illis quae in Arcanis Caelestibus ostensa sunt: nempe, Quod regnum spirituale ante adventum Domini non fuerit sicut post adventum Ipsius, n. 6372, 8054:

quod illi praecipue salvati sint per adventum Domini in mundum, et quod tunc conjuncti illis qui a caelesti regno Domini fuerunt, in unum caelum, n. 2661, 2716, 2833, 5834, 3969, 6854, 6914, 7035, 7091, 7828, 7932, 8018, 8159, 8321, 9684. Quod duo Regna sint, caeleste et spirituale; et quod tres Caeli sint, et quod illi conjuncti in unum caelum, videatur in opere De Caelo et Inferno 20-28, et 29-40. Quod per "Jehudam" in sensu repraesentativo significetur regnum caeleste Domini, n. 3654, 3881, 5583, 5603, 5782, 6363; quod per "Josephum" regnum spirituale Domini, n. 3969, 3971, 4669, 6417; quod per "Ephraim" intellectuale ecclesiae spiritualis, n. 3969, 5354, 6222, 6234, 6238, 6267, 6296. Quod per "lignum" significetur bonum amoris, n. 643, 3720, 8354.)

[5] Apud Esaiam,

"Hic dicet, Jehovae Ego; et Ille vocabit Se nomine Jacobi; et Ille scribet manu sua Jehovae: et nomine Israelis cognominabit Se" (44:5):

haec dicuntur de Domino ac de Divino Humano Ipsius; per "Jacobum" et per "Israelem", ubi de Domino, significatur Humanum Ipsius; quod etiam id sit Jehovah intelligitur per quod "dicet, Jehovae Ego", et quod "scribet manu sua Jehovae." (Quod in supremo sensu "Israel" et "Jacob" sit Dominus, videatur n. 4286, 4570, 6424.)

[6] Apud Jeremiam,

"Spes Israelis Jehovah, omnes relinquentes Me pudefient, et (recedentes?) a Me in terra scribentur, quia deseruerunt fontem aquarum vivarum Jehovam; sana me, Jehovah, ut saner" (17:13, 14);

"in terra scribi" est condemnari propter statum vitae, quoniam per "terram" significatur damnatum (videatur n. 2327, 7418, 8306).

[7] Inde patet quid significatur per quod Dominus digito scripserit in terra, apud Johannem:

Adducebant Scribae et Pharisaei ad Jesum in templo mulierem in adulterio deprehensam; dixerunt, "Haec mulier deprehensa est in ipso facto": quaesiverunt num secundum legem Mosis lapidaretur. "Jesus incurvans Se deorsum digito scribebat in terra et surgens dixit, Qui vestrum immunis est a peccato primum in eam jaciat lapidem: et rursus incurvans Se scribebat in terra." His auditis unus post alium exivit, et derelictus est solus Jesus et mulier, cui dixit", Ubi sunt tui accusatores? nemo te condemnavit?... et dixit, Vade et ne deinceps pecca" (8:2-11);

per quod Dominus "scripserit in terra", simile significatur quod supra apud Jeremiam, "Recedentes a Me in terra scribentur", nempe quod aeque damnati essent propter adulteria; quare dixit "Qui vestrum immunis est a peccato primum in eam jaciat lapidem." Quod Dominus his "scripserit in terra" in templo, significabat damnationem eorum, ob adulteria in spirituali sensu: nam Scribae et Pharisaei erant qui adulterarunt bona et falsificaverunt vera Verbi, ita ecclesiae; et "adulteria" in spirituali sensu sunt adulterationes boni et falsificationes veri (videatur supra, n. 141, 161); quare etiam gens illa a Domino vocatur

"Gens adultera et peccatrix" (Marcus 8:38).

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232