From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #1047

Study this Passage

  
/ 1232  
  

1047. "Mater scortationum et abominationum terrae." - Quod significet religiosum, ex quo adulterationes boni et veri, et profanationes sanctorum ecclesiae, constat ex significatione "matris", quod sit ecclesia, hic autem religiosum, quod in communi sensu intelligitur per "Babylonem"; ex significatione "scortationum", quod sint adulterationes boni et falsificationes veri (de qua (supra), n. 141, 161, 817(c), 881); ex significatione "abominationum", quod sint profanationes (de qua (supra), n. 1045): et ex significatione "terrae", quod sit ecclesia, hic quoad sancta ejus; quod "terra" in Verbo significet ecclesiam, videatur (supra) (n. 29, 304, 413(b), 417(a), 697, 741 (c, d), 742, 752, 876).

[2] (De Profanationibus.)

Quod profanationes attinet: sunt plura illarum genera; genus gravissimum est, dum vera et bona Verbi, ecclesiae et cultus agnoscuntur et vivitur secundum illa, ac postea negantur et vivitur contra illa, vel etiam non negantur et usque vivitur contra illa: per hanc profanationem fit conjunctio et cohaerentia boni cum falso, tum veri cum malo; inde existit quod homo sit in caelo ac in inferno simul; quare dum caelum vult suum habere, et infernum vult suum, et tamen cohaerent, quod utrumque auferatur; inde perit vita propria hominis, et homo fit sicut brutum animale, continue delirans, et fertur ex phantasia sicut draco in aerem cis et ultra, et quoque videt in phantasia floccos et paleas sicut gigantes et turmas, ac patellam sicut universum, et sic porro.

[3] Quoniam non illis amplius est vita humana, ideo non vocantur spiritus, sed profanum; nec nominantur ille aut illa, sed illud; et cum apparent in luce caeli, apparent sicut adusta sceleta. Sed hoc genus profanationum est rarum, quoniam a Domino providetur ne homo intret in fidem veri ac in vitam boni, nisi in illis usque ad ultimum vitae suae constanter teneri possit. Sed plura de hac profanatione, et postea de generibus aliarum profanationum, in sequentibus articulis dicentur.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #161

Study this Passage

  
/ 1232  
  

161. "Scortari et idolothyta edere." - Quod significet falsificationes veri et adulterationes boni, constat ex significatione "scortari", quod sit falsificare vera (de qua supra, n. 141); et ex significatione "edere idolothyta", quod sit appropriare malum (de qua etiam supra, n. 141(a)): quod etiam sit adulterare bonum est quia appropriationes mali in rebus ecclesiae sunt adulterationes boni, applicantur enim ejus bona ad mala, et sic adulterantur: ut pro exemplo, bona Ecclesiae Israeliticae significabantur per altare, sacrificia, et comessationes ex sacrificatis; haec cum addicarentur Baali, tunc bona applicabantur ad mala; praeter similia alia. Pariter in ecclesia ubi non sunt repraesentativa, si applicatur Verbum ad confirmandum mala sui; ut fit a gente Pontificia ad dominium super universum caelum. Quod per "scortari et idolothyta edere", significetur falsificare vera et adulterare bona, patet quoque ex eo, quod facta Isabelis una voce dicantur "scortationes" et "incantationes", in Libro Secundo Regum,

"Cum videret Jehoramus Jehu, dixit, Num pax Jehu? qui dixit, Quid pax, usque ad scortationes Isabelis matris tuae et incantationes ejus multas?" (9:22.)

  
/ 1232