2. Quod religio sit vitae, et quod vita sit facere bonum, hoc omnis qui legit Verbum videt, et cum legit, agnoscit. In Verbo haec sunt:-
"Quisquis... solverit praeceptorum horum minimum, et docuerit ita homines, minimus vocabitur in regno caelorum: qui vero facit et docet, hic magnus vocabitur in regno caelorum. Dico... vobis, nisi justitia vestra abundaverit super Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum" (Matthaeus 1; 5:19-20).
"Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, exscinditur, et in ignem conjicitur; quare ex fructibus eorum cognoscetis illos" (Matthaeus 1; 7:19-20).
"Non omnis dicens Mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum, sed faciens voluntatem Patris Mei, qui est in caelis" (Matthaeus 7:21).
"Multi dicent Mihi in die illo, Domine, Domine, nonne per nomen tuum prophetavimus et in nomine tuo multas virtutes fecimus? Sed tunc confitebor illis, Non novi vos, discedite a Me, operantes iniquitatem" (Matthaeus 7:22-23).
"Omnis.. qui audit verba mea, et facit illa, comparabo viro prudenti, qui aedificavit domum suam super petra." "At omnis audiens verba mea et non faciens illa, comparabitur viro stulto, qui aedificavit domum suam super arena" (Matthaeus 7:24, 26).
Jesus dixit, "Exivit seminans ad seminandum... semina alia ceciderunt super viam duram;... alia in petrosa;... alia inter spinas... et alia in terram bonam... Ille qui in terram bonam seminatus, hic est, qui Verbum audit et attendit qui inde fructum fert et facit alius... centuplum, alius... sexagecuplum, et alius... trigecuplum. Cum haec dixit Jesus, exclamabat, dicens, "Qui habet aures ad audiendum audiat" (Matthaeus 13:3-9, 23).
"Venturus... est Filius hominis in gloria Patris sui,... et tunc reddet unicuique secundum facta ejus" (Matthaeus 16:27).
"Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus" (Matthaeus 21:43).
"Quando... venerit Filius hominis in gloria sua,... tunc sedebit super throno gloriae." Et dicet ovibus a dextris, "Venite benedicti... et tanquam hereditatem possidete paratum vobis regnum a fundatione mundi; nam esurivi et dedistis Mihi quod ederem, sitivi et potastis Me, peregrinus fui et collegistis Me, nudus fui et induistis Me, aegrotus fui et visitastis Me, in custodia fui et venistis ad Me. Tunc respondebunt... justi, Quando" ita "vidimus Te?... Sed respondens Rex dicet... Amen dico vobis, in quantum fecistis uni ex fratribus meis minimis, Mihi fecistis." Et Rex dicet similia ad hircos, qui a sinistris; et quia illi talia non fecerunt, dicet, "Discedite a Me maledicti in ignem aeternum, paratum diabolo, et angelis ejus" (Matthaeus 25:31-46).
"Facite... fructus dignos paenitentia;... jam jam... securis ad radicem arborum jacet; omnis igitur arbor non faciens fructum bonum, exscinditur et in ignem conjicitur" (Lucas 3:8-9).
Jesus dixit, "Quid... Me vocatis Domine, Domine, et non facitis quae dico? Omnis qui venit ad Me, et audit sermones meos, et facit illos,... similis est homini aedificanti domum et posuit fundamentum super petra:... qui vero audit et non facit, similis est homini aedificanti domum super humo sine fundamento" (Lucas 646-49).
Jesus dixit, "Mater mea et fratres mei hi sunt, qui audiunt Verbum Dei et faciunt illud" (Lucas 8:21).
"Tunc incipietis stare et pulsare januam, dicentes, Domine,... aperi nobis; sed respondens dicet" illis, "Non novi vos unde sitis:... Discedite a Me, omnes operarii iniquitatis (Lucas 13:25-27).
"Hoc... est judicium, quod Lux venerit in mundum, sed dilexerunt homines magis tenebras quam lucem, erant enim opera eorum mala; omnis... qui mala facit, odit lucem ne coarguantur opera ejus. Qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus quoniam in Deo facta sunt" (Johannes 3:19-21).
"Et exibunt qui bona fecerunt, in resurrectionem (vitae, qui vero mala fecerunt in resurrectionem) judicii" (Johannes 5:29).
"Scimus... quod peccatores Deus non audiat; sed si quis Deum colit, et voluntatem Ejus facit, hunc audit" (Johannes 9:31).
"Si haec scitis, beati estis si feceritis illa" (Johannes 13:17).
"Qui habet praecepta.. et facit illa, ille est qui amat Me;... et Ego amabo illum, et manifestabo illi Me Ipsum; et ad illum" veniam, "et mansionem apud illum" faciam. "Qui non amat Me, verba mea non servat" (Johannes 14:15, 21-24).
Jesus dixit, "Ego sum vitis..., et Pater meus vinitor: omnem palmitem in Me non ferentem fructum, tollit illum; omnem autem palmitem fructum ferentem, putabit illum, ut plus fructus ferat" (Johannes 15:1-2).
"In hoc glorificatus est Pater meus, ut fructum multum feratis, et reddamini discipuli mei" (Johannes 15:8).
"Vos amici mei estis, si feceritis quaecunque mando vobis:... Ego elegi vos,... ut fructum feratis, et fructus vester maneat" (Johannes 1; 15:14, 16).
Dominus dixit Johanni, "Scribe angelo Ephesinae Ecclesiae Novi opera tua... habeo contra te, quod charitatem priorem reliqueris,... age paenitentiam, et priora opera fac; Sin vero,... movebo candelabrum tuum e loco ejus" (Apocalypsis 2:1-2, 4-5).
"Angelo Ecclesiae Smyrnaeorum scribe,... Novi opera tua" (Apocalypsis 2:8-9).
"Angelo Ecclesiae in Pergamo scribe, Novi opera tua, paenitentiam age" (Apocalypsis 2:12, 16 1
).
"Angelo Ecclesiae in Thyatiris scribe Novi opera tua et charitatem;... et opera tua posteriora plura primis" (Apocalypsis 2:18-19 2
).
"Angelo Ecclesiae in Sardibus scribe Novi opera tua, quod nomen habeas quod vivas, sed mortuus es:... non inveni opera tua perfecta coram Deo paenitentiam age" (Apocalypsis 3:1-3).
Angelo Ecclesiae quae in Philadelphia scribe,... Novi opera tua" (Apocalypsis 3:7-8).
"Angelo Ecclesiae Laodicensium scribe,... Novi opera tua age paenitentiam" (Apocalypsis 3:14-15, 19).
"Audivi vocem e caelo dicentem, Scribe, Beati mortui, qui in Domino moriuntur a nunc:... dicit Spiritus, ut requiescant ex laboribus suis, opera... illorum sequuntur cum illis" (Apocalypsis 14:13).
"Liber apertus est, qui est vitae; et judicati sunt mortui, juxta ea quae scripta in libro 3
, omnes secundum opera illorum" (Apocalypsis 20:12-13).
"Ecce venio cito, et merces mea Mecum, ut dem unicuique secundum opus ejus" (Apocalypsis 22:12).
Similiter in Veteri Testamento:-
"Retribue illis juxta opus illorum, et juxta factum manuum illorum" (Jeremias 25:14).
Jehovah, "cujus oculi aperti sunt super omnes vias hominum 4
, ad dandum cuivis 5
secundum vias ejus, et secundum fructum operum ejus" (Jeremias 32:19).
"Visitabo secundum vias ejus, et opera ejus retribuam illi" (Hoschea 4:9).
"Jehovah... juxta vias nostras, juxta opera nostra facit nobiscum" (Hoschea 1:6).
Ac multis in locis, quod statuta, mandata et leges facerent. Ut,
"Observabitis statuta mea, et judicia mea, quae si fecerit homo, vivet per illa" (Leviticus 18:5).
"Observabitis omnia statuta mea, et judicia mea, ut faciatis illa" (Leviticus 19:37; 20:8; 22:31).
Benedictiones, si fecerint praecepta, et maledictiones si non fecerint (Leviticus 26:4-46).
Mandatum filiis Israelis, ut facerent sibi peniculamentum super alis vestium suarum, ut recordarentur omnium praeceptorum Jehovae, ut facerent illa (Numeri 15:38-39). 6
Et in mille aliis locis. Quod opera sint quae faciunt hominem ecclesiae, et quod salvetur secundum illa, docet etiam Dominus in parabolis; quarum plures involvunt, quod qui bona faciunt acceptentur, et qui mala, rejiciantur. Ut in parabola
De Agricolis in vinea (Matthaeus 21:33-44):
De Ficu, quae non dedit fructum (Lucas 13:6-9 7
):
De Talentis et Minis cum quibus negotiarentur (Matthaeus 25:14-31; Lucas 19:13-25):
De Samarita qui obligavit vulnera sauciati a latronibus (Lucas 10:30-37):
De Divite et Lazaro (Lucas 16:19-31):
De decem Virginibus (Matthaeus 25:1-12)
Footnotes: