The Bible

 

Threni 5

Study

   

1 Recordare, Domine, quid acciderit nobis ; intuere et respice opprobrium nostrum.

2 Hæreditas nostra versa est ad alienos, domus nostræ ad extraneos.

3 Pupilli facti sumus absque patre, matres nostræ quasi viduæ.

4 Aquam nostram pecunia bibimus ; ligna nostra pretio comparavimus.

5 Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies.

6 Ægypto dedimus manum et Assyriis, ut saturaremur pane.

7 Patres nostri peccaverunt, et non sunt : et nos iniquitates eorum portavimus.

8 Servi dominati sunt nostri : non fuit qui redimeret de manu eorum.

9 In animabus nostris afferebamus panem nobis, a facie gladii in deserto.

10 Pellis nostra quasi clibanus exusta est, a facie tempestatum famis.

11 Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda.

12 Principes manu suspensi sunt ; facies senum non erubuerunt.

13 Adolescentibus impudice abusi sunt, et pueri in ligno corruerunt.

14 Senes defecerunt de portis, juvenes de choro psallentium.

15 Defecit gaudium cordis nostri ; versus est in luctum chorus noster.

16 Cecidit corona capitis nostri : væ nobis, quia peccavimus !

17 Propterea mœstum factum est cor nostrum ; ideo contenebrati sunt oculi nostri,

18 propter montem Sion quia disperiit ; vulpes ambulaverunt in eo.

19 Tu autem, Domine, in æternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem.

20 Quare in perpetuum oblivisceris nostri, derelinques nos in longitudine dierum ?

21 Converte nos, Domine, ad te, et convertemur ; innova dies nostros, sicut a principio.

22 Sed projiciens repulisti nos : iratus es contra nos vehementer.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9049

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9049. 1 ‘Et dabis animam pro anima’: quod significet legem ordinis, quod ita facies proximo sicut vis ut 2 ille tibi faciat, proinde quod 3 tibi fiet quod alteri facis, constat ex eo quod dare animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, et sic porro, sit fieri 3 tibi sicut feceras alteri. Quod haec lex data sit filiis Israelis, erat quia lex talis est in mundo spirituali; qui ibi bonum facit alteri ex corde, bonum simile recipit; 4 inde qui malum facit alteri ex corde, malum simile recipit; bonum enim ex corde conjunctum est cum sua remuneratione, et malum ex corde conjunctum est cum sua punitione, inde est caelum bonis, et infernum malis; quod ita sit, ex multa experientia scire datum est; cum illis sic se habet: qui bonum facit ex corde, influit e caelo ab undequaque 5 bonum in cor et animam ejus qui facit, ac id inspirat inspirando, et augetur tunc simul affectio amoris pro proximo cui bonum facit, 6 et cum illa affectione jucundum 7 ,

quod est jucundum caeleste, ineffabile; causa quod ita fiat, est quia bonum amoris a Domino est in caelo universaliter regnans, ac influit jugiter secundum gradum quo expromitur in alterum; similiter se habet cum malo qui malum alteri ex corde facit, influit ex inferno malum ab undequaque in cor ejus qui facit ac id excitat excitando; augetur tunc simul affectio amoris sui, et cum illo jucundum odii ac vindictae contra illos qui se non submittunt; causa quod ita fiat, est quia malum amoris sui est in inferno universaliter regnans, et influit jugiter secundum gradum quo expromitur in alterum; cum hoc fit, statim adsunt punitores qui illum male tractant; per hoc, malum cum suo jucundo coercetur.

[2] Haec inde sunt quia leges ordinis in altera vita non sunt doctae ex libris et inde repositae in memoria, sicut apud homines in mundo, sed sunt inscriptae cordibus, 8 leges mali in corde malorum, et leges boni in corde bonorum, nam unusquisque homo 9 in alteram vitam secum portat id quod per vitam in mundo indiderat cordi suo, nempe malum apud malos et bonum apud bonos.

[3] Lex ordinis ex qua illa fluunt, est quam Dominus docuit apud Matthaeum, Omnia quaecumque volueritis ut faciant vobis homines, sic et vos facite illis; haec est Lex et Prophetae, 7:12; Luc. 6:31 10 ; ordo est 11 Divino Vero quod procedit a Domino; leges ordinis sunt vera ex bono in caelo, et vera separata a bono in inferno; separata dicuntur, non ex Domino sed ex homine; 12 separatur bonum per non receptionem ejus.

[4] Lex 13 quae lex juris talionis vocatur ita describitur in Levitico,

Qui percusserit animam bestiae restituet eam, animam pro anima; si vir dederit defectum in proximo suo, quemadmodum fecit sic fiet illi, fractura pro fractura, oculus pro oculo, dens pro dente; quemadmodum defectum dederit in homine, sic dabitur in illo; percutiens bestiam restituet eam, et percutiens hominem occidetur, 24:17-21.

Quia malum habet secum poenam, ideo 14 dicitur a Domino quod ‘non resistendum sit malo’; et simul explicatur quomodo cum hac lege se habet in mundo spirituali apud illos qui in bono sunt respective ad illos qui in malo, his verbis apud Matthaeum,

Audivistis quod dictum sit, Oculum pro oculo, et dentem pro dente; Ego vero dico, Non resistendum esse malo; sed quicumque impegerit tibi alapam in dextram tuam maxillam, obverte illi etiam alteram; et si quis velit te in jus trahere et tunicam tuam auferre, permitte etiam illi pallium; quisquis adegerit te ad miliare unum, abito cum illo duo; 15 omni a te petenti dato, et cupientem mutuum accipere a te, ne averseris, 16 5:38-41[, 42];

[5] quis non videre potest quod haec verba non secundum sensum litterae sint intelligenda? nam quis obversurus est maxillam sinistram ei qui impegerit alapam in maxillam dextram? et quis daturus pallium ei qui vult auferre tunicam? et quis daturus sua omnibus qui petunt? et quis malo non resistet? sed haec nemo intelligere potest qua non scit quid significat maxilla dextra et sinistra, quid tunica et pallium, tum quid miliare, ut et mutuum, cum reliquis; 17 agitur ibi de vita spirituali seu de vita fidei, non de vita naturali, quae est vita mundi; aperit 18 ibi Dominus in hoc capite et in sequenti interiora quae caeli sunt, sed per talia quae in mundo; quod per talia, erat causa ne homines mundani intelligerent, sed solum homines caelestes; quod homines mundani non intelligerent, erat ideo ne interiora Verbi profanarent, 19 nam sic in omnium atrocissimum infernum, quod est infernum profanatorum Verbi, se conjicerent; idcirco a Domino dictum est apud Lucam, Vobis datum est cognoscere mysteria regni Dei, reliquis vero in parabolis, ut videntes non videant, et audientes non audiant, 8:10:

et apud Johannem, Dixit Esaias, Excaecavit illorum oculos, et obturavit illorum cor, ut non videant oculis suis, et intelligant corde, et convertant se, et sanem illos, 12:40;

‘ne sanem illos’ dicitur quia qui sanantur et iterum redeunt ad falsa et mala, illi profanant; qui sunt illi intelliguntur apud Matthaeum 12:43-45.

[6] Sed dicetur nunc quid per Domini verba supra allata in sensu interno intelligitur: agitur ibi in illo sensu de illis qui per falsa volunt destruere vera fidei, ita 20 vitam spiritualem apud hominem cum in tentationibus est, 21 in persecutionibus, et apud spiritus bonos cum in infestationibus a spiritibus malis sunt; per ‘maxillam’ significatur affectio veri interioris, per ‘dextram maxillam’ affectio veri ex bono, per ‘alapam infligere’ significatur actus laedendi illam, per ‘tunicam’ et ‘pallium’ significatur verum in forma externa, n. 4677, 4741, 4742, per ‘trahere in jus’ significatur conatus destruendi, per ‘miliare’ significatur id quod ducit ad verum, simile enim per miliare quod per viam; quod via sit quod ducit ad verum, videatur n. 627, 2333, 3477; per ‘mutuum dare’ significatur instruere; inde patet quid significatur per ‘dare omnibus qui petunt’, nempe confiteri omnia suae fidei in Dominum; quod itaque ‘non resistendum sit malo’, est quia malum nihil nocet illis qui in vero et bono sunt, tuti enim sunt a Domino.

[7] Haec sunt quae sub illis Domini verbis recondita sunt; et quia illa sunt, solum dicit Dominus, ‘Audivistis quod dictum sit, Oculum pro oculo, et dentem pro dente’, non autem plura; quia per ‘oculum’ significatur verum interius fidei, et per ‘dentem’ verum exterius fidei, ut in sequentibus videbitur. Ex his patet quomodo Dominus cum fuit in mundo, locutus 22 est, quod nempe sicut ubivis in Verbo Veteris Testamenti, simul pro angelis in 23 caelo et simul pro hominibus in mundo, nam loquela Ipsius fuit in se Divina et caelestis, quia 24 ex Divino et per caelum; sed quae locutus, sistebantur per talia quae correspondebant in mundo; illa quae correspondent, docet sensus internus.

[8] Quod ‘alapam infligere’ seu ‘percutere maxillam’ sit destruere 25 vera, patet a locis in Verbo ubi 26 'percutere maxillam' dicitur; et quia id in genuino sensu significat destructionem veri, ideo in opposito significat destructionem falsi, in quo sensu occurrit apud Davidem,

Percuties omnes hostes meos maxillam, dentes impiorum confringes, Ps. 3:8 [KJV Ps. 3:7]:

apud Micham, Virga 27 percutient super maxillam judicem Israelis, 4:14[KJV, 5:1]:

et apud Esaiam,

Frenum seducentis super maxillis populorum, 30:28;

‘facies’ enim significat affectiones, n. 4796, 4797, 4799, 5102, 5695, 6604; inde 28 illa quae sunt faciei significant talia quae sunt affectionum et correspondent eorum functionibus 29 et usibus, 30 sicut oculus intellectum veri, nares perceptionem veri; illa quae oris sunt, sicut maxillae, labia, guttura, lingua, talia quae enuntiationis veri sunt, n. 4796-4805.

Footnotes:

19048, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

2. alter in the Manuscript, in the First Latin Edition, and in the Second Latin Edition.

3. sibi, in the Manuscript, the First Latin Edition.

4. et

5. The Manuscript places this after influit.

6. at

7. The Manuscript inserts ejus inde.

8. hoc est malo in corde mali, et bono in corde boni

9. The Manuscript inserts e mundo.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. Divinum Verum procedens a Domino, ita Dominus in coelo

12. The Manuscript inserts consequenter ab illo in altera vita.

13. The Manuscript inserts illa.

14. The Manuscript places this after Domino.

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. ibi agitur after fidei

18. enim

19. et

20. The Manuscript inserts qui.

21. The Manuscript inserts et quoque cum.

22. sit

23. The Manuscript inserts universo.

24. The Manuscript inserts est.

25. verum

26. maxilla memoratur

27. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

28. The Manuscript deletes illa and inserts ibi.

29. seu

30. nempe

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #705

Study this Passage

  
/ 10837  
  

705. SENSUS INTERNUS

Hic agitur in specie de ‘diluvio’, per quod significantur non solum tentationes quas homo Ecclesiae quae ‘Noahus’ vocatur, sustinere debuit antequam regenerari potuit, sed etiam per diluvium significatur desolatio eorum qui non potuerunt regenerari; tam tentationes quam desolationes, in Verbo comparantur diluviis seu inundationibus aquarum, ac ita vocantur; pro tentationibus, apud Esaiam,

In momento parvo reliqui te, et in miserationibus magnis recolligam te; in inundatione 1 irae abscondi facies Meas momento a te, sed in misericordia aeternitatis miserebor tui, dixit Redemptor tuus Jehovah, nam aquae Noahi hoc Mihi, cui juravi non transituras aquas Noahi amplius super terram; sic juravi non succensurum tibi, et increpaturum te; ... afflicta et procellis jactata, nec consolationem nacta, 54:7-9, 11; hic de regeneranda Ecclesia, et de tentationibus quae vocantur ‘aquae Noahi’.

[2] Ipse Dominus etiam tentationes appellat inundationem, apud Lucam,

Jesus dixit, Omnis qui venit ad Me, et audit sermones Meos, facitque eos, ... similis est homini aedificanti domum, qui fodit et in profundum penetrat, posuitque fundamentum super petra, unde, inundatione facta, illisum flumen domui isti, sed non valuit dimovere eam quoniam fundata erat super petra, 6:47, 48;

quod hic per ‘inundationem’ intelligantur tentationes, unicuivis constare potest. Pro desolationibus, apud Esaiam,

Dominus ascendere faciens super eos aquas fluminis validas et multas, regem Asshuris, et omnem gloriam ejus, et ascendit super omnes rivos ejus, et ibit super omnes ripas ejus, et ibit per Jehudam, inundabit et transibit, usque ad collum pertinget, 8:7, 8: ubi ‘rex Asshuris’ pro phantasiis, principiis falsi, et ratiociniis inde, quae desolant hominem, et desolarunt antediluvianos:

[3] apud Jeremiam,

Sic dixit Jehovah, Ecce aquae ascendentes a septentrione, et erunt in flumen inundans, et inundabunt terram, et plenitudinem ejus, urbem et habitantes in ea, 47:2, 3;

ubi de Philistaeis, per quos repraesentantur illi qui principia falsa capiunt et inde ratiocinantur de spiritualibus, quae inundant hominem, sicut antediluvianos. Quod tam tentationes quam desolationes in Verbo comparentur diluviis seu inundationibus aquarum, et ita vocentur, causa est quia similiter se habent; sunt mali spiritus qui influunt cum suis persuasionibus et principiis falsi in quibus sunt, et excitant similia apud hominem; sed apud hominem qui regeneratur, sunt tentationes, apud hominem qui non regeneratur, sunt desolationes.

Footnotes:

1. Hebrew [ ] (shetseph) occurs only in this verse. The KJV (1611) translates it as ‘little’, but the Revised Version (1881-1885) corrects to ‘overflowing’. Swedenborg always has inundatione where he quotes this verse. The word is clearly a variant of [ ] (sheteph) = flood.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.