The Bible

 

Threni 1

Study

1 PROLOGUS. Et factum est, postquam in captivitatem redactus est Israël, et Jerusalem deserta est, sedit Jeremias propheta flens, et planxit lamentatione hac in Jerusalem : et amaro animo suspirans et ejulans, dixit : ALEPH. Quomodo sedet sola civitas plena populo ! Facta est quasi vidua domina gentium ; princeps provinciarum facta est sub tributo.

2 BETH. Plorans ploravit in nocte, et lacrimæ ejus in maxillis ejus : non est qui consoletur eam, et omnibus caris ejus ; omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici.

3 GHIMEL. Migravit Judas propter afflictionem, et multitudinem servitutis ; habitavit inter gentes, nec invenit requiem : omnes persecutores ejus apprehenderunt eam inter angustias.

4 DALETH. Viæ Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem : omnes portæ ejus destructæ, sacerdotes ejus gementes ; virgines ejus squalidæ, et ipsa oppressa amaritudine.

5 HE. Facti sunt hostes ejus in capite ; inimici ejus locupletati sunt : quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus. Parvuli ejus ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis.

6 VAU. Et egressus est a filia Sion omnis decor ejus ; facti sunt principes ejus velut arietes non invenientes pascua, et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis.

7 ZAIN. Recordata est Jerusalem dierum afflictionis suæ, et prævaricationis, omnium desiderabilium suorum, quæ habuerat a diebus antiquis, cum caderet populus ejus in manu hostili, et non esset auxiliator : viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus.

8 HETH. Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est ; omnes qui glorificabant eam spreverunt illam, quia viderunt ignominiam ejus : ipsa autem gemens conversa est retrorsum.

9 TETH. Sordes ejus in pedibus ejus, nec recordata est finis sui ; deposita est vehementer, non habens consolatorem. Vide, Domine, afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus.

10 JOD. Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus, quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus præceperas ne intrarent in ecclesiam tuam.

11 CAPH. Omnis populus ejus gemens, et quærens panem ; dederunt pretiosa quæque pro cibo ad refocillandam animam. Vide, Domine, et considera quoniam facta sum vilis !

12 LAMED. O vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus ! quoniam vindemiavit me, ut locutus est Dominus, in die iræ furoris sui.

13 MEM. De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me : expandit rete pedibus meis, convertit me retrorsum ; posuit me desolatam, tota die mœrore confectam.

14 NUN. Vigilavit jugum iniquitatum mearum ; in manu ejus convolutæ sunt, et impositæ collo meo. Infirmata est virtus mea : dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere.

15 SAMECH. Abstulit omnes magnificos meos Dominus de medio mei ; vocavit adversum me tempus ut contereret electos meos. Torcular calcavit Dominus virgini filiæ Juda.

16 AIN. Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas, quia longe factus est a me consolator, convertens animam meam. Facti sunt filii mei perditi, quoniam invaluit inimicus.

17 PHE. Expandit Sion manus suas ; non est qui consoletur eam. Mandavit Dominus adversum Jacob in circuitu ejus hostes ejus ; facta est Jerusalem quasi polluta menstruis inter eos.

18 SADE. Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi. Audite, obsecro, universi populi, et videte dolorem meum : virgines meæ et juvenes mei abierunt in captivitatem.

19 COPH. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me ; sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt, quia quæsierunt cibum sibi ut refocillarent animam suam.

20 RES. Vide, Domine, quoniam tribulor : conturbatus est venter meus, subversum est cor meum in memetipsa, quoniam amaritudine plena sum. Foris interfecit gladius, et domi mors similis est.

21 SIN. Audierunt quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me ; omnes inimici mei audierunt malum meum, lætati sunt quoniam tu fecisti : adduxisti diem consolationis, et fient similes mei.

22 THAU. Ingrediatur omne malum eorum coram te : et vindemia eos, sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas : multi enim gemitus mei, et cor meum mœrens.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6376

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6376. ‘Et ad vitem praestantem filium asinae suae’: quod significet verum e rationali pro Ecclesia interna, constat a significatione ‘vitis’ quod sit Ecclesia spiritualis, de qua n. 1069, 5113, ita ‘vitis praestans’ est Ecclesia interna, nam internum Ecclesiae est praestans prae externo ejus; et ex significatione ‘filii asinae’ quod sit verum rationale, de qua n. 2781. Externum Ecclesiae distinguitur ab interno ejus, quod illud sit in naturali, ita in externo homine, hoc autem in rationali, ita in interno homine; qui in externo Ecclesiae sunt, in vero sunt, at qui in interno, in bono sunt; illi non afficiuntur ita bono charitatis 1 sicut vero fidei, hi autem afficiuntur bono charitatis et inde vero fidei; hi sunt qui significantur per ‘vitem praestantem’, illi autem qui per ‘vitem’.

Footnotes:

1. sed modo

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5954

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5954. ‘Et omnibus illis dedit cuique mutatorias vestes’: quod significet vera initiata bono, constat ex significatione ‘vestium’ quod sint vera, de qua sequitur; inde ‘mutatoriae vestes’ sunt vera quae nova, et vera nova fiunt cum initiantur bono, tunc enim vitam accipiunt; agitur enim de conjunctione naturalis hominis cum spirituali, seu externi cum interno; quando conjunctio fit, tunc vera mutantur et nova fiunt, nam vitam ab influxu boni accipiunt, videatur mox supra n. 5951; quod ‘mutare vestes’ fuerit repraesentativum quod induerentur sancta vera, et quod inde quoque vestes mutatoriae, videatur n. 4545.

[2] Quod per ‘vestes’ in Verbo significentur vera, est quia vera vestiunt bonum paene sicut vasa sanguinem, ac fibrae spiritum; quod ‘vestis’ significativum veri sit, est quia spiritus et quoque angeli appareant vestibus induti, et quilibet secundum vera quae apud illos, in albis apparent illi qui 1 sunt in veris fidei per quae bonum, at in candidis splendentibus qui in veris fidei quae ex bono, translucet enim bonum per verum, inde splendor, videatur n. 5248.

[3] Quod spiritus et angeli appareant in vestibus, constare etiam potest ex Verbo ubi memoratur quod angeli visi; ut apud Matthaeum, Angeli ad sepulcrum Domini sedentis species erat sicut fulgur, et vestimentum album sicut nix, 28:3:

apud Johannem, Super thronis vidi viginti et quatuor seniores sedentes, indutos vestimentis albis, Apoc. 4:4:

apud eundem,

Sedens super equo albo ... indutus erat vestimento tincto sanguine, et vocatur nomen ejus Verbum Dei: exercitus ejus in caelo sequebantur Eum super equis albis, induti byssinum album et mundum, Apoc. 19:11, 13, 14; ‘vestimenta alba sicut nix’ et ‘byssinum album’ significant sancta vera, ‘albedo’ enim et ‘candor’ praedicantur de veris, n. 3301, 3993, 4007, 5319, ex causa quia proxime accedunt ad lucem, et lux quae a Domino est Divinum Verum; 2 quapropter 3 Dominus cum transformatus, 4 vestimenta ejus 5 apparuerunt sicut lux, de qua apud Matthaeum, Cum Jesus transformatus, splenduit facies Ipsius sicut sol, et vestimenta Ipsius sunt facta sicut lux, 17:2;

quod ‘lux’ sit Divinum Verum, in Ecclesia notum est, at quod comparetur ‘vesti’, constat apud Davidem,

Jehovah operit Se luce, quasi veste, Ps. 104:2.

[4] Quod ‘vestes’ sint vera, patet a pluribus locis in Verbo, ut apud Matthaeum, Ingressus rex ut videret discumbentes, videt ibi hominem non indutum veste nuptiarum; et dixit illi, Amice, quomodo 6 huc intrasti non habens vestem nuptiarum? ... quare ejectus est in tenebras exteriores, 22:11-13;

quinam intelliguntur per ‘non indutum veste nuptiarum’, videatur n. 2132:

apud Esaiam,

Excitare, excitare, indue robur tuum, Zion; indue vestes decoris tui, Hierosolyma, urbs sanctitatis, quia non addet veniat in te amplius praeputiatus et immundus, 52:1;

'vestes decoris' pro veris ex bono:

[5] apud Ezechielem,

Vestivi te acupicto, et calceavi te taxo, et accinxi te bysso, ac obtexi te serico; ... vestes tuae byssus et sericum, et acupictum; similam, mel et oleum comedisti, 16:10, 13;

de Hierosolyma per quam 7 ibi intelligitur Ecclesia Antiqua spiritualis quae postquam exspiravit Ecclesia Antiquissima caelestis, instaurata fuit a Domino; vera quibus Ecclesia illa donata fuit, describuntur per ‘vestes’; 'acupictum' est scientificum, hoc cum genuinum 8 , etiam apparet ut acupictum, ac sicut lacinia in altera vita, quod etiam datum est videre; ‘byssus et sericum’ 9 sunt vera ex bono, sed illa in caelo, quia t}in ejus luce ibi, sunt splendidissima et transparentia:

[6] apud eundem,

Byssus in acupictura ex Aegypto fuit expansio tua, et hyacinthinum et purpura ex insulis Elishah, fuit tegumentum tuum, 27:7;

ibi de Tyro, per quam repraesentantur cognitiones veri et boni, n. 1201, quae cum genuinae, sunt ‘byssus in acupictura ex Aegypto’; bonum inde, seu bonum veri, sunt ‘hyacinthinum et purpura’:

[7] apud Davidem,

Tota gloriosa filia regis, de implexis auri vestis ejus, in acupictis adducetur regi, Ps. 45:14, 15 10 [KJV 13, 14];

‘filia regis’ pro affectione veri; ‘de implexis auri vestis ejus’ pro veris in quibus bonum; ‘acupicta’ pro veris infimis:

apud Johannem,

Habes pauca nomina in Sardibus, 11 qui non polluerunt vestimenta sua, et ambulabunt Mecum in albis, quia digni sunt. 12 Qui vicerit, hic induetur vestimentis albis, Apoc. 3:4, 5; 13 'non polluere ‘vestimenta’ pro vera non inquinare falsis:

[8] apud eundem,

Beatus qui vigilat et servat vestimenta sua, ut non nudus ambulet, et 14 videant pudorem ejus, Apoc. 16:15;

vestimenta' similiter pro veris; sunt vera fidei ex Verbo quae proprie significantur per vestimenta; qui illa inde, aut qui vera 15 seu verosimilia ex suo religioso, ut gentiles, non sibi acquisiverat et applicuerat vitae, is utcumque putat se in bono esse, usque non est; nam quia 16 nulla ei vera ex Verbo aut religioso sunt, se patitur duci per ratiocinia aeque a spiritibus malis quam bonis, ac ita defendi non potest ab angelis; hoc intelligitur per quod ‘vigilandum, et servanda vestimenta sua, ut non nudus ambulet et videant pudorem ejus’:

[9] apud Zachariam, Jehoshua fuit 17 indutus vestibus pollutis, sic stabat coram angelo, qui dixit ad stantes coram illo, Removete vestes pollutas a coram illo; ad illum autem dixit, Vide transire feci a te iniquitatem tuam, et induendo te vestibus mutatoriis, 3:3, 4;

'vestes pollutae' pro veris conspurcatis a falsis quae a malo, quare remotis vestibus illis et indutis aliis, dicitur ‘vide transire 18 feci a te iniquitatem tuam’; quod iniquitas non transeat per mutationem vestium, quisque scire potest, inde etiam quisque concludere quod vestium mutatio fuerit repraesentativum, sicut etiam vestium lavatio quae mandata cum purificarentur, ut cum accederent ad montem Sinai, Exod. 19:14 19 ; cumque ab impuris mundarentur, Lev. 11:25, 40, 14:8, 9, Num. 8:6, 7, 19:21 20 , 31:19-24 21 ;

[10] mundationes enim ab impuris fiunt per vera fidei, quia haec docent quid bonum, 22 quid charitas, quid proximus, quid fides, quod Dominus, quod caelum quod vita aeterna, haec non sciuntur quid sunt absque veris quae docent, et ne quidem quod 23 sint; quis non aliter ex se novit quam quod bonum amoris sui et mundi, sit unicum quod bonum homini, utrumque enim est ejus vitae jucundum; et quis nisi ex veris fidei nosse potest, quod 24 aliud bonum sit quod homini applicari potest, nempe bonum amoris in Deum et bonum charitatis erga proximum, et quod in illis bonis sit vita caelestis, 25 tum quod tantum ejus boni influat per caelum a Domino, quantum homo se prae aliis non amat et quantum non amat mundum prae caelo; 26 ex his constare potest quod purificatio 27 quae 28 repraesentata fuit per lavationem vestium, 29 fiat per vera fidei.

Footnotes:

1. The Manuscript places this after splendentibus.

2. inde est

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. The Manuscript inserts quod.

5. apparuerint

6. hoc, in the First Latin Edition.

7. The Manuscript places this before de.

8. The Manuscript inserts est.

9. est verum

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. quae

12. Quia, in the First Latin Edition.

13. vestimenta pro veris

14. videam, in the First Latin Edition.

15. aut

16. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

17. in, in the First Latin Edition.

18. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

19. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

20. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

21. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

22. et sic ducunt ad bonum; bonum enim spirituale, seu amoris in Dominum, et amoris erga proximum non scitur quod sit

23. sit, nam

24. bonum hominis sit bonum charitatis et quod in illo bono

25. et

26. inde

27. The Manuscript inserts hominis.

28. The Manuscript inserts purificatio.

29. The Manuscript places this before quae.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.