The Bible

 

Joel 2

Study

   

1 Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo, conturbentur omnes habitatores terræ : quia venit dies Domini, quia prope est.

2 Dies tenebrarum et caliginis, Dies nubis et turbinis ; quasi mane expansum super montes populus multus et fortis : similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis.

3 Ante faciem ejus ignis vorans, et post eum exurens flamma. Quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti, neque est qui effugiat eum.

4 Quasi aspectus equorum, aspectus eorum ; et quasi equites, sic current.

5 Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient, sicut sonitus flammæ ignis devorantis stipulam, velut populus fortis præparatus ad prælium.

6 A facie ejus cruciabuntur populi ; omnes vultus redigentur in ollam.

7 Sicut fortes current ; quasi viri bellatores ascendent murum : viri in viis suis gradientur, et non declinabunt a semitis suis.

8 Unusquisque fratrem suum non coarctabit, singuli in calle suo ambulabunt ; sed et per fenestras cadent, et non demolientur.

9 Urbem ingredientur, in muro current, domos conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur.

10 A facie ejus contremuit terra, moti sunt cæli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum.

11 Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra ejus, quia fortia et facientia verbum ejus : magnus enim dies Domini, et terribilis valde, et quis sustinebit eum ?

12 Nunc ergo, dicit Dominus, convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in planctu.

13 Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra ; et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multæ misericordiæ, et præstabilis super malitia.

14 Quis scit si convertatur, et ignoscat, et relinquat post se benedictionem, sacrificium et libamen Domino Deo vestro ?

15 Canite tuba in Sion, sanctificate jejunium, vocate cœtum :

16 congregate populum, sanctificate ecclesiam, coadunate senes, congregate parvulos, et sugentes ubera ; egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo.

17 Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes, ministri Domini, et dicent : Parce, Domine, parce populo tuo ; et ne des hæreditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes. Quare dicunt in populis : Ubi est Deus eorum ?

18 Zelatus est Dominus terram suam, et pepercit populo suo.

19 Et respondit Dominus, et dixit populo suo : Ecce ego mittam vobis frumentum, et vinum, et oleum, et replebimini eis ; et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus.

20 Et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis, et expellam eum in terram inviam et desertam : faciem ejus contra mare orientale, et extremum ejus ad mare novissimum : et ascendet fœtor ejus, et ascendet putredo ejus, quia superbe egit.

21 Noli timere, terra : exsulta, et lætare, quoniam magnificavit Dominus ut faceret.

22 Nolite timere, animalia regionis, quia germinaverunt speciosa deserti ; quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt virtutem suam.

23 Et, filii Sion, exsultate, et lætamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem justitiæ, et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum, sicut in principio.

24 Et implebuntur areæ frumento, et redundabunt torcularia vino et oleo.

25 Et reddam vobis annos, quos comedit locusta, bruchus, et rubigo, et eruca : fortitudo mea magna quam misi in vos.

26 Et comedetis vescentes, et saturabimini ; et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui fecit mirabilia vobiscum ; et non confundetur populus meus in sempiternum.

27 Et scietis quia in medio Israël ego sum, et ego Dominus Deus vester, et non est amplius ; et non confundetur populus meus in æternum.

28 Et erit post hæc : effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ : senes vestri somnia somniabunt, et juvenes vestri visiones videbunt.

29 Sed et super servos meos et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum.

30 Et dabo prodigia in cælo et in terra, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi.

31 Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.

32 Et erit : omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit : quia in monte Sion et in Jerusalem erit salvatio, sicut dixit Dominus, et in residuis quos Dominus vocaverit.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3355

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3355. Quod ‘terrae motus’ sit in sensu interno mutatio status Ecclesiae, constat a significatione ‘terrae’ quod sit Ecclesia, de qua n. 566, 662, 1066, 1 1068, 1262, 1733, 1850, 2117, 2118, 2928; et a significatione ‘motus’ quod sit mutatio status, hic quoad illa quae sunt Ecclesiae, nempe quoad bonum et verum; et quoque patet ab aliis locis in Verbo, ut apud Esaiam,

Fiet, fugiens a voce pavoris cadet in foveam, et ascendens e medio foveae capietur in laqueo, quia cataractae ab alto apertae sunt, et concussa sunt fundamenta terrae, confringendo confracta est terra, ... commovendo commota est terra, nutando nutat terra sicut ebrius, vacillat sicut tugurium, et gravis [est] super illam praevaricatio ejus, et cadet et non addet resurgere: et erit in die illo visitabit Jehovah super exercitum altitudinis in altitudine, et super reges humi super humo, Esai. 24:18-20;

ibi quod ‘terra’ sit Ecclesia, manifeste patet, nam de Ecclesia agitur, cujus ‘fundamenta dicuntur concussa, et illa confracta, commota, nutare et vacillare’, cum bonum et verum non amplius cognoscitur; ‘reges humi’ sunt vera 2 , hic falsa, super quae visitabitur; quod ‘reges’ sint vera, et in opposito sensu falsa, videatur n. 1672, 2015, 3 , et quod ‘humus’ sit simile ac terra, nempe Ecclesia, sed cum differentia, n. 566, 1068:

[2] apud eundem,

Rarum reddam hominem prae auro puro, et hominis prae auro ophiris; propterea commovebo Caelum, et commovebitur terra e loco suo, in indignatione Jehovae Zebaoth, et in die excandescentiae irae Ipsius, 13:12, 13;

ubi de die judicii; ‘terra’ quoque ibi manifeste pro Ecclesia, quae ‘commoveri’ dicitur ‘e loco’, cum mutatur quoad statum; quod ‘locus’ sit status, videatur n. 1273-1275, 1377, 2625, 2837:

apud eundem,

Num hic vir commovens terram, commovens regna, ponit orbem in desertum, et urbes ejus destruit? 14:16, 17;

ubi de Lucifero; ‘terra’ pro Ecclesia, ‘quam commovere’ dicitur cum sibi vindicat omnia ejus; quod ‘regna’ sint vera quae Ecclesiae, videatur n. 1672, 2547:

[3] apud Ezechielem,

Erit in die illo, venit Gogus super terram Israelis; ascendet excandescentia Mea in ira Mea, et in zelo Meo, in igne indignationis Meae loquar, si non in die illo erit terrae motus magnus super humo Israelis, 38:18-20;

‘Gogus’ pro cultu externo separato ab interno, et sic facto idololatrico, n. 1151; ‘terra et humus Israelis’ pro Ecclesia spirituali; ‘terrae motus’ pro mutatione status ejus:

apud Joelem,

Coram Ipso commota est terra, contremuerunt caeli, sol et luna atrati sunt, et stellae contraxerunt splendorem suum, ii

10; ubi etiam de die ultimi judicii, ‘commota terra’ pro mutato statu Ecclesiae, ‘sol et luna’ pro bono amoris et vero 4 fidei, n. 1529, 1530, 2441, 2495, qui ‘atrati’ dicuntur cum bona et vera non amplius agnoscantur; ‘stellae’ pro cognitionibus boni et veri, n. 2495, 2049 apud Davidem,

Concussa est, et commota est terra, et fundamenta montium trepidarunt, et concussa sunt, quia exarsit Ipsi, Ps. 18:7, 8. [KJV Ps. 18:6, 7];

‘concussa et commota terra’ pro perverso facto statu Ecclesiae:

[4] apud Johannem, Porro vidi, cum aperuit sigillum sextum, cum ecce terrae motus magnus factus est, et sol factus est niger sicut saccus pilosus, et luna tota facta est sicut sanguis, et stellae caeli ceciderunt in terram, Apoc. 6:12, 13;

ibi ‘terrae motus, sol, luna et stellae’ simile significant ac supra apud Joelem:

apud eundem,

In illa hora factus est terrae motus magnus, et decima pars urbis cecidit, et occubuerunt in terrae motu nomina hominum septem millia, Apoc. 11:13.

Ex omnibus illis locis patet quod ‘terrae motus’ non aliud sit quam mutatio status Ecclesiae, et quod ‘terra’ non aliud in sensu interno sit quam Ecclesia; et quia ‘terra’ est Ecclesia, constat quod per ‘novum caelum et novam terram’ quae successum loco prioris, Esai. 65:17, 66:22, Apoc. 21:1, non aliud significetur quam nova Ecclesia interna et externa, n. 1733, 1850, 2117, 2118 f.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts Ecclesiae.

3. The Manuscript inserts 2069

4. ejus, in the First Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.