The Bible

 

Joel 2

Study

   

1 Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo, conturbentur omnes habitatores terræ : quia venit dies Domini, quia prope est.

2 Dies tenebrarum et caliginis, Dies nubis et turbinis ; quasi mane expansum super montes populus multus et fortis : similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis.

3 Ante faciem ejus ignis vorans, et post eum exurens flamma. Quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti, neque est qui effugiat eum.

4 Quasi aspectus equorum, aspectus eorum ; et quasi equites, sic current.

5 Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient, sicut sonitus flammæ ignis devorantis stipulam, velut populus fortis præparatus ad prælium.

6 A facie ejus cruciabuntur populi ; omnes vultus redigentur in ollam.

7 Sicut fortes current ; quasi viri bellatores ascendent murum : viri in viis suis gradientur, et non declinabunt a semitis suis.

8 Unusquisque fratrem suum non coarctabit, singuli in calle suo ambulabunt ; sed et per fenestras cadent, et non demolientur.

9 Urbem ingredientur, in muro current, domos conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur.

10 A facie ejus contremuit terra, moti sunt cæli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum.

11 Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra ejus, quia fortia et facientia verbum ejus : magnus enim dies Domini, et terribilis valde, et quis sustinebit eum ?

12 Nunc ergo, dicit Dominus, convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in planctu.

13 Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra ; et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multæ misericordiæ, et præstabilis super malitia.

14 Quis scit si convertatur, et ignoscat, et relinquat post se benedictionem, sacrificium et libamen Domino Deo vestro ?

15 Canite tuba in Sion, sanctificate jejunium, vocate cœtum :

16 congregate populum, sanctificate ecclesiam, coadunate senes, congregate parvulos, et sugentes ubera ; egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo.

17 Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes, ministri Domini, et dicent : Parce, Domine, parce populo tuo ; et ne des hæreditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes. Quare dicunt in populis : Ubi est Deus eorum ?

18 Zelatus est Dominus terram suam, et pepercit populo suo.

19 Et respondit Dominus, et dixit populo suo : Ecce ego mittam vobis frumentum, et vinum, et oleum, et replebimini eis ; et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus.

20 Et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis, et expellam eum in terram inviam et desertam : faciem ejus contra mare orientale, et extremum ejus ad mare novissimum : et ascendet fœtor ejus, et ascendet putredo ejus, quia superbe egit.

21 Noli timere, terra : exsulta, et lætare, quoniam magnificavit Dominus ut faceret.

22 Nolite timere, animalia regionis, quia germinaverunt speciosa deserti ; quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt virtutem suam.

23 Et, filii Sion, exsultate, et lætamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem justitiæ, et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum, sicut in principio.

24 Et implebuntur areæ frumento, et redundabunt torcularia vino et oleo.

25 Et reddam vobis annos, quos comedit locusta, bruchus, et rubigo, et eruca : fortitudo mea magna quam misi in vos.

26 Et comedetis vescentes, et saturabimini ; et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui fecit mirabilia vobiscum ; et non confundetur populus meus in sempiternum.

27 Et scietis quia in medio Israël ego sum, et ego Dominus Deus vester, et non est amplius ; et non confundetur populus meus in æternum.

28 Et erit post hæc : effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ : senes vestri somnia somniabunt, et juvenes vestri visiones videbunt.

29 Sed et super servos meos et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum.

30 Et dabo prodigia in cælo et in terra, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi.

31 Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.

32 Et erit : omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit : quia in monte Sion et in Jerusalem erit salvatio, sicut dixit Dominus, et in residuis quos Dominus vocaverit.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #164

Study this Passage

  
/ 962  
  

164. "Veniam super te sicut fur, et nescies qua hora veniam super te," significat quod auferentur illa quae cultus sunt, et quod hoc nescietur quando et quomodo. - Dicitur quod Dominus "venturus sicut fur," quia homini qui in cultu mortuo est, aufertur externum bonum cultus: est enim in cultu mortuo aliquid boni, quia cogitant de Deo et de vita aeterna; at usque bonum absque suis veris non est bonum, nisi meritorium vel hypocriticum, sed mala et falsa auferunt illud sicut fur; hoc fit successive in mundo, et plane post mortem, et quoque homine nesciente quando et quomodo. Tribuitur Domino quod "venturus sit sicut fur," sed in Sensu spirituali intelligitur quod Infernum auferet et furabitur illud: hoc simile est cum eo, quod in Verbo dicatur quod Deus malum faciat homini, vastet illum, vindicet, excandescat, inducat in tentationem; cum tamen Infernum illa facit; ita enim dicitur ex apparentia coram homine. Quod Auferetur homini talentum et mina negotiationis ejus, si nihil lucratur videatur, (Matthaeus 25:26-30; Luca 19:24-26);

"negotiari" et "lucrari," significat comparare sibi vera et bona. Quoniam ablatio boni et veri ab illis qui in cultu mortuo sunt, fit sicut a fure in tenebris, ideo hoc in Verbo aliquoties assimilatur furi, ut in sequentibus:

"Ecce venio tanquam Fur: beatus qui vigilat et servat vestimenta,ne nudus ambulet," (Apocalypsis 16:15);

"Vigilate ergo, nescitis enim qua hora Dominus vester venturus est: illud cognoscite, si sciret Pater familias qua hora Fur venturus est, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam," (Matthaeus 24:42-43);

"Si Fures venerint tibi, si eversores noctu, quomodo excisus eris, nonne Furabuntur quod illis satis," (Obadias 1:5); "In urbe discurrent, in muro current, in domos ascendent, per fenestras ingredientur sicut Fur," (Joel 2:9);

"Fecerunt mendacium, et Fur venit, et diffudit se turma foras," (Hoschea 7:1);

"Reponite thesauros non in terra, sed in Caelo, ubi Fures non veniunt, nec Furabuntur," (Matthaeus 6:19-20).

Quod homo vigilaturus sit, et nesciturus horam qua Dominus venit, est ob causam, ut homo sicut ex se cogitet et faciat, ita in libero secundum rationem suam, et ne timor aliquid inferat; timor enim cuivis foret si sciret; et quod homo ex se in libero facit, hoc remanet in aeternum, quod autem ex timore, hoc non remanet.

  
/ 962