The Bible

 

Jeremias 51

Study

   

1 Hæc dicit Dominus : Ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores ejus, qui cor suum levaverunt contra me, quasi ventum pestilentem :

2 et mittam in Babylonem ventilatores, et ventilabunt eam et demolientur terram ejus, quoniam venerunt super eam undique in die afflictionis ejus.

3 Non tendat qui tendit arcum suum, et non ascendat loricatus : nolite parcere juvenibus ejus : interficite omnem militiam ejus.

4 Et cadent interfecti in terra Chaldæorum, et vulnerati in regionibus ejus.

5 Quoniam non fuit viduatus Israël et Juda a Deo suo, Domino exercituum, terra autem eorum repleta est delicto a Sancto Israël.

6 Fugite de medio Babylonis, et salvet unusquisque animam suam : nolite tacere super iniquitatem ejus, quoniam tempus ultionis est a Domino, vicissitudinem ipse retribuet ei.

7 Calix aureus Babylon in manu Domini, inebrians omnem terram : de vino ejus biberunt gentes, et ideo commotæ sunt.

8 Subito cecidit Babylon, et contrita est. Ululate super eam : tollite resinam ad dolorem ejus, si forte sanetur.

9 Curavimus Babylonem, et non est sanata : derelinquamus eam, et eamus unusquisque in terram suam, quoniam pervenit usque ad cælos judicium ejus, et elevatum est usque ad nubes.

10 Protulit Dominus justitias nostras : venite, et narremus in Sion opus Domini Dei nostri.

11 Acuite sagittas, implete pharetras : suscitavit Dominus spiritum regum Medorum : et contra Babylonem mens ejus est ut perdat eam, quoniam ultio Domini est, ultio templi sui.

12 Super muros Babylonis levate signum, augete custodiam, levate custodes, præparate insidias, quia cogitavit Dominus, et fecit quæcumque locutus est contra habitatores Babylonis.

13 Quæ habitas super aquas multas, locuples in thesauris, venit finis tuus, pedalis præcisionis tuæ.

14 Juravit Dominus exercituum per animam suam : Quoniam replebo te hominibus quasi brucho, et super te celeuma cantabitur.

15 Qui fecit terram in fortitudine sua, præparavit orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit cælos.

16 Dante eo vocem, multiplicantur aquæ in cælo : qui levat nubes ab extremo terræ, fulgura in pluviam fecit, et produxit ventum de thesauris suis.

17 Stultus factus est omnis homo a scientia ; confusus est omnis conflator in sculptili, quia mendax est conflatio eorum, nec est spiritus in eis.

18 Vana sunt opera, et risu digna : in tempore visitationis suæ peribunt.

19 Non sicut hæc, pars Jacob, quia qui fecit omnia ipse est : et Israël sceptrum hæreditatis ejus : Dominus exercituum nomen ejus.

20 Collidis tu mihi vasa belli : et ego collidam in te gentes, et disperdam in te regna :

21 et collidam in te equum et equitem ejus : et collidam in te currum et ascensorem ejus :

22 et collidam in te virum et mulierem : et collidam in te senem et puerum : et collidam in te juvenem et virginem :

23 et collidam in te pastorem et gregem ejus : et collidam in te agricolam et jugales ejus : et collidam in te duces et magistratus :

24 et reddam Babyloni, et cunctis habitatoribus Chaldææ, omne malum suum, quod fecerunt in Sion, in oculis vestris, ait Dominus.

25 Ecce ego ad te, mons pestifer, ait Dominus, qui corrumpis universam terram : et extendam manum meam super te, et evolvam te de petris, et dabo te in montem combustionis :

26 et non tollent de te lapidem in angulum, et lapidem in fundamenta : sed perditus in æternum eris, ait Dominus.

27 Levate signum in terra, clangite buccina in gentibus, sanctificate super eam gentes, annuntiate contra illam regibus Ararat, Menni, et Ascenez : numerate contra eam Taphsar, adducite equum quasi bruchum aculeatum.

28 Sanctificate contra eam gentes, reges Mediæ, duces ejus, et universos magistratus ejus, cunctamque terram potestatis ejus.

29 Et commovebitur terra et conturbabitur, quia evigilabit contra Babylonem cogitatio Domini, ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem.

30 Cessaverunt fortes Babylonis a prælio, habitaverunt in præsidiis : devoratum est robur eorum, et facti sunt quasi mulieres : incensa sunt tabernacula ejus, contriti sunt vectes ejus.

31 Currens obviam currenti veniet, et nuntius obvius nuntianti, ut annuntiet regi Babylonis quia capta est civitas ejus a summo usque ad summum.

32 Et vada præoccupata sunt, et paludes incensæ sunt igni, et viri bellatores conturbati sunt.

33 Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Filia Babylonis quasi area, tempus trituræ ejus : adhuc modicum, et veniet tempus messionis ejus.

34 Comedit me, devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis : reddidit me quasi vas inane : absorbuit me quasi draco, replevit ventrem suum teneritudine mea, et ejecit me.

35 Iniquitas adversum me et caro mea super Babylonem, dicit habitatio Sion : et sanguis meus super habitatores Chaldææ, dicit Jerusalem.

36 Propterea hæc dicit Dominus : Ecce ego judicabo causam tuam, et ulciscar ultionem tuam : et desertum faciam mare ejus, et siccabo venam ejus.

37 Et erit Babylon in tumulos, habitatio draconum, stupor et sibilus, eo quod non sit habitator.

38 Simul ut leones rugient, excutient comas veluti catuli leonum.

39 In calore eorum ponam potus eorum, et inebriabo eos, ut sopiantur, et dormiant somnum sempiternum, et non consurgant, dicit Dominus.

40 Deducam eos quasi agnos ad victimam, et quasi arietes cum hædis.

41 Quomodo capta est Sesach, et comprehensa est inclyta universæ terræ ! quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes !

42 Ascendit super Babylonem mare, multitudine fluctuum ejus operta est.

43 Factæ sunt civitates ejus in stuporem, terra inhabitabilis et deserta, terra in qua nullus habitet, nec transeat per eam filius hominis.

44 Et visitabo super Bel in Babylone, et ejiciam quod absorbuerat de ore ejus : et non confluent ad eum ultra gentes, siquidem et murus Babylonis corruet.

45 Egredimini de medio ejus, populus meus, ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris Domini,

46 et ne forte mollescat cor vestrum, et timeatis auditum qui audietur in terra : et veniet in anno auditio, et post hunc annum auditio, et iniquitas in terra, et dominator super dominatorem.

47 Propterea ecce dies veniunt, et visitabo super sculptilia Babylonis, et omnis terra ejus confundetur, et universi interfecti ejus cadent in medio ejus.

48 Et laudabunt super Babylonem cæli et terra, et omnia quæ in eis sunt, quia ab aquilone venient ei prædones, ait Dominus.

49 Et quomodo fecit Babylon, ut caderent occisi in Israël, sic de Babylone cadent occisi in universa terra.

50 Qui fugistis gladium, venite, nolite stare : recordamini procul Domini, et Jerusalem ascendat super cor vestrum.

51 Confusi sumus, quoniam audivimus opprobrium : operuit ignominia facies nostras, quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini.

52 Propterea ecce dies veniunt, ait Dominus, et visitabo super sculptilia ejus, et in omni terra ejus mugiet vulneratus.

53 Si ascenderit Babylon in cælum, et firmaverit in excelso robur suum, a me venient vastatores ejus, ait Dominus.

54 Vox clamoris de Babylone, et contritio magna de terra Chaldæorum :

55 quoniam vastavit Dominus Babylonem, et perdidit ex ea vocem magnam : et sonabunt fluctus eorum quasi aquæ multæ, dedit sonitum vox eorum,

56 quia venit super eam, id est super Babylonem, prædo, et apprehensi sunt fortes ejus, et emarcuit arcus eorum, quia fortis ultor Dominus reddens retribuet.

57 Et inebriabo principes ejus, et sapientes ejus, et duces ejus, et magistratus ejus, et fortes ejus : et dormient somnum sempiternum, et non expergiscentur, ait rex (Dominus exercituum nomen ejus).

58 Hæc dicit Dominus exercituum : Murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur, et portæ ejus excelsæ igni comburentur, et labores populorum ad nihilum, et gentium in ignem erunt, et disperibunt.

59 Verbum quod præcepit Jeremias propheta Saraiæ filio Neriæ filii Maasiæ, cum pergeret cum Sedecia rege in Babylonem, in anno quarto regni ejus : Saraias autem erat princeps prophetiæ.

60 Et scripsit Jeremias omne malum, quod venturum erat super Babylonem, in libro uno, omnia verba hæc quæ scripta sunt contra Babylonem.

61 Et dixit Jeremias ad Saraiam : Cum veneris in Babylonem, et videris, et legeris omnia verba hæc,

62 dices : Domine, tu locutus es contra locum istum, ut disperderes eum, ne sit qui in eo habitet, ab homine usque ad pecus, et ut sit perpetua solitudo.

63 Cumque compleveris legere librum istum, ligabis ad eum lapidem, et projicies illum in medium Euphraten,

64 et dices : Sic submergetur Babylon, et non consurget a facie afflictionis quam ego adduco super eam, et dissolvetur. Hucusque verba Jeremiæ.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #273

Study this Passage

  
/ 1232  
  

273. (Vers. 5.) "Et e throno prodibant fulgura et tonitrua et voces." - Quod significet illustrationem, intellectum et perceptionem Divini Veri in caelis a Domino, constat ex significatione "fulgurum, tonitruum et vocum", quod praedicentur de Divino Vero, "fulgura" de ejus illustratione, "tonitrua" de ejus intellectu, et "voces" de ejus perceptione: quod haec significentur per illa, constabit ex locis in Verbo ubi nominantur; sed primum aliquid dicetur, unde significationes illae. Omnia quae in caelo aspectabili coram oculis hominum apparent, correspondentiae sunt; sicut sol, luna, stellae, aer, aether, lux, calor, nubes, nimbi, imbres, et plura: correspondentiae sunt quia omnia quae in naturali mundo sunt correspondent illis quae in spirituali mundo; sunt quoque illa correspondentiae in caelo, ubi angeli, quoniam apparent illis similia, verum ibi non sunt naturalia sed sunt spiritualia: (ut constare potest ex illis quae in opere De Caelo et Inferno ostensa sunt, ut De Sole et Luna in Caelo, n. 116-125; De Luce et Calore in Caelo, n. 126-140; et in genere De Correspondentia Caeli cum omnibus Telluris, n. 103-115; ac De Apparentiis in Caelo, n. 170-176): inde etiam "fulgura" et "tonitrua" sunt correspondentiae; et quia correspondentiae sunt, ideo significant similia quibus correspondent. In genere significant Divinum Verum ab angelis superioribus receptum et enuntiatum, quod cum descendit ad angelos inferiores, quandoque apparet sicut fulgur, et auditur sicut tonitru cum vocibus. Inde est quod "fulgur" significet Divinum Verum quoad illustrationem, "tonitru" Divinum Verum quoad intellectum, et "voces" Divinum Verum quoad perceptionem. Quoad intellectum et quoad perceptionem dicitur, quoniam quod intrat per auditum in mentem, hoc et videtur et percipitur, videtur in intellectu, et percipitur per communicationem cum voluntate. (Quid proprie perceptio, qualis est angelis in caelo, videatur in Doctrina Novae Hierosolyma, n. 140.)

[2] Inde nunc est quod "fulgura" et "tonitrua" in Verbo significent Divinum Verum quoad illustrationem et quoad intellectum, ut constare potest a sequentibus his locis:

- Apud Davidem,

"Redemisti brachio populum tuum;... stillarunt aquas nubes, vocem dederunt aetheres, etiam tela tua iverunt; vox tonitrui tui in orbem, illustrarunt fulgura orbem" (Psalmuss 77:16, 18, 19 [B.A. 15, 17, 18]);

agitur ibi de instauratione ecclesiae; et per "stillarunt aquas nubes", significantur vera ex sensu litterae Verbi; per "vocem dederunt aetheres" seu nubes superiores, significantur vera ex sensu spirituali Verbi; per "tela" quae iverunt intelliguntur fulmina, ex quibus apparent sicut sagittae ex arcu, et quae adsunt cum tonitrua et fulgura, et per illa significantur Divina vera; per "vocem tonitrui in orbem", significatur Divinum Verum quoad perceptionem et intellectum in ecclesia; et per "illustrarunt fulgura orbem", significatur quoad illustrationem inde; "orbis" est ecclesia.

[3] Apud eundem,

"Ignis coram" Jehovah "ibit, et inflammabit circumcirca hostes Ejus; illustrabunt fulgura Ipsius orbem" (Psalmuss 97:3, 4);

ex his quoque patet quod "fulgura" significent Divinum Verum quoad illustrationem, nam dicitur "Illustrabunt fulgura orbem."

[4] Apud Jeremiam,

"Factor terrae per virtutem suam, praeparat orbem per sapientiam suam, et per intelligentiam suam extendit caelos; ad vocem quam dat Ille multitudo aquarum in caelis, et ascendere facit vapores a fine terrae, fulgura pluviae facit" (10:12, 13, 1 Psalmuss 51:16; Psalmuss 135:7, 8);

etiam hic agitur de instauratione ecclesiae; quod per "vocem tonitrui" significetur Divinum Verum quoad perceptionem et intellectum, et per "fulgura" illud quoad illustrationem, constare potest ex eo, quod dicatur quod "Factor terrae praeparet orbem per sapientiam suam, et extendat caelos per intelligentiam suam"; et mox, quod "ad vocem quam dat, multitudo aquarum in caelis", et quod "fulgura pluviae faciat": "terra" et "orbis" significant ecclesiam; "aquae in caelis" significant vera spiritualia; "pluviae" illa cum descendunt et fiunt naturalia; illustratio eorum significatur per "fulgura."

[5] In Libro Secundo Samuelis,

"Tonuit de caelo Jehovah, et Altissimus dedit vocem suam, et misit tela et dispersit eos, fulgur et confudit" (22:14, 15);

tonitrua hic exprimuntur per "tonare e caelo" et per "dare vocem", fulmina volantia per "tela", et per haec et per illa significantur Divina vera, et per "fulgur" eorum lux; quae sicut vivificant et illustrant bonos, ita per terre faciunt et occaecant malos, quod intelligitur per quod "misit tela et dispersit eos, ac fulgur et confudit": mali enim non sustinent Divina vera, et prorsus non aliquam lucem e caelo quare ad praesentiam eorum aufugiunt.

[6] Similiter apud Davidem,

"Tonavit in caelis Jehovah, et Altissimus dedit Vocem suam, ... et misit tela sua et dispersit eos, et fulmina multa et conturbavit illos" (Psalmuss 18:14, 15 [B.A. 13, 14]):

et alibi,

"Fulgurando fulgura et disperge illos, mitte tela tua et conturba illos" (Psalmuss 144:6).

Quod "tonitrua" et "fulgura" significent Divinum Verum quoad intellectum et quoad illustrationem, constat adhuc a sequentibus his locis:

- Apud Davidem,

"In angustia invocasti, et eripui te, respondi tibi in occulto, tonitru" (Psalmuss 81:8 [B.A. 7]):

in Apocalypsi,

"Audivi unum ex quatuor Animalibus, dicens tanquam vocem tonitrui Veni et aspice" (6:1);

alibi,

"Accepit angelus thuribulum, et implevit illud ex igne altaris, et abjecit in terram; et facta sunt tonitrua, voces et fulgura" (8:5);

alibi,

Angelus "clamavit voce magna sicut leo; et cum clamavit, locuta sunt septem tonitrua voces suas" (10:3, 4);

alibi,

"Apertum est templum Dei in caelo, et visa est arca foederis in templo, et facta sunt fulgura et voces et tonitrua" (11:19);

alibi,

"Audivi vocem e caelo tanquam vocem aquarum multarum, et tanquam sonum tonitrui magni" (14:2);

et alibi,

"Audivi sonitum turbae multae, et tanquam sonitum aquarum multarum, tanquam sonitum tonitruum vehementium, dicentium Halleluia, quia regnum cepit Dominus Deus noster omnipotens" (19:6).

Quoniam "tonitrua" et "fulgura" significant Divina vera, ideo etiam cum Jehovah descendit super Monte Sinai ut promulgaret illa,

"Erant voces, et fulgura, ... et quoque vox buccinae" (Exodus 19:16);

quod "vox buccinae" significet Divinum Verum quoad revelationem, videatur supra (n. 55, 262).

(Vox e caelo ad Dominum audita ut tonitru, Johannes 12:28, 29.)

(Quod 2 Jacobus et Johannes vocati Boanerges, filii tonitrui, Marcus 3:14, 17.)

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232