The Bible

 

Jeremias 48

Study

   

1 Ad Moab hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Væ super Nabo, quoniam vastata est, et confusa ! capta est Cariathaim, confusa est fortis, et tremuit.

2 Non est ultra exsultatio in Moab contra Hesebon : cogitaverunt malum : Venite, et disperdamus eam de gente. Ergo silens conticesces, sequeturque te gladius.

3 Vox clamoris de Oronaim, vastitas et contritio magna.

4 Contrita est Moab : annuntiate clamorem parvulis ejus.

5 Per ascensum enim Luith plorans ascendet in fletu, quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt.

6 Fugite, salvate animas vestras, et eritis quasi myricæ in deserto :

7 pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis, tu quoque capieris : et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes ejus et principes ejus simul.

8 Et veniet prædo ad omnem urbem, et urbs nulla salvabitur : et peribunt valles, et dissipabuntur campestria, quoniam dixit Dominus :

9 Date florem Moab, quia florens egredietur : et civitates ejus desertæ erunt, et inhabitabiles.

10 Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter, et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine.

11 Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in fæcibus suis : nec transfusus est de vase in vas, et in transmigrationem non abiit : idcirco permansit gustus ejus in eo, et odor ejus non est immutatus.

12 Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum : et sternent eum, et vasa ejus exhaurient, et lagunculas eorum collident.

13 Et confundetur Moab a Chamos sicut confusa est domus Israël a Bethel, in qua habebat fiduciam.

14 Quomodo dicitis : Fortes sumus, et viri robusti ad præliandum ?

15 Vastata est Moab, et civitates illius succiderunt, et electi juvenes ejus descenderunt in occisionem, ait rex, Dominus exercituum nomen ejus.

16 Prope est interitus Moab ut veniat, et malum ejus velociter accurret nimis.

17 Consolamini eum, omnes qui estis in circuitu ejus : et universi qui scitis nomen ejus, dicite : Quomodo confracta est virga fortis, baculus gloriosus ?

18 Descende de gloria, et sede in siti, habitatio filiæ Dibon, quoniam vastator Moab ascendit ad te, dissipavit munitiones tuas.

19 In via sta, et prospice, habitatio Aroër : interroga fugientem, et ei qui evasit dic : Quid accidit ?

20 Confusus est Moab, quoniam victus est. Ululate, et clamate : annuntiate in Arnon, quoniam vastata est Moab,

21 et judicium venit ad terram campestrem, super Helon, et super Jasa, et super Mephaath,

22 et super Dibon, et super Nabo, et super domum Deblathaim,

23 et super Cariathaim, et super Bethgamul, et super Bethmaon,

24 et super Carioth, et super Bosra, et super omnes civitates terræ Moab, quæ longe et quæ prope sunt.

25 Abscissum est cornu Moab, et brachium ejus contritum est, ait Dominus.

26 Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est : et allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse.

27 Fuit enim in derisum tibi Israël, quasi inter fures reperisses eum : propter verba ergo tua quæ adversum illum locutus es, captivus duceris.

28 Relinquite civitates, et habitate in petra, habitatores Moab : et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis.

29 Audivimus superbiam Moab, superbus est valde : sublimitatem ejus, et arrogantiam, et superbiam, et altitudinem cordis ejus.

30 Ego scio, ait Dominus, jactantiam ejus, et quod non sit juxta eam virtus ejus, nec juxta quod poterat conata sit facere.

31 Ideo super Moab ejulabo, et ad Moab universam clamabo, ad viros muri fictilis lamentantes :

32 de planctu Jazer plorabo tibi, vinea Sabama. Propagines tuæ transierunt mare, usque ad mare Jazer pervenerunt : super messem tuam et vindemiam tuam prædo irruit.

33 Ablata est lætitia et exsultatio de Carmelo et de terra Moab : et vinum de torcularibus sustuli, nequaquam calcator uvæ solitum celeuma cantabit.

34 De clamore Hesebon usque Eleale et Jasa, dederunt vocem suam, a Segor usque ad Oronaim, vitula conternante : aquæ quoque Nemrim pessimæ erunt.

35 Et auferam de Moab, ait Dominus, offerentem in excelsis, et sacrificantem diis ejus.

36 Propterea cor meum ad Moab quasi tibiæ resonabit, et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum : quia plus fecit quam potuit, idcirco perierunt.

37 Omne enim caput calvitium, et omnis barba rasa erit : in cunctis manibus colligatio, et super omne dorsum cilicium :

38 super omnia tecta Moab, et in plateis ejus, omnis planctus : quoniam contrivi Moab sicut vas inutile, ait Dominus.

39 Quomodo victa est, et ululaverunt ? quomodo dejecit cervicem Moab, et confusus est ? Eritque Moab in derisum, et in exemplum omnibus in circuitu suo.

40 Hæc dicit Dominus : Ecce quasi aquila volabit, et extendet alas suas ad Moab.

41 Capta est Carioth, et munitiones comprehensæ sunt : et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis,

42 et cessabit Moab esse populus, quoniam contra Dominum gloriatus est.

43 Pavor, et fovea, et laqueus super te, o habitator Moab, dicit Dominus.

44 Qui fugerit a facie pavoris cadet in foveam, et qui conscenderit de fovea capietur laqueo : adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus.

45 In umbra Hesebon steterunt de laqueo fugientes, quia ignis egressus est de Hesebon, et flamma de medio Seon : et devorabit partem Moab, et verticem filiorum tumultus.

46 Væ tibi, Moab : periisti, popule Chamos, quia comprehensi sunt filii tui et filiæ tuæ in captivitatem.

47 Et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus, ait Dominus. Hucusque judicia Moab.

   

From Swedenborg's Works

 

Vera Christiana Religio #93

Study this Passage

  
/ 853  
  

93. Quoniam a Gabriele Angelo ad Mariam dictum est, quod SANCTUM, quod nascetur ex te vocabitur Filius Dei, ex Verbo afferentur loca, quod Dominus quoad Humanum dicatur SANCTUS ISRAELIS, quae sunt, "Videns fui in visionibus, ecce Vigil et SANCTUS e Coelo descendens, Daniel 4:10, 20. 1 Deus e Themane veniet, et SANCTUS e monte Paran, Habakuk 3:3. Ego Jehovah SANCTUS, Creator Israelis SANCTUS 2 VESTER, Esaias 43:14-15. 3 Sic dixit Jehovah Redemptor Israelis SANCTUS IPSIUS, Esaias 49:7. Ego Jehovah Deus tuus, SANCTUS ISRAELIS SALVATOR TUUS, Esaias 43:3. 4 Quod ad REDEMPTOREM nostrum, Jehovah Zebaoth nomen 5 Ipsius, SANCTUS ISRAELIS, Esaias 47:4. Dixit Jehovah REDEMPTOR vester, SANCTUS ISRAELIS, Esaias 43:14; 48:17. Jehovah Zebaoth nomen Ipsius, et REDEMPTOR TUUS SANCTUS ISRAELIS, Esaias 54:5. Tentarunt Deum, et SANCTUM ISRAELIS, Psalmus 78:41. Dereliquerunt Jehovam, et provocarunt SANCTUM ISRAELIS, Esaias 1:4. Dixerunt, cessare facite a faciebus nostris SANCTUM ISRAELIS: propterea sic dixit SANCTUS ISRAELIS, Esaias 30:11-12. Qui dicunt, properet opus Ipsius ut videamus, et appropinquet et veniat consilium SANCTI ISRAELIS, Esaias 5:19. In die illo innitentur Jehovae, SANCTO ISRAELIS in veritate, Esaias 10:20. Exclama et jubila filia 6 Sionis, quia magnus in medio tui SANCTUS ISRAELIS, 7 Esaias 12:6. 8 Dictum Dei Israelis, 9 in die illo oculi ejus ad SANCTUM ISRAELIS spectabunt, Esaias 17:6-7. 10 Egeni hominum in SANCTO ISRAELIS exultabunt, Esaias 29:19; 41:16. Terra plena est reatu contra 11 SANCTUM ISRAELIS," Jeremias 51:5. 12 Et praeterea, Esaias 55:5; 60:9, et alibi.

[2] Per Sanctum Israelis intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum, nam Angelus ad Mariam dixit, SANCTUM quod 13 nascetur ex te, vocabitur FILIUS DEI, Luca 1:35. Quod JEHOVAH et SANCTUS ISRAELIS unum sint, tametsi distincte nominantur, constare potest ex locis etiam hic allatis, quod Jehovah sit ille Sanctus Israelis. 14 Quod Dominus dicatur DEUS ISRAELIS, constat etiam ex perplurimis locis, ut Esaias 17:6; 21:10, 17; 24:15; 29:23; Jeremias 7:3; 9:14, 15 Jeremias 11:3; 13:12; 16:9; 19:3, 15; 23:2; 24:5; 25:15, 27; 29:4, 8, 21, 25; 30:2; 31:23, 16 32:14-15, 36; 33:4; 34:2, 13; 35:13, 17-18, 19; 37:7; 38:17, 17 Jeremias 39:16; 42:9, 15, 18; 43:10; 44:2, 7, 11, 25; 48:1; 50:18; 51:33; Ezechiel 8:4; 9:3; 10:19-20; 11:22, 18 Ezechiel 43:2; 44:2; Zephanias 2:9; Psalmuses 41:14, 19 59:6; 20 68:9. 21

Footnotes:

1. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 4:13, 23 apud Biblia Anglica.

2. Sic prima editio, sed alibi: Rex.
3. Prima editio: Esaias 44:11, 15.
4. Prima editio: 43:1, 3.
5. Prima editio: domen.
6. Nisi legeris: habitatrix sic Schmidt, Biblia Hebraica, Apocalypsis Revelata 44[2], 612[4], praeter alibi.

7. Prima editio: ISRALIS.
8. Prima editio: 16.
9. Prima editio: Isralis.
10. Prima editio: Esaias 17:7.
11. Prima editio: TERRA PLENA EST REATU CONTRA (absque italicis).
12. Prima editio: Jeremias 50:29.
13. Prima editio: quad.
14. Prima editio: Isralis.
15. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 9:15 apud Biblia Anglica.

16. Prima editio: 29.
17. Prima editio: 33.
18. Prima editio: 11:2.
19. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 41:13 apud Biblia Anglica.

20. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 59:5 apud Biblia Anglica.

21. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 68:8 apud Biblia Anglica.

  
/ 853