The Bible

 

Jeremias 46

Study

   

1 Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra gentes.

2 Ad Ægyptum, adversum exercitum Pharaonis Nechao regis Ægypti, qui erat juxta fluvium Euphraten in Charcamis, quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis, in quarto anno Joakim filii Josiæ regis Juda.

3 Præparate scutum et clypeum, et procedite ad bellum.

4 Jungite equos, et ascendite, equites : state in galeis, polite lanceas, induite vos loricis.

5 Quid igitur ? vidi ipsos pavidos, et terga vertentes, forte eorum cæsos : fugerunt conciti, nec respexerunt : terror undique, ait Dominus.

6 Non fugiat velox, nec salvari se putet fortis : ad aquilonem juxta flumen Euphraten victi sunt, et ruerunt.

7 Quis est iste, qui quasi flumen ascendit, et veluti fluviorum intumescunt gurgites ejus ?

8 Ægyptus fluminis instar ascendit, et velut flumina movebuntur fluctus ejus, et dicet : Ascendens operiam terram : perdam civitatem, et habitatores ejus.

9 Ascendite equos, et exsultate in curribus, et procedant fortes, Æthiopia et Libyes tenentes scutum, et Lydii arripientes et jacientes sagittas.

10 Dies autem ille Domini Dei exercituum, Dies ultionis, ut sumat vindictam de inimicis suis : devorabit gladius, et saturabitur, et inebriabitur sanguine eorum : victima enim Domini Dei exercituum, in terra aquilonis juxta flumen Euphraten.

11 Ascende in Galaad, et tolle resinam, virgo filia Ægypti : frustra multiplicas medicamina, sanitas non erit tibi.

12 Audierunt gentes ignominiam tuam et ululatus tuus replevit terram, quia fortis impegit in fortem, et ambo pariter conciderunt.

13 Verbum quod locutus est Dominus ad Jeremiam prophetam, super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis, et percussurus terram Ægypti :

14 Annuntiate Ægypto, et auditum facite in Magdalo, et resonet in Memphis, et in Taphnis : dicite : Sta, et præpara te, quia devorabit gladius ea quæ per circuitum tuum sunt.

15 Quare computruit fortis tuus ? non stetit, quoniam Dominus subvertit eum.

16 Multiplicavit ruentes, ceciditque vir ad proximum suum, et dicent : Surge, et revertamur ad populum nostrum, et ad terram nativitatis nostræ, a facie gladii columbæ.

17 Vocate nomen Pharaonis regis Ægypti : tumultum adduxit tempus.

18 Vivo ego, inquit rex (Dominus exercituum nomen ejus), quoniam sicut Thabor in montibus, et sicut Carmelus in mari, veniet.

19 Vasa transmigrationis fac tibi, habitatrix filia Ægypti : quia Memphis in solitudinem erit, et deseretur, et inhabitabilis erit.

20 Vitula elegans atque formosa Ægyptus, stimulator ab aquilone veniet ei.

21 Mercenarii quoque ejus, qui versabantur in medio ejus quasi vituli saginati, versi sunt, et fugerunt simul, nec stare potuerunt, quia dies interfectionis eorum venit super eos, tempus visitationis eorum.

22 Vox ejus quasi æris sonabit : quoniam cum exercitu properabunt, et cum securibus venient ei quasi cædentes ligna.

23 Succiderunt saltum ejus, ait Dominus, qui supputari non potest : multiplicati sunt super locustas, et non est eis numerus.

24 Confusa est filia Ægypti, et tradita in manu populo aquilonis.

25 Dixit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego visitabo super tumultum Alexandriæ, et super Pharaonem, et super Ægyptum, et super deos ejus, et super reges ejus, et super Pharaonem, et super eos qui confidunt in eo :

26 et dabo eos in manu quærentium animam eorum, et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu servorum ejus : et post hæc habitabitur sicut diebus pristinis, ait Dominus.

27 Et tu ne timeas, serve meus Jacob : et ne paveas, Israël : quia ecce ego salvum te faciam de longinquo, et semen tuum de terra captivitatis tuæ : et revertetur Jacob, et requiescet, et prosperabitur, et non erit qui exterreat eum.

28 Et tu noli timere, serve meus Jacob, ait Dominus, quia tecum ego sum : quia ego consumam cunctas gentes ad quas ejeci te, te vero non consumam : sed castigabo te in judicio, nec quasi innocenti parcam tibi.

   

The Bible

 

Apocalypsis 19

Study

   

1 Post hæc audivi quasi vocem turbarum multarum in cælo dicentium : Alleluja : salus, et gloria, et virtus Deo nostro est :

2 quia vera et justa judicia sunt ejus, qui judicavit de meretrice magna, quæ corrupit terram in prostitutione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus ejus.

3 Et iterum dixerunt : Alleluja. Et fumus ejus ascendit in sæcula sæculorum.

4 Et ceciderunt seniores viginti quatuor, et quatuor animalia, et adoraverunt Deum sedentem super thronum, dicentes : Amen : alleluja.

5 Ex vox de throno exivit, dicens : Laudem dicite Deo nostro omnes servi ejus : et qui timetis eum pusilli et magni.

6 Et audivi quasi vocem turbæ magnæ, et sicut vocem aquarum multarum, et sicut vocem tonitruorum magnorum, dicentium : Alleluja : quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens.

7 Gaudeamus, et exsultemus : et demus gloriam ei : quia venerunt nuptiæ Agni, et uxor ejus præparavit se.

8 Et datum est illi ut cooperiat se byssino splendenti et candido. Byssinum enim justificationes sunt sanctorum.

9 Et dixit mihi : Scribe : Beati qui ad cœnam nuptiarum Agni vocati sunt ; et dixit mihi : Hæc verba Dei vera sunt.

10 Et cecidi ante pedes ejus, ut adorarem eum. Et dicit mihi : Vide ne feceris : conservus tuus sum, et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu. Deum adora. Testimonium enim Jesu est spiritus prophetiæ.

11 Et vidi cælum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis, et Verax, et cum justitia judicat et pugnat.

12 Oculi autem ejus sicut flamma ignis, et in capite ejus diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse.

13 Et vestitus erat veste aspersa sanguine : et vocatur nomen ejus : Verbum Dei.

14 Et exercitus qui sunt in cælo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo et mundo.

15 Et de ore ejus procedit gladius ex utraque parte acutus, ut in ipso percutiat gentes. Et ipse reget eas in virga ferrea : et ipse calcat torcular vini furoris iræ Dei omnipotentis.

16 Et habet in vestimento et in femore suo scriptum : Rex regum et Dominus dominantium.

17 Et vidi unum angelum stantem in sole, et clamavit voce magna, dicens omnibus avibus, quæ volabant per medium cæli : Venite, et congregamini ad cœnam magnam Dei :

18 ut manducetis carnes regum, et carnes tribunorum, et carnes fortium, et carnes equorum, et sedentium in ipsis, et carnes omnium liberorum, et servorum, et pusillorum et magnorum.

19 Et vidi bestiam, et reges terræ, et exercitus eorum congregatos ad faciendum prælium cum illo, qui sedebat in equo, et cum exercitu ejus.

20 Et apprehensa est bestia, et cum ea pseudopropheta : qui fecit signa coram ipso, quibus seduxit eos, qui acceperunt caracterem bestiæ, et qui adoraverunt imaginem ejus. Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure :

21 et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum, qui procedit de ore ipsius : et omnes aves saturatæ sunt carnibus eorum.