The Bible

 

Jeremias 46

Study

   

1 Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra gentes.

2 Ad Ægyptum, adversum exercitum Pharaonis Nechao regis Ægypti, qui erat juxta fluvium Euphraten in Charcamis, quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis, in quarto anno Joakim filii Josiæ regis Juda.

3 Præparate scutum et clypeum, et procedite ad bellum.

4 Jungite equos, et ascendite, equites : state in galeis, polite lanceas, induite vos loricis.

5 Quid igitur ? vidi ipsos pavidos, et terga vertentes, forte eorum cæsos : fugerunt conciti, nec respexerunt : terror undique, ait Dominus.

6 Non fugiat velox, nec salvari se putet fortis : ad aquilonem juxta flumen Euphraten victi sunt, et ruerunt.

7 Quis est iste, qui quasi flumen ascendit, et veluti fluviorum intumescunt gurgites ejus ?

8 Ægyptus fluminis instar ascendit, et velut flumina movebuntur fluctus ejus, et dicet : Ascendens operiam terram : perdam civitatem, et habitatores ejus.

9 Ascendite equos, et exsultate in curribus, et procedant fortes, Æthiopia et Libyes tenentes scutum, et Lydii arripientes et jacientes sagittas.

10 Dies autem ille Domini Dei exercituum, Dies ultionis, ut sumat vindictam de inimicis suis : devorabit gladius, et saturabitur, et inebriabitur sanguine eorum : victima enim Domini Dei exercituum, in terra aquilonis juxta flumen Euphraten.

11 Ascende in Galaad, et tolle resinam, virgo filia Ægypti : frustra multiplicas medicamina, sanitas non erit tibi.

12 Audierunt gentes ignominiam tuam et ululatus tuus replevit terram, quia fortis impegit in fortem, et ambo pariter conciderunt.

13 Verbum quod locutus est Dominus ad Jeremiam prophetam, super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis, et percussurus terram Ægypti :

14 Annuntiate Ægypto, et auditum facite in Magdalo, et resonet in Memphis, et in Taphnis : dicite : Sta, et præpara te, quia devorabit gladius ea quæ per circuitum tuum sunt.

15 Quare computruit fortis tuus ? non stetit, quoniam Dominus subvertit eum.

16 Multiplicavit ruentes, ceciditque vir ad proximum suum, et dicent : Surge, et revertamur ad populum nostrum, et ad terram nativitatis nostræ, a facie gladii columbæ.

17 Vocate nomen Pharaonis regis Ægypti : tumultum adduxit tempus.

18 Vivo ego, inquit rex (Dominus exercituum nomen ejus), quoniam sicut Thabor in montibus, et sicut Carmelus in mari, veniet.

19 Vasa transmigrationis fac tibi, habitatrix filia Ægypti : quia Memphis in solitudinem erit, et deseretur, et inhabitabilis erit.

20 Vitula elegans atque formosa Ægyptus, stimulator ab aquilone veniet ei.

21 Mercenarii quoque ejus, qui versabantur in medio ejus quasi vituli saginati, versi sunt, et fugerunt simul, nec stare potuerunt, quia dies interfectionis eorum venit super eos, tempus visitationis eorum.

22 Vox ejus quasi æris sonabit : quoniam cum exercitu properabunt, et cum securibus venient ei quasi cædentes ligna.

23 Succiderunt saltum ejus, ait Dominus, qui supputari non potest : multiplicati sunt super locustas, et non est eis numerus.

24 Confusa est filia Ægypti, et tradita in manu populo aquilonis.

25 Dixit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego visitabo super tumultum Alexandriæ, et super Pharaonem, et super Ægyptum, et super deos ejus, et super reges ejus, et super Pharaonem, et super eos qui confidunt in eo :

26 et dabo eos in manu quærentium animam eorum, et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu servorum ejus : et post hæc habitabitur sicut diebus pristinis, ait Dominus.

27 Et tu ne timeas, serve meus Jacob : et ne paveas, Israël : quia ecce ego salvum te faciam de longinquo, et semen tuum de terra captivitatis tuæ : et revertetur Jacob, et requiescet, et prosperabitur, et non erit qui exterreat eum.

28 Et tu noli timere, serve meus Jacob, ait Dominus, quia tecum ego sum : quia ego consumam cunctas gentes ad quas ejeci te, te vero non consumam : sed castigabo te in judicio, nec quasi innocenti parcam tibi.

   

The Bible

 

Jeremias 48

Study

   

1 Ad Moab hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Væ super Nabo, quoniam vastata est, et confusa ! capta est Cariathaim, confusa est fortis, et tremuit.

2 Non est ultra exsultatio in Moab contra Hesebon : cogitaverunt malum : Venite, et disperdamus eam de gente. Ergo silens conticesces, sequeturque te gladius.

3 Vox clamoris de Oronaim, vastitas et contritio magna.

4 Contrita est Moab : annuntiate clamorem parvulis ejus.

5 Per ascensum enim Luith plorans ascendet in fletu, quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt.

6 Fugite, salvate animas vestras, et eritis quasi myricæ in deserto :

7 pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis, tu quoque capieris : et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes ejus et principes ejus simul.

8 Et veniet prædo ad omnem urbem, et urbs nulla salvabitur : et peribunt valles, et dissipabuntur campestria, quoniam dixit Dominus :

9 Date florem Moab, quia florens egredietur : et civitates ejus desertæ erunt, et inhabitabiles.

10 Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter, et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine.

11 Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in fæcibus suis : nec transfusus est de vase in vas, et in transmigrationem non abiit : idcirco permansit gustus ejus in eo, et odor ejus non est immutatus.

12 Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum : et sternent eum, et vasa ejus exhaurient, et lagunculas eorum collident.

13 Et confundetur Moab a Chamos sicut confusa est domus Israël a Bethel, in qua habebat fiduciam.

14 Quomodo dicitis : Fortes sumus, et viri robusti ad præliandum ?

15 Vastata est Moab, et civitates illius succiderunt, et electi juvenes ejus descenderunt in occisionem, ait rex, Dominus exercituum nomen ejus.

16 Prope est interitus Moab ut veniat, et malum ejus velociter accurret nimis.

17 Consolamini eum, omnes qui estis in circuitu ejus : et universi qui scitis nomen ejus, dicite : Quomodo confracta est virga fortis, baculus gloriosus ?

18 Descende de gloria, et sede in siti, habitatio filiæ Dibon, quoniam vastator Moab ascendit ad te, dissipavit munitiones tuas.

19 In via sta, et prospice, habitatio Aroër : interroga fugientem, et ei qui evasit dic : Quid accidit ?

20 Confusus est Moab, quoniam victus est. Ululate, et clamate : annuntiate in Arnon, quoniam vastata est Moab,

21 et judicium venit ad terram campestrem, super Helon, et super Jasa, et super Mephaath,

22 et super Dibon, et super Nabo, et super domum Deblathaim,

23 et super Cariathaim, et super Bethgamul, et super Bethmaon,

24 et super Carioth, et super Bosra, et super omnes civitates terræ Moab, quæ longe et quæ prope sunt.

25 Abscissum est cornu Moab, et brachium ejus contritum est, ait Dominus.

26 Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est : et allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse.

27 Fuit enim in derisum tibi Israël, quasi inter fures reperisses eum : propter verba ergo tua quæ adversum illum locutus es, captivus duceris.

28 Relinquite civitates, et habitate in petra, habitatores Moab : et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis.

29 Audivimus superbiam Moab, superbus est valde : sublimitatem ejus, et arrogantiam, et superbiam, et altitudinem cordis ejus.

30 Ego scio, ait Dominus, jactantiam ejus, et quod non sit juxta eam virtus ejus, nec juxta quod poterat conata sit facere.

31 Ideo super Moab ejulabo, et ad Moab universam clamabo, ad viros muri fictilis lamentantes :

32 de planctu Jazer plorabo tibi, vinea Sabama. Propagines tuæ transierunt mare, usque ad mare Jazer pervenerunt : super messem tuam et vindemiam tuam prædo irruit.

33 Ablata est lætitia et exsultatio de Carmelo et de terra Moab : et vinum de torcularibus sustuli, nequaquam calcator uvæ solitum celeuma cantabit.

34 De clamore Hesebon usque Eleale et Jasa, dederunt vocem suam, a Segor usque ad Oronaim, vitula conternante : aquæ quoque Nemrim pessimæ erunt.

35 Et auferam de Moab, ait Dominus, offerentem in excelsis, et sacrificantem diis ejus.

36 Propterea cor meum ad Moab quasi tibiæ resonabit, et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum : quia plus fecit quam potuit, idcirco perierunt.

37 Omne enim caput calvitium, et omnis barba rasa erit : in cunctis manibus colligatio, et super omne dorsum cilicium :

38 super omnia tecta Moab, et in plateis ejus, omnis planctus : quoniam contrivi Moab sicut vas inutile, ait Dominus.

39 Quomodo victa est, et ululaverunt ? quomodo dejecit cervicem Moab, et confusus est ? Eritque Moab in derisum, et in exemplum omnibus in circuitu suo.

40 Hæc dicit Dominus : Ecce quasi aquila volabit, et extendet alas suas ad Moab.

41 Capta est Carioth, et munitiones comprehensæ sunt : et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis,

42 et cessabit Moab esse populus, quoniam contra Dominum gloriatus est.

43 Pavor, et fovea, et laqueus super te, o habitator Moab, dicit Dominus.

44 Qui fugerit a facie pavoris cadet in foveam, et qui conscenderit de fovea capietur laqueo : adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus.

45 In umbra Hesebon steterunt de laqueo fugientes, quia ignis egressus est de Hesebon, et flamma de medio Seon : et devorabit partem Moab, et verticem filiorum tumultus.

46 Væ tibi, Moab : periisti, popule Chamos, quia comprehensi sunt filii tui et filiæ tuæ in captivitatem.

47 Et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus, ait Dominus. Hucusque judicia Moab.