The Bible

 

Jeremias 43

Study

   

1 Factum est autem, cum complesset Jeremias loquens ad populum universos sermones Domini Dei eorum, pro quibus miserat eum Dominus Deus eorum ad illos, omnia verba hæc,

2 dixit Azarias filius Osaiæ, et Johanan filius Caree, et omnes viri superbi, dicentes ad Jeremiam : Mendacium tu loqueris : non misit te Dominus Deus noster, dicens : Ne ingrediamini Ægyptum ut habitetis illuc.

3 Sed Baruch filius Neriæ incitat te adversum nos, ut tradat nos in manus Chaldæorum, ut interficiat nos, et traduci faciat in Babylonem.

4 Et non audivit Johanan filius Caree, et omnes principes bellatorum, et universus populus, vocem Domini, ut manerent in terra Juda.

5 Sed tollens Johanan filius Caree, et universi principes bellatorum, universos reliquiarum Juda, qui reversi fuerant de cunctis gentibus ad quas fuerant ante dispersi, ut habitarent in terra Juda,

6 viros, et mulieres, et parvulos, et filias regis, et omnem animam quam reliquerat Nabuzardan princeps militiæ cum Godolia filio Ahicam filii Saphan, et Jeremiam prophetam, et Baruch filium Neriæ :

7 et ingressi sunt terram Ægypti, quia non obedierunt voci Domini, et venerunt usque ad Taphnis.

8 Et factus est sermo Domini ad Jeremiam in Taphnis, dicens :

9 Sume lapides grandes in manu tua, et abscondes eos in crypta quæ est sub muto latericio in porta domus Pharaonis in Taphnis, cernentibus viris Judæis,

10 et dices ad eos : Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego mittam et assumam Nabuchodonosor regem Babylonis, servum meum : et ponam thronum ejus super lapides istos quos abscondi, et statuet solium suum super eos :

11 veniensque percutiet terram Ægypti, quos in mortem, in mortem, et quos in captivitatem, in captivitatem, et quos in gladium, in gladium :

12 et succendet ignem in delubris deorum Ægypti, et comburet ea, et captivos ducet illos, et amicietur terra Ægypti sicut amicitur pastor pallio suo, et egredietur inde in pace :

13 et conteret statuas domus solis quæ sunt in terra Ægypti, et delubra deorum Ægypti comburet igni.

   

From Swedenborg's Works

 

Vera Christiana Religio #158

Study this Passage

  
/ 853  
  

158. COROLLARIUM.

Quoniam in hoc Capite de SPIRITU SANCTO actum est, meretur omnino memorare, quod in Verbo Veteris Testamenti nullibi nominetur Spiritus Sanctus, sed modo Spiritus sanctitatis in tribus locis, semel apud Davidem Psalmus 51:13; 1 et bis apud Esajam 63:10-11. Verum in Verbo Novi Testamenti, tam apud Evangelistas, quam in Actis Apostolorum, et in horum Epistolis frequenter; causa est, quia tunc primum erat Spiritus Sanctus, quando Dominus in mundum venit, ille enim ex Ipso a Patre procedit; nam DOMINUS EST SOLUS SANCTUS, Apocalypsis 15:4 quare etiam dicitur ab Angelo Gabriele ad Mariam Matrem, SANCTUM quod nascetur ex te, Luca 1:35. Quod dictum sit, Nondum erat Spiritus Sanctus quia Jesus nondum glorificatus est, Johannes 7:39, et tamen prius dicatur, quod Spiritus Sanctus impleverit Elisabetham, Luca 1:41, tum Sachariam Luca 1:67 ut et Simeonem Luca 2:25, erat causa, quia Spiritus Jehovae Patris implevit illos, qui Spiritus Sanctus vocatus est propter Dominum, qui jamdum in Mundo erat. Haec causa est, quod in Verbo Veteris Testamenti nullibi dicatur, quod Prophetae loquuti sint a Spiritu Sancto, sed a Jehovah; ubivis enim dicitur, JEHOVAH LOQUUTUS EST AD ME, VERBUM A JEHOVAH FACTUM EST AD ME, DIXIT JEHOVAH, DICTUM JEHOVAE; ut nemo dubitet quin ita sit, volo solum ex JEREMIA afferre, ubi haec dicuntur, 1:4, 7, 11-14, 19; 2:1-5, 9, 19, 22, 29, 31; 3:1, 6, 10, 12, 14, 16; 4:1, 3, 9, 17, 27; 5:11, 14, 18, 22, 29; 6:6, 9, 12, 15-16, 21-22; 7:1, 3, 11, 13, 19-21; 8:1, 3, 12-13; 9:2, 6, 8, 12, 14, 16, 21, 23-24. 2 10:1-2, 18. 3 11:1, 6, 9, 11, 17-18, 21-22; 12:14, 17; 13:1, 6, 9, 11-15, 25; 14:1, 10, 14-15; 15:1-3, 6, 11, 19-20; 16:1, 3, 5, 9, 14, 16; 17:5, 19-21, 24. 4 18:1, 5-6, 11, 13. 5 19:1, 3, 6, 12, 15. 6 20:4; 21:1, 4, 7-8, 11-12; 22:2, 5-6, 11, 18, 24, 29-30; 23:2, 5, 7, 12, 15, 24, 29, 31, 38; 24:3, 5, 8; 25:1, 3, 7-9, 15, 27, 28, 29, 32; 26:1-2, 18; 27:1-2, 4, 8, 11, 16, 19, 21-22; 28:2, 12, 14, 16; 29:4, 8-9, 16, 19-21, 25, 30-32. 7 30:1-3, 4, 5, 8, 10-12, 17-18; 31:1-2, 7, 10, 15-17, 23, 27-28, 31-38; 32:1, 6, 14-15, 25-26, 28, 30, 36, 42. 8 33:1-2, 4, 10, 12-13, 17, 19-20, 23, 25; 34:1-2, 4, 8, 12-13, 17, 22; 35:1, 13, 17-18, 19; 36:1, 6, 27, 29-30; 37:6-7, 9; 38:2-3, 17; 39:15-18; 40:1; 42:7, 9, 15, 18-19; 43:8, 10; 44:1-2, 7, 11, 24-26, 30; 45:2, 5. 9 46:1, 23, 25, 28; 47:1; 48:1, 8, 12, 30, 35, 38, 40, 43-44, 47; 49:2, 5-7, 12-13, 16, 18, 26, 28, 30, 32, 35, 37-39; 50:1, 4, 10, 18, 20-21, 30-31, 33, 35, 40; 51:25, 33, 36, 39, 52, 58. Haec solum apud JEREMIAM; simile dicitur apud omnes reliquos Prophetas, et non quod loquutus sit Spiritus Sanctus, nec quod Jehovah loquutus sit ad illos per Spiritum Sanctum.

Footnotes:

1. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 51:11 apud Biblia Anglica.

2. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 9:3, 7, 9, 13, 15-17, 22, 24-25 apud Biblia Anglica.

3. Prima editio: 13.
4. Prima editio: 17:5, 9, 20, 20, 21, 24. Fortasse. 17:5, 15, 19-21, 24 (sic Rose).
5. Prima editio: 18:15, 6, 11. h 3.
6. Prima editio: 16.
7. Prima editio: 31, 31.
8. Prima editio: 41.
9. Prima editio: 45:1, 2, 5.

  
/ 853