The Bible

 

Hoschea 9

Study

   

1 Noli lætari, Israël ; noli exsultare sicut populi : quia fornicatus es a Deo tuo ; dilexisti mercedem super omnes areas tritici.

2 Area et torcular non pascet eos, et vinum mentietur eis :

3 non habitabunt in terra Domini. Reversus est Ephraim in Ægyptum, et in Assyriis pollutum comedit.

4 Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei. Sacrificia eorum quasi panis lugentium ; omnes qui comedent eum, contaminabuntur : quia panis eorum animæ ipsorum : non intrabit in domum Domini.

5 Quid facietis in die solemni, in die festivitatis Domini ?

6 Ecce enim profecti sunt a vastitate : Ægyptus congregabit eos ; Memphis sepeliet eos : desiderabile argentum eorum urtica hæreditabit, lappa in tabernaculis eorum.

7 Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis. Scitote, Israël, stultum prophetam, insanum virum spiritualem, propter multitudinem iniquitatis tuæ, et multitudine amentiæ.

8 Speculator Ephraim cum Deo meo, propheta laqueus ruinæ factus est super omnes vias ejus ; insania in domo Dei ejus.

9 Profunde peccaverunt, sicut in diebus Gabaa. Recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum.

10 Quasi uvas in deserto inveni Israël, quasi prima poma ficulneæ in cacumine ejus vidi patres eorum : ipsi autem intraverunt ad Beelphegor, et abalienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles sicut ea quæ dilexerunt.

11 Ephraim quasi avis avolavit ; gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu.

12 Quod etsi enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam in hominibus ; sed et væ eis cum recessero ab eis !

13 Ephraim, ut vidi, Tyrus erat fundata in pulchritudine ; et Ephraim educet ad interfectorem filios suos.

14 Da eis, Domine. Quid dabis eis ? da eis vulvam sine liberis, et ubera arentia.

15 Omnes nequitiæ eorum in Galgal, quia ibi exosos habui eos. Propter malitiam adinventionum eorum, de domo mea ejiciam eos ; non addam ut diligam eos : omnes principes eorum recedentes.

16 Percussus est Ephraim ; radix eorum exsiccata est : fructum nequaquam facient, quod etsi genuerint, interficiam amantissima uteri eorum.

17 Abjiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum, et erunt vagi in nationibus.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #273

Study this Passage

  
/ 10837  
  

273. Quod ‘spina et carduus’ significent maledictionem et vastationem, constat ex eo quod ‘messis et arbor fructus’ significent opposita, quae sunt benedictiones et multiplicationes: quod spina, carduus, sentis, vepris, urtica, talia significent, constat ex Verbo, ut apud Hoscheam,

Ecce abiverunt prae vastatione; Aegyptus congregabit eos, Moph 1 sepeliet eos, desiderabile argento eorum; urtica hereditabit eos, vepris in tentoriis eorum, 9:6;

ubi ‘Aegyptus et Moph’ pro iis qui ex semet suisque scientificis de Divinis sapere volunt:

apud eundem prophetam, Perdentur excelsa Aven, peccatum Israelis, spina et carduus ascendet super altaria eorum, 10:8;

ubi ‘excelsa Aven’ pro amore sui, ‘spina et carduus super altaria’ pro profanatione:

apud Esaiam,

Super ubera plangentes propter agros desiderii, propter vitem frugiferam; super humo populi Mei spina sentica ascendet, 32:12, 13:

et apud Ezechielem,

Non erit amplius domus Israelis sentis pungens, et spina dolorifica ab omnibus circuitibus eorum, 28:24.

Footnotes:

1. So in the Hebrew; the KJV (1611) uses Memphis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.