The Bible

 

Hoschea 4

Study

   

1 Audite verbum Domini, filii Israël, quia judicium Domino cum habitatoribus terræ : non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra.

2 Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit.

3 Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis qui habitat in ea, in bestia agri, et in volucre cæli ; sed et pisces maris congregabuntur.

4 Verumtamen unusquisque non judicet, et non arguatur vir : populus enim tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti.

5 Et corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum. Nocte tacere feci matrem tuam.

6 Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam : quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi ; et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego.

7 Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi : gloriam eorum in ignominiam commutabo.

8 Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.

9 Et erit sicut populus, sic sacerdos ; et visitabo super eum vias ejus, et cogitationes ejus reddam ei.

10 Et comedent, et non saturabuntur ; fornicati sunt, et non cessaverunt : quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo.

11 Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor.

12 Populus meus in ligno suo interrogavit, et baculus ejus annuntiavit ei ; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo.

13 Super capita montium sacrificabant, et super colles ascendebant thymiama ; subtus quercum, et populum, et terebinthum, quia bona erat umbra ejus ; ideo fornicabuntur filiæ vestræ, et sponsæ vestræ adulteræ erunt.

14 Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatæ, et super sponsas vestras cum adulteraverint, quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur, et cum effeminatis sacrificabant ; et populus non intelligens vapulabit.

15 Si fornicaris tu, Israël, non delinquat saltem Juda ; et nolite ingredi in Galgala, et ne ascenderitis in Bethaven, neque juraveritis : Vivit Dominus !

16 Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israël ; nunc pascet eos Dominus, quasi agnum in latitudine.

17 Particeps idolorum Ephraim : dimitte eum.

18 Separatum est convivium eorum ; fornicatione fornicati sunt : dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus.

19 Ligavit eum spiritus in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis.

   

From Swedenborg's Works

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino #49

Study this Passage

  
/ 65  
  

49. (iii.) Quod per "spiritum" intelligitur vita regenerati, quae vocatur vita spiritualis:-

Jesus dixit, "Nisi quis generatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest ingredi in regnum Dei" (Johannem 3:5).

"Dabo vobis cor novum, et spiritum novum... Spiritum meum dabo in medio vestri, et faciam ut in statutis meis ambuletis" (Ezechielem 36:26-27).

"Dare novum cor et novum spiritum" (Ezechielem 11:19).

"Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum firmum innova in medio mei... Reduc mihi gaudium salutis tuae; et spiritus spontaneus sustentet me" (Psalmus 51:12-14) (B.A. 10-12).

"Facite vobis cor novum, et spiritum novum; quare moriemini, domus Israelis?" (Ezechielem 18:31).

"Emittis spiritum tuum. creantur; et renovas facies terrae" (Psalmus 104:30).

"Venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate" (Johannem 4:23).

"Jehovah Deus... dat animam populo..., et spiritum ambulantibus in ea (Esaiam 42:5).

Jehovah "format spiritum hominis in medio ejus" (Sachariam 12:1).

"Anima mea exspectavi Te nocte,... spiritu meo in medio mei exspectavi Te mane" (Esaiam 26:9 1 ).

"In die illo erit Jehovah... in spiritum judicii sedenti in judicio" (Esaiam 28:(5,) 6).

"Exultavit spiritus meus super Deo Salvatore meo" (Lucam 1:47 2 ).

"Quiescere fecerunt spiritum meum in terra septentrionis" (Sachariam 6:8).

"In manum tuam commendo spiritum meum, redemeras me" (Psalmus 31:6) (B.A. 5).

"Non fuit 3 unus, et reliqui quibus spiritus" (Malachiam 2:15).

"Post tres dies et dimidium spiritus vitae a Deo intravit in" binos testes occisos a bestia (Apocalypsis 11:11).

Ego Jehovah "formator montium, et creator spiritus" (Amos 4(:13)).

"Deus, Deus spirituum quoad omnem carnem (Numeri 16:22; 27:18).

"Effundam super domum Davidis, et super habitatorem Hierosolymae, spiritum" ex alto 4 (Sachariam 12:10).

"Usque dum effuderit super nos spiritum ex alto" (Esaiam 32:15 5 ).

"Effundam aquas super sitientem, et rivulos super aridam, effundam spiritum meum super semen tuum" (Esaiam 44:3).

"Effundam spiritum meum super omnem carnem,... etiam super servos et ancillas, in diebus illis effundam spiritum" (Joel 3:1-2 (B.A. 2:28-29)).

Per "effundere spiritum" intelligitur regenerare; similiter per "dare cor novum et spiritum novum."

[2] Quod per "spiritum" intelligatur vita spiritualis illis qui in humiliatione sunt:

"Habito in contrito et humili spiritu, et ad vivificandum spiritum humilium, et ad vivificandum cor contritorum" (Esaiam 57:15).

"Sacrificia Dei spiritus infractus, cor infractum et contritum Deus non spernit" (Psalmus 51:19 (B.A. 17)).

Dabit "oleum gaudii loco luctus, et pallium laudis loco spiritus contracti" (Esaiam 61:3).

"Mulier deserta et afflicta spiritu" (Esaiam 54:6).

"Beati pauperes spiritu, quia illorum est regnum caelorum" (Matthaeum 5:3).

Footnotes:

1. xxvi. pro "xxxvi."

2. 47 pro "17"

3. "fuit:"--sic editio princeps. vide autem Arcana Coelestia 255, 9818, ubi legitur "fecit," quod textum Hebraicum rectius interpretatur.

4. "ex alto:" sic editio princeps. vide Apocalypsis Explicata 255, ubi legitur "spiritum gratiae," quod est praeferendum.

5. 15 pro "16"

  
/ 65