The Bible

 

Hoschea 4

Study

   

1 Audite verbum Domini, filii Israël, quia judicium Domino cum habitatoribus terræ : non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra.

2 Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit.

3 Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis qui habitat in ea, in bestia agri, et in volucre cæli ; sed et pisces maris congregabuntur.

4 Verumtamen unusquisque non judicet, et non arguatur vir : populus enim tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti.

5 Et corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum. Nocte tacere feci matrem tuam.

6 Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam : quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi ; et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego.

7 Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi : gloriam eorum in ignominiam commutabo.

8 Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.

9 Et erit sicut populus, sic sacerdos ; et visitabo super eum vias ejus, et cogitationes ejus reddam ei.

10 Et comedent, et non saturabuntur ; fornicati sunt, et non cessaverunt : quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo.

11 Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor.

12 Populus meus in ligno suo interrogavit, et baculus ejus annuntiavit ei ; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo.

13 Super capita montium sacrificabant, et super colles ascendebant thymiama ; subtus quercum, et populum, et terebinthum, quia bona erat umbra ejus ; ideo fornicabuntur filiæ vestræ, et sponsæ vestræ adulteræ erunt.

14 Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatæ, et super sponsas vestras cum adulteraverint, quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur, et cum effeminatis sacrificabant ; et populus non intelligens vapulabit.

15 Si fornicaris tu, Israël, non delinquat saltem Juda ; et nolite ingredi in Galgala, et ne ascenderitis in Bethaven, neque juraveritis : Vivit Dominus !

16 Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israël ; nunc pascet eos Dominus, quasi agnum in latitudine.

17 Particeps idolorum Ephraim : dimitte eum.

18 Separatum est convivium eorum ; fornicatione fornicati sunt : dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus.

19 Ligavit eum spiritus in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1613

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1613. ‘Secundum longitudinem ejus et secundum latitudinem ejus’: quod significet caeleste et spirituale, vel quod idem, bonum et verum, quod ‘longitudo’ significet bonum, et ‘latitudo’ verum, dictum videatur prius n. 650; causa est quia ‘terra’ significat regnum caeleste seu Ecclesiam, de quibus nulla longitudo et latitudo praedicari potest, sed illa quae sunt adaequata et correspondentia, quae sunt bona et vera; caeleste seu bonum quia est primarium, comparatur ‘longitudini’, spirituale autem seu verum quia est secundarium, comparatur ‘latitudini’;

[2] quod ‘latitudo’ sit verum, constat satis manifeste in Verbo prophetico, ut apud Habakkuk, Ego exsuscitans Chaldaeos, gentem amaram et celerem, ambulantem in latitudines terrae, 1:6;

‘Chaldaei’ pro illis qui in falso, ‘ambulare in latitudines terrae’ pro destruere vera, nam praedicatur de Chaldaeis:

apud Davidem,

Jehovah non conclusisti me in manum inimici, stare fecisti in latitudine pedes meos, Ps. 31:9 [KJV Ps. 31:8];

‘stare in latitudine’ pro in vero:

apud eundem,

Ex angustia invocavi Jah, respondet mihi in latitudine, Ps. 118:5;

‘respondere in latitudine’ pro in veritate:

apud Hoscheam,

Pascet eos Jehovah sicut agnum in latitudine, 4:16;

‘pascere in latitudine’ pro docere verum:

[3] apud Esaiam,

Asshur ibit per Jehudam, inundabit et transibit; usque ad collum pertinget, et erunt extensiones alarum ejus plenitudo latitudinis terrae, 8:8;

‘Asshur’ pro ratiocinatione, quae ‘inundatura terram’ seu Ecclesiam, ‘alae’ pro ratiociniis unde falsa, ‘plenitudo latitudinis’ pro quod plena falsis seu contrariis vero: quia ‘longitudo terrae’ significabat bonum et ‘latitudo’ ejus verum, Nova Hierosolyma dicitur mensurata, et jacere quadrangularis et longitudo ejus tanta esse, quanta latitudo? Apoc. 21:16;

ex quo quisque videre potest quod longitudo et latitudo non aliud significet, quoniam ‘Nova Hierosolyma’ non aliud est quam regnum Domini in caelis et terris. Ex significatione ‘rerum in sensu interno, locutiones de caelestibus et spiritualibus per talia quae in terris, ut per longitudines et latitudines, olim familiares factae sunt, sicut etiam altitudo et profunditas hodie in familiari sermone cum praedicati de sapientia.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.