The Bible

 

Hoschea 4

Study

   

1 Audite verbum Domini, filii Israël, quia judicium Domino cum habitatoribus terræ : non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra.

2 Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit.

3 Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis qui habitat in ea, in bestia agri, et in volucre cæli ; sed et pisces maris congregabuntur.

4 Verumtamen unusquisque non judicet, et non arguatur vir : populus enim tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti.

5 Et corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum. Nocte tacere feci matrem tuam.

6 Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam : quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi ; et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego.

7 Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi : gloriam eorum in ignominiam commutabo.

8 Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.

9 Et erit sicut populus, sic sacerdos ; et visitabo super eum vias ejus, et cogitationes ejus reddam ei.

10 Et comedent, et non saturabuntur ; fornicati sunt, et non cessaverunt : quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo.

11 Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor.

12 Populus meus in ligno suo interrogavit, et baculus ejus annuntiavit ei ; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo.

13 Super capita montium sacrificabant, et super colles ascendebant thymiama ; subtus quercum, et populum, et terebinthum, quia bona erat umbra ejus ; ideo fornicabuntur filiæ vestræ, et sponsæ vestræ adulteræ erunt.

14 Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatæ, et super sponsas vestras cum adulteraverint, quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur, et cum effeminatis sacrificabant ; et populus non intelligens vapulabit.

15 Si fornicaris tu, Israël, non delinquat saltem Juda ; et nolite ingredi in Galgala, et ne ascenderitis in Bethaven, neque juraveritis : Vivit Dominus !

16 Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israël ; nunc pascet eos Dominus, quasi agnum in latitudine.

17 Particeps idolorum Ephraim : dimitte eum.

18 Separatum est convivium eorum ; fornicatione fornicati sunt : dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus.

19 Ligavit eum spiritus in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10130

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10130. ‘Omnis tangens altare sanctificabitur’: quod significet quemvis qui Divinum Domini recipit, constat ex significatione ‘tangere’ quod sit communicatio, 1 translatio, 2 receptio, de qua sequitur, ex significatione ' 3 altaris quod sit repraesentativum Domini quoad bonum amoris, hic in caelo et in Ecclesia, de qua supra n. 10129, et ex significatione ‘sanctificari’ quod sit recipere Divinum Domini, de qua etiam supra n. 10128. Quod ‘tangere’ sit communicatio, translatio, et receptio, est quia interiora hominis 4 se exserunt per externa, imprimis 5 per tactum, et sic 6 se communicant cum altero, ac semet transferunt in alterum, et quantum 7 alterius voluntas concordat et unum facit, recipiuntur; sive dicas voluntatem sive amorem, idem est, nam quod amoris hominis est, hoc etiam voluntatis ejus est; inde quoque sequitur quod interiora hominis quae sunt ejus amoris et inde cogitationis, se exserant per tactum, ac ita se communicent cum altero ac semet transferant in alterum; et quantum alter amat personam, vel res quas persona loquitur vel agit, tantum recipiuntur.

[2] Hoc apprime se manifestat in altera vita, nam ibi omnes agunt ex corde, hoc est, ex voluntate seu amore, et non licet agere ex gestibus separatis ab illis, nec loqui ex ore simulate, hoc est, separatim a cogitatione cordis; ibi patet quomodo interiora se communicant cum altero, ac se transferunt in alterum per tactum, et quomodo alter recipit illa secundum suum amorem; voluntas seu amor cujusvis constituit totum hominem ibi, ac sphaera vitae inde effluit ab illo sicut halitus aut vapor, ac circumdat illum, et facit quasi ipsum circum illum; vix aliter ac sicut effluviosum circum vegetabilia in mundo, quod etiam sentitur ad distantiam per odores, etiam circum bestias, quod sentitur exquisite a cane sagaci; tale 8 effluviosum etiam exundat ex unoquovis homine, ut quoque ex multa experientia notum est; at cum homo deponit corpus et fit spiritus aut angelus, tunc effluviosum seu exspiratorium illud non est materiale, ut in mundo, sed est spirituale effluens ex amore ejus; hic tunc format sphaeram circum illum, quae facit ut percipiatur ad distantiam ab aliis qualis est; de hac sphaera videantur quae in locis citatis n. 9606 ostensa sunt;

[3] quia communicatur haec sphaera cum altero, ac transfertur in illum ibi, et recipitur ab altero secundum ejus amorem, inde mirabilia plura ibi existunt quae ignota sunt homini in mundo, sicut I 9 10 Quod omnis praesentia sit secundum similitudines amorum, et omnis absentia secundum dissimilitudines eorum.

II 11 12 Quod omnes consocientur secundum amores; qui in amore in Dominum a Domino sunt consociantur in caelo intimo, qui in amore erga proximum a Domino 13 sunt consociantur in caelo medio, qui in oboedientia fidei, hoc est, qui faciunt verum propter verum, consociantur in caelo ultimo; qui autem in amore sui et 14 mundi sunt, hoc est, qui faciunt quae faciunt propter se et mundum ut fines, consociantur in inferno.

[4] III 15 (i) 16 Quod omnes vertant oculos suos ad illos quos amant; qui amant Dominum vertunt oculos suos ad Dominum ut Solem, qui amant proximum a Domino vertunt oculos suos ad Dominum ut Lunam, similiter qui faciunt verum propter verum; de Domino ut Sole et ut Luna, videantur quae n. 1521, 1529-1531, 3636, 3643, 4060, 4321 fin. , 5097, 5377, 7078, 17 7083, 7171, 7173, 8644, 8812, ostensa sunt; et quod mirum, quocumque se vertunt, seu 18 ad quamcumque plagam, usque spectant Dominum ante se. Contrarium est illis qui in inferno; quo magis ibi in amore sui sunt ac in amore mundi, eo magis vertunt se a Domino et Ipsum habent a tergo; 19 hoc etiam quocumque seu 20 ad quamcumque plagam se vertunt 21 .

[5] IV 22 23 Cum angelus caeli determinat visum suum ad alios, tunc communicantur et transferuntur interiora ejus in illos, secundum quantum et quale amoris ejus, et 24 recipiuntur ab illis secundum quale et quantum 25 amoris eorum; quapropter si ab angelo caeli determinatur visus ad bonos, fit laetitia et gaudium, si autem ad malos, fit dolor et cruciatus.

[6] Quod autem per tactum manus etiam significetur communicatio, translatio, ac receptio, est quia activum totius corporis collatum est in bracchia et in manus, ac interiora per exteriora exprimuntur in Verbo; inde est quod per ‘bracchia’, per ‘manus’, et imprimis per ‘dextram’ significetur potentia, videantur citata n. 10019, et n. 10023, 10076, et inde per ‘manus’ significatur quicquid est apud hominem, ita totus homo quatenus agens, citata n. 10019. Praeterea, quod omnes sensus externi, sicut visus, auditus, gustus, et odoratus, se referant ad tactum, et sint species tactus, notum est in orbe erudito.

[7] Quod per ‘tangere’ significetur communicatio, translatio, et receptio, constat ex pluribus locis in Verbo, quorum haec licet in medium afferre: 26 apud Moschen, Unges tentorium conventus, et arcam testimonii, et mensam et omnia vasa ejus, et candelabrum et vasa ejus, et altare suffimenti, et altare holocausti, et omnia vasa ejus, et labrum et basin ejus; ita 27 sanctificabis illa ut sint sanctum sanctorum; omnis qui tetigerit illa sanctificabitur, Exod. [xxx] 26-29:

apud eundem,

Omne quod attigerit residuum minhae, et residuum carnis ex sacrificiis, quae ‘Aharoni et filiis 28 ’ ejus, sanctificabitur, Lev. 6:11, 20 [KJV 18, 27]:

apud Danielem,

Angelus tetigit Danielem, et restituit super stationem ejus, ac sustulit eum super genua sua: ac tetigit labia ejus, et aperuit os ejus; et addidit tangere illum, et corroboravit illum, 10:10, 16, 18:

apud Esaiam,

Unus de seraphim tetigit pruna os meum, dixit, Ecce tetigit haec labia tua, ideo recessit iniquitas tua, et peccatum tuum expiatur, 6:7:

apud Jeremiam,

Emisit Jehovah manum Suam et tetigit os meum, et dixit, Do verba Mea in os tuum, 1:9:

apud Matthaeum, Jesus extendens manum ad leprosum, tetigit illum, dicens, Volo, mundatus esto; et statim mundata est illius lepra, 8:3:

apud eundem,

Jesus vidit socrum Petri febri afflictam, et tetigit manum ejus, et reliquit eam febris, 8:14, 15:

apud eundem,

Jesus tetigit oculos caecorum, et aperti sunt eorum oculi, 9:29:

apud eundem,

Jesus tetigit oculos duorum caecorum, et statim visum receperunt, 20:34 29 :

apud Lucam, Jesus tetigit aurem surdi, et sanavit, 22:51:

apud Marcum, Attulerunt male habentes ad Jesum, ut saltem tangerent fimbriam indumenti Ipsius, et quotquot tetigerunt, salvi facti sunt, 6:56; Matth. 14:36:

apud Lucam, Mulier profluvio sanguinis laborans, tetigit fimbriam vestimenti 30 Jesu; et 31 ex tempore stetit fluxus sanguinis: Jesus dixit, Quis est qui tetigit Me? tetigit Me aliquis, Ego cognovi virtutem egressam a Me, 8:44-48:

apud Marcum, Attulerunt ad Jesum infantes ut tangeret eos; et suscepit eos in ulnas, posuit manus Suas super eos, et benedixit illis, 10:13, 16

[8] ex his patet quod per ‘tangere’ significetur communicatio, 32 translatio et receptio.

[9] Similiter ubi agitur de immundis, per quae in sensu interno significantur mala et falsa, quae ab infernis, ut apud Moschen, Tangens mortuum quoad omnem animam hominis, immundus septem diebus. Omnis tangens mortuum, quoad animam hominis qui moritur, et non expiaverit se, habitaculum Jehovae polluit, ideo exscindetur anima haec ex Israele. Omnis qui tetigerit super superficie agri confossum gladio, aut mortuum, aut os hominis, aut sepulcrum, immundus erit septem dies. Tangens aquas separationis, immundus ad vesperam. Omne quod tetigerit immundus, immundum fiet; et anima quae tetigerit, immunda erit ad vesperam, Num. 19:11, 13, 16, 21, 22:

apud eundem,

Qui tangit immundas bestias, immunda reptilia, immundus ad vesperam: omne super quod ceciderit, immundum erit, sive vas ligni, vestis, aquae, vas testae, cibus, potus, clibanus, fons, cisterna, receptaculum aquarum, immunda erunt 33 , Lev. 11:3 1-36;

[10] pariter Lev. 5:2, 3, 7:21 apud eundem,

Qui in fluxu, immundus est; vir qui tetigerit cubile ejus; si sederit super vase super quo ille; qui tetigerit carnem ejus, vestes ejus; si exspuerit fluxu affectus in mundum; currus super quo vehitur, vas testae; vas ligni, immundus erit, Lev. 15:1-fin. 34 :

etiam qui tetigerit leprosum, Lev. 22:4:

apud eundem,

Si ceciderit de cadavere super omne semen sementis, quod seminatur, mundum erit; si vero data fuerit aqua super semen, et ceciderit cadaver super id, immundum erit, Lev. 11:37, 38;

per immunda illa significantur varia genera malorum et inde falsorum, quae ab inferno, quae communicata, translata, ac recepta; singula immunda 35 aliquod malum in specie significant; mala enim sunt quae immunda reddunt hominem, nam infectant animam ejus; etiam ex malis spiritibus et geniis 36 exundant mala cordis eorum, ac secundum persuasiones mali infectant praesentes; haec contagio 37 est quae significatur per tactum immundorum:

[11] apud Moschen, De fructu arboris quae in medio horti, non comedetis, neque tangetis eam, ne moriamini, Gen. 3:3:

apud eundem,

Angelus qui cum Jacobo luctatus est, videns quod non praevaleret ei, tetigit acetabulum femoris ejus, et luxabatur acetabulum femoris, Gen. 32:26 [KJV 25]:

apud eundem,

Moscheh dixit quod non tangerent quicquam quod Koracho, Dathani, et Abiramo, ne consumantur 38 ob omnia peccata eorum, Num. 16:26:

apud Esaiam,

Discedite, discedite, immundum ne tangite, exite e medio ejus, purificamini portantes vasa Jehovae, 52:11:

apud Jeremiam,

Errarunt caeci in plateis, polluti sunt sanguine, ea quae non possunt, tangunt vestimentis suis; recedite, immundus est, clamant ad illos, Recedite, ne tangite, Threni 4:14, 15:

apud Haggaeum, Ecce portabit vir carnem sanctitatis in ala vestis suae, et tangit ala sua panem, vel vinum, vel oleum, vel quemcumque cibum, usque non sanctificabitur; si tetigerit immundus anima quodcumque illorum, usque immundus erit, 2:12-14:

apud Hoscheam, Pejerare, et mentiri, et occidere, et furari, et adulterari, latrocinantur, et sanguines sanguines tangunt; propterea lugebit terra, 4:2, 3 39 .

Footnotes:

1. The Manuscript inserts etiam.

2. The Manuscript inserts et.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The Manuscript inserts quae sunt ejus voluntatis, et inde cogitationis, .

5. motus et

6. ita

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. simile

9. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

10. In the Manuscript this is interpolated after the numeral IVto [NCBSP note: quarto] below and is marked for insertion here.

11. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

12. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

13. The Manuscript places this after sunt.

14. The Manuscript inserts in amore.

15. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

16. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

17. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

18. et

19. The Manuscript inserts et.

20. et

21. The Manuscript inserts ; inde similiter se habet cum hominibus in mundo, tametsi hoc nesciunt

22. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

23. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

24. The Manuscript inserts ea.

25. quantum et quale

26. The Manuscript inserts ut.

27. et, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

28. Aharonis et filiorum

29. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

30. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

31. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

32. The Manuscript inserts et.

33. immundum erit

34. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

35. The Manuscript inserts, quae recensentur, .

36. The Manuscript inserts in altera vita.

37. infectatio

38. consumentur, in the Manuscript, the First Latin Edition.

39. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.